The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ACHILLI S.R.E. CARDINALI SILVESTRINI
PRAEFECTO EMERITO
CONGREGATIONIS PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS

 

Venerabili Fratri Nostro
ACHILLI S.R.E. Cardinali SILVESTRINI
Praefecto emerito Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

Quattuor iam saecula explentur, ex quo tempore Decessor Noster fel. rec. Clemens VIII vi Brevis cui titulus Quae ad sanctorum concessit ut festa sancti Casimiri sub duplici ritu tum in Polonia tum in Lituania celebrari posset. Bene scimus Pastores et christifideles istarum Nationum maximo cum gaudio maximaque gratitudine nuntium illum tunc accepisse atque mense Maio anno MDCIV tres per dies Vilnae Deo gratias agentes suum Sanctum sollemnibus ritibus honoravisse. Eodem tempore primarius positus est lapis ad novam  sacram aedem exstruendam sancto Casimiro  dicatam.

Ecclesialis communitas Vilnensis magnum considerans momentum istius commemorationis, Annum MMIV, a die scilicet IV mensis Martii, nempe a festo sancti Casimiri, usque ad diem dominicum Domini nostri Iesu Christi, Universorum Regis, iubilarem ad honorem praecipui Patroni Lituaniae proclamavit, ut fideles istius Nationis novo vigore Sanctum suum colerent sibi suisque omnibus divina praesidia humiliter poscentes ad salvifica praecepta cotidiana in vita altiore usque ratione servanda.

Nosmet Ipsi memoria tenentes iter Nostrum apostolicum in Lituaniam anno MCMXCIII peractum, cuius initium fecimus humiliter orantes in  ecclesia cathedrali Vilnensi  apud sepulcrum sancti Casimiri, petitioni nunc concedimus Venerabilis Fratris Nostri Audrys Iosephi S.R.E. Cardinalis Bačkis, Archiepiscopi Vilnensis, qui poposcit ut insignem virum ecclesiasticum mitteremus ad celebrationes quae proximo die IX mensis Maii Vilnae evenient. 

Tu ipse, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus sapienter praefuisti, quique nationem Lituanam singulari affectu diligis, Nostrae eris mentis ac sententiae ibidem interpres. Tibi ideo libenter hisce Nostris Litteris munus Missi Nostri Extraordinarii committimus, ut Vilnae die IX mensis Maii huius anni celebrationibus liturgicis apud sepulcrum sancti Casimiri in templo cathedrali praesis nec non in ecclesia eidem Sancto dicata. Voluntate Nostra adstabis ac participes omnes congruo sermone hortaberis ut, sancto Casimiro intercedente, Christi vestigia impensius atque perfectius sequantur.

Apostolica denique Benedictione Nostra, Tibi imprimis impertita, Sacros Lituaniae Pastores et religiosarum familiarum sodales necnon Christifideles recreabis, unde uberrimos possint illius celebrationis percipere fructus novamque istarum communitatum ecclesialium aetatem diligenter praeparare.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top