The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
PRAESIDI PONTIFICII COMITATUS EUCHARISTICIS
INTERNATIONALIBUS CONVENTIBUS PROVEHENDIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Praesidi Pontificii Comitatus Eucharisticis
Internationalibus Conventibus provehendis

“Eucharistia, salvifica nempe Iesu praesentia in fidelium communitate eiusque spiritalis alimonia, est pretiosissimus thesaurus quem Ecclesia sua in historiae peregrinatione possidere potest” (Ecclesia de Eucharistia, 9). Christifideles enim saeculorum decursu ad hunc divinum thesaurum confugere pergunt, unde veluti e salienti fonte supernarum rerum sitim restinguere possint vigoremque inde sumant ad cotidiana officia fortius studiosiusque sustinenda.

Nostra quoque aetate, ad magis magisque roborandam fidem in hoc sacratissimum Mysterium testificationes publicae pietatis non desunt. Sic enim proximo mense Octobri Mexicana in natione, in urbe Guadalaiara, celebrabitur XLVIII Congressus Eucharisticus Internationalis, cui haud dubie plurimi intererunt Fratres Cardinales et Episcopi, sacerdotes, viri mulieresque vitae consecratae nec non fideles laici, qui ex dissitis quoque mundi regionibus illuc congregabuntur.

Ne vero ulla omnino eiusdem praeclarae celebrationis pars favore Nostro aut consensu careat, neve ipsa quasi praesentia efficax Nostra et vox et maxima auctoritas ulli peculiari eius actui deesse videantur, optata quoque explentes Venerabilis Fratris Nostri, Ioannis S.R.E. Cardinalis Sandoval Iñíguez, Archiepiscopi Guadalaiariensis, eiusque ecclesialis communitatis, mittere quempiam sacrum Praesulem statuimus, qui personam Nostram illic tueatur. 

Quandoquidem Tuam, Venerabilis Frater Noster, cognovimus doctrinae integritatem solidamque percepimus pietatem ac fidelitatem erga hoc fidei nostrae Mysterium cuiusque pastorale perspeximus studium cunctos fideles propius usque adducendi ad tam uberem gratiarum fontem, dum in Te Nostram declaramus benevolentiam, hasce per Litteras Te Legatum Nostrum nominamus et constituimus, ut a die X ad diem XVII proximi mensis Octobris Guadalaiarae in Mexico sollemnibus illis sacris et omne genus celebrationibus, quae in tanto ecclesiali eventu peragentur, Nostro nomine et auctoritate praesideas.

Nostram ibi significabis salutationem et omnibus adstantibus benevolentiam Nostram ostendes. Cunctos pariter verbo et exemplo ad pleniorem in Eucharisticum Mysterium cultum hortaberis, dum interea Dominum precamur ut eucharisticam fidem, intercedente Beatissima Virgine Guadalupensi quam adeo ardenter illic colitur, in omnium cordibus magis in dies roboret.

Denique Apostolicam Nostram Benedictionem, superni iuvaminis nuntiatricem, Tibi imprimis et per Te cunctis simul huius eventus participibus libenter elargimur. 

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Augusti, anno MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

         

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top