The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
SILVANO S.R.E. CARDINALI PIOVANELLI
ARCHIEPISCOPO OLIM FIORENTINO

 

Venerabili Fratri Nostro
SILVANO S.R.E. Cardinali PIOVANELLI
Archiepiscopo olim Florentino

Turbam magnam, cuius visio in Apocalypsis libro describitur (Cfr Apoc. 7, 9-17), iure optimo invictis de martyribus Patres Ecclesiae interpretantur. Inde a christianis enim primordiis innumeri fuerunt ac cuiuscumque conditionis, sexus atque aetatis qui letales sibi in odium fidei inflictos cruciatus patienter toleraverunt, ita ut in Dominica vinea numquam defuerit sanguinis testimonium. Inter illos «qui laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni» (Ibid., 14) sanctum Benedictum dilectissimi filii Picentes peculiari nunc modo suspiciunt, cuius exuviae in cognomini oppido iuxta Truentum flumen dudum quiescere dicuntur; vertentem namque in annum septingentesimus ac millesimus anniversarius dies feliciter incidit ab effuso incliti Christi testis cruore.

Qua de re Nos certiorem non immerito fecit Venerabilis Frater Gervasius Gestori, Episcopus Sancti Benedicti ad Truentum-Ripanus-Montis Alti, ut eminentem Praesulem sane impetraret, qui illius gratia sollemnitatis missus Nostram personam gereret Nostramque simul mentem ostenderet. Quippe cum postulationem istam censuerimus audiendam equidem esse, ad te, Venerabilis Frater Noster, mentem prorsus convertimus, qui ob pastoralem sollicitudinem in archidioecesi Florentina olim adhibitam peraptus Nobis videtur ad hoc munus commode obeundum.

Hasce per Litteras te igitur Missum Extraordinarium deligimus ac constituimus ad saeculares celebritates dictas die III proximi mensis Octobris peragendas.

Tuum primum erit omnibus, qui istis intererunt sollemnibus, Nostra omina et hortamenta proferre nec non liturgicis celebrationibus nomine Nostro praesidere. Adstantes porro alloqueris quantum imitari martyrem Benedictum oporteat diutinum testimonium praebendo, etiam ac praesertim in adversis, christianae oboedientiae usque ad vitae exitum, quia «devotae mentis servitus immaculata quotidianum martyrium est» (S. Hier., Ep. CVIII, 31, in PL 22, 905).

Quamobrem eosdem item cohortaberis ad omnes curas habendas ut eiusdem martyris cultum arcte copulent illi etiam praestando erga augustam Reginam martyrum, quam, cum Christo semper coniunctam iuxta quoque crucem, «plus quam martyrem non immerito praedicamus, in qua nimirum corporeae sensum passionis excesserit compassionis affectus» (S. Bern., In "Signum magnum", 14).

Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, volumus ut Nostra auctoritate omnibus participantibus peramanter impertias, dum tibi interea, Venerabilis Frater Noster, omnia bona in Domino precamur munus efficaciter ac frugifere expleturo.

Ex Arce Gandulfi, die VI mensis Augusti, anno Domini MMIV, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top