The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI MACHARSKY
ARCHIEPISCOPO CRACOVIENBSI

 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali MACHARSKI
Archiepiscopo Cracoviensi

Cunctorum Christifidelium magno cum gaudio die XIX mensis Octobris anno MCMLXCVII sanctam Teresiam a Iesu Infante, virginem, titulo Universalis Ecclesiae Doctoris exornavimus. Illa enim, adhuc iuvenis, humilitatem, evangelicam simplicitatem, in Deo fiduciam atque amorem praesertim coluit, sicut hac in praeclara eius legitur sententia: “Perspexi et agnovi amorem omnes in se concludere vocationes, amorem omnia esse, eundemque universa tempora et loca comprehendere, uno verbo amorem aeternum esse” (Ex narratione vitae sanctae Teresiae a Iesu Infante, viriginis, ab ipsa exarata; cfr Liturgia Horarum, 1 Oct. ).

Laetamur omnino ob sanctae Teresiae famam magis in dies diffundendam nec non ob plurimas testificationes fidelium qui amore et cultu istam Francogalliae eximiam filiam prosequi pergunt. Iam triginta circiter Nationes eius reliquias in peregrinatione acceperunt, altam spiritalem missionalemque viventes renovationem.

Novimus sane XI die proximi mensis Iulii quinquaginta annos abire a consecratione Basilicae Lexoviensis quam Legatus Decessoris Nostri Pii XII, rec. mem., plurimis adstantibus Episcopis fidelibusque, sollemniter explevit. Occasione igitur istius Iubilaei data, Venerabilis Frater Petrus Augustus Pican, S.D.B., Episcopus Baiocensis-Lexoviensis, humiliter petiit ut Nos eximium ecclesiasticum virum ad eiusmodi eventum commemorandum mitteremus qui nomine Nostro sacris praeesset celebrationibus atque spiritalis indolis sanctae Teresiae a Iesu Infante pondus omnibus demonstraret.

Tu ipse, Venerabilis Frater Noster, qui dilectam Nobis ecclesialem communitatem Cracoviensem per semitas Evangelii ducis, Nostrae eris mentis ac sententiae ibidem interpres. Tibi ideo libenter hisce Litteris munus Missi Nostri Extraordinarii committimus, ut Lexovii die XI mensis Iulii huius anni celebrationibus liturgicis in Basilica quinquaginta ante annos consecrata sollemniter praesideas. Voluntate Nostra adstabis ac participes omnes congruo sermone hortaberis ut, sancta Teresia a Infante Iesu intercedente, Christi vestigia impensius atque perfectius sequantur. Singulari  ratione Episcopum Baiocensem-Lexoviensem salutabis nec non dilectum gregem pastoralibus eius curis concreditum, dum pastoralia istius ecclesialis communitatis incepta ad sanctae Teresiae spiritalem doctrinam divulgandam spectantia Nos precibus Nostris prosequimur.

Apostolica denique Benedictione Nostra, Tibi imprimis impertita, Sacros ibi adstantes Pastores et religiosarum familiarum sodales necnon Christifideles recreabis, unde uberrimos possint illius celebrationis percipere fructus novamque evangelizationem diligenter provehere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Iunii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

   

Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top