 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
GILBERTO S.R.E. CARDINALI AUGUSTONI
PRAEFECTO EMERITO
SUPREMI TRIBUNALIS SIGNATURAE APOSTOLICAE
Venerabili Fratri Nostro
GILBERTO S.R.E. CARDINALI AGUSTONI
Praefecto emerito Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae
Provido de consilio Venerabilis Frater Christophorus Bernardus von Galen,
Episcopus Monasteriensis, CCCL abhinc annos in oppido vulgo dicto Telgte Mariale
sacrum locum constituit ad fidem populi sui roborandam. Et revera totum per hoc
tempus, etiam difficilioribus in rerum adiunctis, inter aerumnas et discrimina,
catholici pastores et fideles illuc ad Virginis Mariae mirabilem imaginem iter
facere pergunt, ut ei suas commitant necessitates et vota eiusque suavem
experiri possint maternam tutelam et consolationem. Sed ab ipsa quoque fidenter
ac toleranter omnia sustinere discunt et sic Christi passionibus adhaerere
eiusque veri esse discipuli crucem suam cotidie tollentes (cfr Lc 9,23).
Quis enim in fide non confirmatur contemplans Matrem Christi, quae ante
crucem stabat et piis spectabat oculis Filii vulnera, quia exspectabat non
pignoris mortem, sed mundi salutem (S. Ambrosius, Expositio evangelii
secundum Lucam, X, 132)?
Quamobrem Nos toto corde cupimus comitari peregrinos, qui celebre petunt
sanctuarium dioecesis Monasteriensis Deiparam Perdolentem ibidem pientissime
veneraturi. Cum vero noverimus hoc anno etiam centesimam incidere anniversariam
memoriam illius diei quo haec Dei Genetricis imago sollemniter a Legato
Pontificio diademate est coronata, libenter accepimus postulatum Venerabilis
Fratris Rainardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, ut Patrem Purpuratum ad
singularem hanc celebritatem mitteremus maiore splendore obeundam.
Te igitur, Venerabilis Frater Noster, mittere statuimus qui apud illam
communitatem, Nobis carissimam, personam Nostram geras, quem scimus prudentia et
meritis onustum nec non Apostolicae Sedis tot per annos diligentem Ministrum.
Quapropter his Litteris Nostris Missum Extraordinarium te nominamus ad
sollemnem duplicis iubilaei celebrationem in sanctuario quod diximus Perdolentis
Dei Matris die III proximi mensis Iulii peragendam.
Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi adstantes
ferventer hortaberis ad Christum perseveranter sequendum adque Eius Matrem pie
venerandam, sicut his in regionibus mos est idemque ab antiquo servatur.
Singularem fraternam salutationem Nostram transmittes quoque christianis aliarum
confessionum.
Sollicito denique sacrorum Antistiti dioecesis Monasteriensis, quam quondam
Ipsimet invisimus tempore pastoralis Nostri itineris in Germaniam, cunctis
Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus omnibusque
christifidelibus sacros ritus pie participantibus, praestite Perdolenti Matre
Redemptoris, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque
propensae Nostrae voluntatis testem, Nostro nomine largiaris volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iunii, anno MMIV, Pontificatus Nostri
sexto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|