The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANTONIO MARIAE S.R.E.
CARDINALI ROUCO VARELA
ARCHIEPISCOPO MATRITENSI

 

 

Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO MARIAE S.R.E. Cardinali ROUCO VARELA
Archiepiscopo Matritensi

Condignam solet catholica Ecclesia observantiam eximiis in orbe terrarum Sanctuariis ipsisque Sanctis cunctis praestare iisque potissimum qui operibus insignibus animose sciteque vacaverunt, quique, bene de Ecclesia meriti, clara virtutum exhibuerunt exempla itemque flagranti permoti studio penitus se Deo consecrarunt Ecclesiaeque saluti. Inter hos quidem est annumerandus procul dubio Sanctus Iacobus, qui Compostellano in Sanctuario pientissime, antiquis iam temporibus, colitur.

Quandoquidem igitur hic annus celebratur Compostellanus, frequens fiet peregrinatio Europaea iuvenum, qui diebus V-VIII mensis Augusti illuc "Christi testes pro Europa spei" confluent, christiana proposita renovaturi ibidemque tamquam Diem Mundialem Iuventutis Coloniae proximo anno celebrandum paraturi. De mente minime excidit pastorale iter illud quod Ipsi ad perillustrem illum locum fecimus, Christi verba frequenti fidelium multitudini ut significaremus.

Quapropter libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilium Fratrum Hispaniae Episcoporum qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminentem virum, animi Nostri interpretem, mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo. Itaque magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus Nostram cohortationem Nostramque benevolentiam ostendes, quibus totam participantium communitatem complectimur. Ipsius Sancti Iacobi demum in omnes devocamus patrocinium, qui supernis beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione Europae spei aedificandae dent operam. Benedictionem demum Nostram Apostolicam Nostro nomine impertias velimus, quae sit superni subsidii firmamentum et animorum renovationis incitamentum.

Ex Arce Gandulfi, die XIX mensis Iulii, anno Domini MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top