|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE,
PRAESIDI OFFICII LABORIS
APOSTOLICAE SEDIS
Venerabili Fratri Nostro
IOANNI PETRO S.R.E. Cardinali SCHOTTE, C.I.C.M.
Praesidi Officii Laboris Apostolicae Sedis
Suavissima inter nomina gloriosae Deiparae indita, illud
christiana pietas carissimum sane habet, quo Ipsa Immaculata Conceptio
appellatur. Nomen profecto summum indicat consilium, quo Deus et dignum
habitaculum sibi praeparavit et redemptionis opus sublimiore modo peractum
manifestavit; Immaculata insuper beatae Mariae Virginis Conceptio
Ecclesiae exstat pignus ac perfectionis anticipatio in futuro saeculo
consummandae. His verbis enim ipsa beata Virgo Maria Bernardillae Soubirous,
illius nomen enixe percontanti, in specu Massabiellensi responsum dedit:
«Immaculata Conceptio ego sum».
Cuius sub titulo templa innumera erecta ubique terrarum sunt nec
non Deiparam complures nationes patronam sibi delegerunt. Ad hanc rationem
Foederatae Civitates Americae Septemtrionalis nimirum eminent, quippe quae mense
Maio anno MDCCCXLVI non modo Virginem Mariam quavis labe ab origine intactam
suam Patronam elegerint, verum etiam sese Immaculatae Conceptioni primae
consecraverint! Huius autem consecrationis quasi consummationem necnon perenne
monumentum decretum est nationale sacrarium Vashingtonii exstruendum, quod
augustum ac magnificum hodie attollitur.
Optatus igitur profecto iucundusque ad Nos pervenit nuntius
Ecclesiae Vashingtonensis peculiarem Marianum annum celebrantis, quinquagesimo
nempe ac centesimo anniversario a definito intaminato Deiparae conceptu die
incurrente. Quandoquidem ergo Venerabilis Frater Noster Theodorus Edgardus
S.R.E. Cardinalis McCarrick, illius sedis sacrorum Antistes, certiores Nos fecit
de sollemni celebratione die VIII proximi Decembris mensis agenda, qua Marianus
annus in praedicto nationali sacrario concludetur, eminentem aliquem praesulem
illuc mittere libentes statuimus qui personam Nostram gereret. Tu quidem,
Venerabilis Frater Noster, ob fidele ministerium pro Apostolica Sede cotidie
exercitum peraptus Nobis videris ad hoc munus frugifere obeundum. Hisce iisdem
Litteris te ideo renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM et constituimus, qui
Nostra auctoritate ac nomine memoratae praesideas celebritati.
Pergratum tuum erit officium omnes adstantes hortari ut Virgini
Immaculatae suam consecrationem renovent et agant; ex quo actu in cotidiana vita
deducto Christum Salvatorem nostrum redamare efficacius valebunt necnon pacis et
gaudii veri effectores satoresque evadent.
Interea uberum auspicem fructuum paternaeque caritatis Nostrae
testem, Apostolicam Benedictionem tum tibi, Venerabilis Frater Noster, tum
sollerti Archiepiscopo Metropolitae Vashingtonensi, nec non cunctis Praesulibus
omnibusque, qui Marialibus sollemnibus intererunt, amantissime in Domino
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Octobris, anno Domini
MMIV, Pontificatus Nostri septimo ac vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|