The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E.
CARDINALI LOZANO BARRAGÁN
PRAESIDI PONTIFICI CONSILII
PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS
(PRO PASTORALI VALETUDINIS CURA)

 

Venerabili Fratri Nostro
XAVERIO S.R.E. Cardinali LOZANO BARRAGÁN
Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris
(pro Pastorali Valetudinis Cura)

Quinquagesimo ac centesimo anniverario die incurrente a definita Immaculatae Conceptionis doctrina, quae Mater Domini in Masabiellensi specu dixit verba, eadem cordibus grata resonant ac solacii plena. Tanto ergo opportunius duodecima Dies universalis pro Aegrotantibus Lapurdii celebrabitur commodum cum Ecclesia universa primam in eodem oppido prodigialem Immaculatae Virginis, Salutis infirmorum, visionem commemorat.

Libenter praeterea novimus huic eventui duos dies antecessuros, spectantes ad persequendas quaestiones istas, videlicet de Immaculata Conceptione ac Salute in Christianis Europae radicibus necnon de pastoralis valetudinis curae renovatione in orbe potissimumque in Europa per dicti anniversarii diei celebrationem.

De cuius ideo magnitudine causae certiores, ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum direximus, qui Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praeses Nos sollicito corde adiuvas ad pastoralem infirmorum curam fovendam.

Qua de re per hasce Litteras Nostras te constituimus MISSUM EXTRAORDINARIUM ac nominamus, qui ad memoratam celebrationem die undecimo proximi mensis Februarii prosequendam vicibus Nostris fungaris.

Exoptamus vero ut omnibus huic conventui occurrentibus, proprie tum dilectis fratribus infirmis atque sororibus tum medicis atque valetudinis administris, paternam salutationem Nostram nunties ac eandem ex animo vere depromptam. Liturgicis exinde celebrationibus nomine Nostro praesidebis, adstantes fervide adhortans ut quae paenitentiam Lapurdii petivit ac orationem, Matri misericordiae satisfaciant atque, Iesu Crucifixo eidemque Virgini perdolenti corde affixi, pro totius salute humani generis tum infirmitates suas corporales tum spiritales offerant.

Postremo hanc missionem tuam, Venerabilis Frater Noster, Virginis Mariae quavis labe ab origine intactae commendantes intercessioni, item volumus nomine Nostro omnibus qui duodecimae Diei universali pro aegrotantibus participent Benedictionem Apostolicam, supernam afferentem gratiam nec non propensae Nostrae voluntatis testem, peramanter dilargiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Ianuarii, anno bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

         

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top