|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E.
CARDINALI RE
CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS
PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE
Congregationis pro Episcopis Praefecto
Dignum prorsus memoriae censemus venustum hoc templum quod, in
colle exstans atque ex longinquo omnes illud petentes quasi salutans peregrinos,
pretiosissimas sancti Francisci Assisiensis reliquias religiose custodit. Post
mortem ipsius cito exstructum ac per saecula a plurimis viris arte praeditis
ornatum, singularem testatur pietatem erga illum Sanctum, quem in vita ipse
Dominus suae passionis insignivit stigmatibus.
Haud ergo mirandum quod Decessor Noster Innocentius IV, qui suam
venerationem et benevolentiam in sanctum Franciscum eiusque religiosam familiam
saepius ostenderat, celebre hoc templum sollemniter ipse consecrare voluit,
coram ingenti praelatorum, religiosorum fideliumque multitudine.
Postea multi alii Romani Pontifices hanc aedem inviserunt ibique
Pauperculum illum meritis ditissimum pientissime invocaverunt. Nosmet Ipsi
quoque Assisium petivimus et sancti Francisci intercessionem pro Ecclesia et
natione Italica, cuius ipse caeles est Patronus, pro mundi pace, hominum et
religionum reconciliatione ardenter imploravimus.
Nunc autem perfausta offertur Nobis occasio hoc templum
memorandi, cum DCCL elapsi sint anni ab huiusce templi consecratione, quod
insuper CCL ante annos Decessor Noster Benedictus XIV honestavit titulo
Basilicae Patriarchalis et Cappellae Pontificiae. Benevolenter igitur supplices
accepimus litteras Nobis porrectas ut illuc Patrem Purpuratum mitteremus, qui
anniversario illo die XXIII proximi mensis Maii vices Nostras gerat atque his
celebritatibus praesideat.
Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Congregationis pro Episcopis
Praefectum, prorsus idoneum censemus, cui honorificam hanc missionem libenter
concredamus. Quapropter his Litteris Nostris Missum Extraordinarium te
nominamus ad consecrationis memoratae Basilicae Patriarchalis Sancti Francisci
in urbe Assisiensi septingentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam
sollemni ritu celebrandam.
Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque
ibi praesentes cohortaberis ad S. Francisci apostolicum zelum atque virtutes,
praesertim humilitatis et caritatis, oboedientiae et evangelicae paupertatis
sedule imitandas. Quibus tandem Nos, adhibitis eiusdem Sancti verbis,
universis christianis religiosis, clericis et laicis, exoptamus pacem
veram de caelo et sinceram in Domino caritatem (S. Franciscus, 2 Ep. ad
fideles, 1).
Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem
atque propensae Nostrae voluntatis testem, illius aedis assiduo Custodi, cunctis
adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, universae
praesertim Familiae Franciscanae omnibusque sacrorum rituum participibus nomine
Nostro largiaris volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis, anno MMIV,
Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|