The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EUGENIO S.R.E. CARDINALI DE ARAÚJO SALES
ARCHIEPISCOPO OLIM
SANCTI SEBASTIANI FLUMINIS IANUARII

 

Venerabili Fratri Nostro
EUGENIO S.R.E. Cardinali DE ARAÚJO SALES
Archiepiscopo olim Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii

Filiali pietate erga hominum Sospitatricem sane elucet adeoque coruscat Lusitania regio, ut antiquitus iam Terra sanctae Mariae non immerito nuncupetur; peculiarem cuius venerationem plurima templa Eidem Deiparae ubique dicata clare testantur. Hasce inter aedes Mariales, quo in numero Fatimensis eminet, augustam basilicam in monte «Sameiro» exstructam oblivisci omnino non possumus, quoniam et duos ac viginti abhinc annos Nos Ipsi illuc supplices ad Immaculatae simulacrum Virginis contulimus et proximo Decembri mense centesimus a praedicta imagine coronata dies anniversarius feliciter accidet.

Qua de saeculari celebritate certiores Nos iure fecit Venerabilis Frater Georgius Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopus Bracarensis, ut eminentem aliquem Praesulem sane impetraret, qui illius gratia sollemnitatis missus Nostram personam gereret Nostramque simul mentem ostenderet. Postulationem istam esse nimirum censentes audiendam, ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, mentem prorsus convertimus, cuius pastoralis sollicitudo in archidioecesi Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii olim adhibita nec non diutina observantia in Apostolicam Sedem praestita est Nobis comperta.

Hisce iisdem Litteris te igitur renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM ac constituimus, qui die VIII proximi Decembris mensis ad sollemnia quae diximus celebranda vicibus Nostris fungaris.

Percupimus imprimis ut omnibus illuc convenientibus paternam Nostram salutationem ostendas et eandem ex animo vere depromptam. Liturgicis exinde celebrationibus nomine Nostro praesidebis, adstantes item cohortans ut amore Immaculatae Deiparae ac cultu maiores suos aequent, cuius pietatis documentum est admodum montis «Sameiro» sacrarium. Quorum vestigiis insistentes, revera illi venustam Virginem quavis prorsus labe expertem ut Dominam ac Matrem suam amantissimam nimirum salutent eamque fidenter suspiciant, per quam misericors Deus «totum nos habere voluit» (S. Bernardus, De aquaed., 7).

Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae conciliatricem et propensae Nostrae voluntatis testem, volumus ut Nostra auctoritate omnibus participantibus peramanter impertias, dum tibi interea, Venerabilis Frater Noster, omnia bona in Domino precamur munus efficaciter ac frugifere expleturo.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Octobris, anno Domini MMIV, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

    

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top