The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BOZANIĆ
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE ZAGABRIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali BOZANIĆ
Archiepiscopo Metropolitae Zagrebiensi

Inter mulieres, quae passionem Christi in sua carne piene revixerunt, pergratum est Nobis memorare ac laudare innumeras illas sanguine firmantes confessionem fidei sub fera Diocletiani persecutione. Cuius ab initio usque ad praesens septemdecim saecula sane transierunt ideoque hoc anno particulares quaedam Ecclesiae peculiares gratias Deo altissimo agunt, qui earundem disposuit alias pretioso harum martyrum cruore laete germinari, alias exuviis ipsarum Christi testium stabiliter praesideri.

In istarum numero praeclara sedis Iadrensis etiam exstat, cuius in aede Cathedrali corpus sanctae Anastasiae quiescere dicitur. Hoc mirum etenim christiani coniugii exemplum, perpetis corona gloriae in oppido Sirmio per ignis supplicium cincta, antiquo praedictae Ecclesiae hymno sic salutatur: «Festum laetifico dicite carmine, eia Anastasiam tollite Martyrem, cives praesidium nobile Iaderae, grande et Dalmatiae decus».

Optatus igitur profecto iucundusque ad Nos pervenit nuntius illius sedis peculiarem annum celebrantis, septingentesimo nempe ac millesimo anniversario a sanctae Anastasiae martyrio die incurrente. Quandoquidem ergo Venerabilis Frater Ivanus Prendja, Archiepiscopus Iadrensis, perpenso consilio Venerabilis Fratris Francisci Xaverii Lozano, Nuntii Apostolici in Croatia, certiores Nos fecit de saecularibus sollemnibus die XV proximi Ianuarii mensis peragendis, eminentem aliquem praesulem illuc mittere libentes statuimus, qui personam Nostram gereret. Tu quidem, Venerabilis Frater Noster, ob prudentiam ac navitatem pro grege tibi commisso praestanter adhibitam, peraptus Nobis videris ad hoc munus commode obeundum. Hisce iisdem Litteris te ideo renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM et constituimus, qui Nostra auctoritate ac nomine dictae praesideas celebritati.

Tuum primum erit omnibus conventuris Nostra omina et hortamenta proferre. Adstantes porro monebis ut sive coniugalem ac familiarem spiritualitatem fovendo, sive cuncta adversa patienter sustinendo, invictae vestigiis martyris insistant, cuius e reliquiarum conspectu honoreque in ipsis amplius accendetur studium tantas virtutes imitandi.

Benedictionem demum Apostolicam, supemae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, volumus ut Nostra auctoritate omnibus, qui sollemnibus istis aderunt, peramanter impertias, dum tibi interea, Venerabilis Frater Noster, omnia bona in Domino precamur munus efficaciter ac frugifere expleturo.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Decembris, anno Domini MMIV, Pontificatus Nostri septimo ac vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top