The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
PRAESIDI PONTIFICII COMITATUS
EUCHARISTICIS INTERNATIONALIBUS
CONVENTIBUS PROVEHENDIS

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Praesidi Pontificii Comitatus
Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis

Illustrior multo tibi, Venerabilis Frater Noster, atque iucundior hoc anno celebratio Beatae Virginis Mariae Perdolentis, Patronae videlicet tuae ipsius Slovachiae, continget et utrique Nostrum suavissimam restituet illius diei memoriam, cum te in Episcoporum Collegium praeclarum suscipere voluimus plenitudine Sacerdotii Nostris tibi manibus impertienda.

Singulari enim Dei beneficio exinde viginti quinque effluxerunt anni et multa tua pro Ecclesia intervenerunt opera. Propter hoc his Litteris Nostris tamquam totiens praesentes tibi patefacimus studiosissimam Nostram gratulationem de longinquo hoc Episcopatus tui curriculo eiusque plurimis meritis.

Dies namque decimus quintus mensis Septembris novum tibi addet inter Ecclesiae Pastores honorem decoremque, laetantibus etiam Nobis de episcopali tuo ministerio tam vario ac fructuoso prius apud Episcoporum Synodum ac deinde inter Congregationem pro Gentium Evangelizatione. His enim in magnae auctoritatis muneribus omnem animi tui pastoralis alacritatem ingeniique fecunditatem pro universa Ecclesia comprobavisti.

Multiplicia quidem fuerunt tum incepta tua tum itinera quoque pro Evangelio nuntiando singulis in Nationibus suscepta. Haec sane notissima Nobis sunt augentque gratulandi tibi hoc tempore causas. Est quoque operae memorare partes quas pro eventuro eucharistico anno mox es acturus.

Te igitur, Venerabilis Frater Noster, ex animo consalutantes cogitamus hanc Episcopatus tui dignitatem quam volumus omnino ad eius iubilaeum argenteum extollere et illuminare. Tecum proinde fraternis his cum sensibus coniungemur festo tuo die, quem laeti novimus patriae tuae Slovachiae pariter gaudium afferre. Vehementer interea precantes exoptamus ut anniversarius tuus dies lucidus tibi contingat atque solaciorum cumulum afferat de praeteritis operae episcopalis tuae monumentis.

Illa misericordis Dei dona tibi affatim conciliet Apostolica Nostra Benedictio quam una cum fraterna salutatione singulari profecto benignitate tibi impertimus tibique caris ac deditis omnibus.

Ex Arce Gandulfi, die XVIII mensis Augusti, anno MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

         

Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top