The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD RECOLENDAM CENTENARIAM MEMORIAM
HEBDOMADARUM SOCIALIUM FRANCOGALLIAE
 

 

Venerabili Fratri Nostro
ROGERO S.R.E. Cardinali ETCHEGARAY

Socialibus quaestionibus magnum tribuit catholica Ecclesia momentum et pondus, quandoquidem peculiarem sane curam humano consortio colendo adhibere ipsa consuevit. Etenim suam usque eadem exhibet socialem doctrinam ut hominis agnita dignitas in lucem adspectumque proferatur ipseque, tum corporis habita ratione, tum spiritus, in eam societatem inseratur quae ad bonum commune obtinendum procedat.

Quod cum ita sit, saecularia iam appetit memoria Hebdomadarum Francogalliae Socialium. Quae sollertibus operantibus compositoribus, diebus XXIV - XXVI mensis Septembris Insulae praeclara in urbe agetur. Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter recolatur et optimo iure extollatur. Commemoratio enim haec copiam dabit et facultatem insignes viros mulieresque conveniendi, qui suam ad novam Europam aedificandam, praeteritorum fastorum luculentam ob oculos habentes copiam praestantiamque, conferre operam studebunt.

Quocirca Francogalliae suffragantibus Fratribus Episcopis, spectabilis viri Michaelis Camdessus aliarumque eximiarum personarum postulatis libenter subvenientes, ut eventus ille elatius evolvatur et luculentius, ad te,Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, illius perillustris Nationis inclitum filium, cuius consiliis operaque uti solemus et ipse idoneus occurris qui eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebritatem quam supra diximus communicandam.

Universis igitur participibus mentem Nostram ostendes, ut novensilis Europa sui cultus humanitatisque liquidius agnoscat fundamentum christianamque hereditatem, quam maiores nostri nobis tradiderunt servandam et demonstrandam. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae, sit animorum renovationis signum et futuro de tempore superni iuvanimis documentum.

Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Iulii, anno MMIV Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top