|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE,
SECRETARIO GENERALI EMERITO
SYNODI EPSICOPORUM
Venerabili Fratri Nostro IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE Secretario Generali emerito Synodi Episcoporum
Non veterascit gloria sanctorum, sed memoria eorum permanet in aeternum. Hoc
certo asseverari potest de sancto Domnione, Episcopo Salonitano et Martyre, qui
destinatus est preco et testis Evangelii Iesu Christi "secundum fidem electorum
Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae"
(Tit 1,1-2).
Hic enim donorum Dei dispensator, benignus, iustus et sanctus, etiam tempore
gravissimae adversus christianos persecutionis sub imperio Diocletiani, a
ministerio pastorali non cessavit neque minas iudicum timuit. Immo, mortem quasi
appetens veluti servitii sui desiderabilem coronam, alios christifideles in fide
profitenda roboravit, quorum inde quidam eum in martyrio accipiendo sunt secuti.
Quapropter laeto sane animo recenter novimus in archidioecesi
Spalatensi-Macarscensi — eadem scilicet in regione, ubi ipse Sanctus pastorale
munus explevit idque morte sancta obsignavit — elapsis septemdecim saeculis ab
eius glorioso martyrio, sacros Pastores et populum christianum nunc Annum Sancti
Domnionis celebrare.
Cupientes autem eidem Nos quoque tribuere honorem, simulque populi ipsius terrae
probatam confirmare fidem, apostolico tempore a sancto Tito inchoatam, sine
haesitatione accepimus petitionem Venerabilis Fratris Marini Barišić,
Archiepiscopi Metropolitae Spalatensis-Macarscensis, qui humane a Nobis poposcit
ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad proximum illius particularis Ecclesiae
Patroni festum sollemniore ritu celebrandum. Ad te autem fidentes recurrimus,
Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos cotidiana actuositate pro
universali Ecclesia singularem te confirmasti Romani Pontificis cooperatorem
ideoque his Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam
celebrationem destinamus.
Diebus igitur VI et VII proximi mensis Maii liturgicis celebrationibus Nostro
nomine Spalati praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis
salutationem. Populum hortaberis ad constantem erga sanctum Domnionem
devotionem, ut ipse a Divino Pastore plurimas imploret gratias uti rectam vitam,
eximiam caritatem, omnium iniuriarum veniam et intrepidam christianae fidei
fidelitatem.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, deinde
dilectis Pastoribus ac filiis et filiabus eiusdem Ecclesiae particularis illic
congregatis omnibusque faustum hunc eventum participantibus peramanter
dilargiendam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri
sexto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|