The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
GEORGIO ARTURO S.R.E.
CARDINALI MEDINA ESTÉVEZ,
PRAEFECTO EMERITO
CONGREGATIONIS DE CULTO DIVINO ET
DISCIPLINA SACRAMENTORUM
  

 

Venerabili Fratri Nostro
GEORGIO ARTURO S.R.E.
Cardinali MEDINA ESTÉVEZ
Praefecto emerito
Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum

Memorabilem quidem diem illum hodie etiam, Venerabilis Frater Noster, meminimus quo viginti ferme quinque abhinc annos te hic prope in Basilica Petriana Episcopum creavimus eo tempore Auxiliarem Rancaguensem, unde etiam curriculum tuum observavimus episcopalis operis eandem apud dioecesim deindeque in Sede Vallis Paradisi, donec munera maxima te suscipere voluimus hic in Urbe Vaticana apud Congregationem videlicet de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum.

Hoc autem tempore diligentius respicimus ac studiosius quodammodo extollimus totum sacerdotium tuum cuius proximo XII die mensis Iunii felicissime celebrabitur aureum iubilaeum. In illius enim presbyteralis operis perfunctione passim scimus te complura cumulavisse merita. Vix namque recenseri possunt loca ubi tua in patria sacerdotem te probatum exhibuisti: apud Pontificiam Catholicam Studiorum Universitatem Chiliensem, in Tribunali archidioecesis Sancti Iacobi in Chile, et ubi in Concilio Vaticano II in Codicis Iuris Canonici renovatione in ipsius Catechismi Ecclesiae Catholicae conscriptione omne tuum apostolicum ingenium in totius iam Ecclesiae communitatem maximum impendisti.

De hoc igitur presbyteratu tuo, adeo multiplici ac fructuoso, vehementer gratulamur tibi optatissima hac Nobis data opportunitate. Cum omnibus igitur recentioribus operum tuorum Apostolicam apud Sedem laudibus libentissimi quidem coniungimus longissimi ministerii sacerdotalis tui aestimationem atque Ipsi sponte consociamur omnibus cum familiaribus tuis et christifidelibus Chiliensibus qui faustissimis his diebus te circumsistent suisque afficient plausibus.

Exoptato igitur mensis Iunii duodecimo die tibi veluti praesentes aderimus tuos inter populares exordia sacerdotii tui commemoranti; eorum nempe laetitiae participes pariter precabimur ut haec sacerdotii tui anniversaria memoria totum recreet, consoletur, tuam inter Ecclesiae pastores augeat dignitatem, apud Divinum Magistrum congrua tibi conciliet sacerdotalis industriae praemia, quorum auspex et pignus tibi erit Apostolica Benedictio, sicut plurimorum aliorum caelestium munerum conciliatrix, quam peramanter tibi, Venerabilis Frater Noster, tamquam in conspectu impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Maii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top