The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ZENONI S.R.E. CARDINALI GROCHOLEWSKY
PRAEFECTO CONGREGATIONIS DE
INSTITUTIONE CATHOLICA

 

Venerabili Fratri Nostro
ZENONI S.R.E. Cardinali GROCHOLEWSKI
Praefecto Congregationis de Institutione Catholica

Dominica vinea, cuius palmites omnes in partes dimanant et uberiores fructus in dies efferre non desunt, radices in piaculari Christi oblatione agit ac pretioso martyrum cruore perpetuo rigatur, quippe qui, Redemptoris imitantes passionem, omnes eiusdem effectus exprimant. Quasi etenim feraci semine de illorum sanguine seges surrexit Ecclesiae, ita ut omni tempore eadem penitus agnoscat ac gratulans palam confiteatur: «Fructus laboris ergo illorum etiam nos sumus» (S. Aug., Sermo CCLXXX, VI, 6, in PL 38, 1283).

Quo nempe propius verba possunt ista repetere dilectissimi filii Beneventani, cuius inclitus Antistes Ianuarius saevos cruciatus pro Iesu nomine patienter sustinuit ac non minus celeber civis Benedictus septem fere post saecula martyrii coronam est inter Polonos consecutus! Vestigiis alterius insistens, revera alter, unde victor cum Christo regnaret, ferro vinci adeo non formidavit, ut una cum quattuor asseclis Camaldulensibus sanguinem suum libenter effuderit. Mille anni vero intercesserunt ab hoc memorabili eventu, qui peculiari fidei vinculo ac caritatis praeclaram sedem Beneventanam et carissimam terram Nostram nativam inter se devinxit: Polonia enim Benedicto martyri eiusque sociis est sane debitrix, qui evangelizationis opus sancto ab Adalberto patratum sua passione perfecerunt ac firmarunt.

Atqui quandoquidem ergo Venerabilis Frater Seraphinus Sprovieri, Archiepiscopus Metropolita Beneventanus, enixe rogavit ut eminentem Praesulem illuc mitteremus qui diebus XIII-XIV proximi Novembris mensis saecularia Benedictina sollemnia perageret, Nos vero censuimus postulationem istam equidem esse audiendam ac pari tempore in te, Venerabilis Frater Noster, cogitationes defiximus, cuius sollertia in catholica institutione tuenda ac fovenda est Nobis comperta. Hisce iisdem Litteris te ideo renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM ac constituimus, qui Nostra auctoritate ac nomine memoratae praesideas celebritati.

Dum prorsus cupimus ut omnibus conventuris paternam salutationem Nostram ostendas, item exoptamus temet ipsos commonere quantum sit bonum utileque sanctum Benedictum venerari et ad illius imitationem excitandam et ut eiusdem meritis consocientur atque orationibus adiuventur; nec obliviscantur instar invicti martyris affectu filialis pietatis augustam Reginam caeli semper prosequi, cuius nomini, illius videlicet quae, «ante mundi constitutionem electa ex ancilla sponsa et ex sponsa mater et virgo, templum Domini facta est» (Dav. Benev., In fest. S. Mariae), antiquis a temporibus ecclesia Cathedralis dicatur.

Libenter admodum id tibi facultatis demum facimus, ut Nostra auctoritate omnibus adstantibus Apostolicam Benedictionem, supernae gratiae nuntiam ac propensae Nostrae voluntatis testem, peramanter dilargiaris.

Ex Arce Gandulfi, die XXVI mensis Augusti, anno Domini MMIV, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

    

top