 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN
PONTIFICI CONSILII PRO VALETUDINIS
ADMINISTRIS PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
XAVERIO S.R.E. Cardinali LOZANO BARRAGÁN
Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi
Duodecim Christi discipuli, ab eo bini missi cum potestate in
spiritus immundos, oleo multos ungebant aegrotos et sanabant (cfr Mc
6,7-13). Nosmet Ipsi Successoris Petri pergrave munus exercentes, illa Sacrarum
Scripturarum verba de Apostolorum navitate consideramus atque diligentem omnino
operam dare conamur ad omnium aegrorum et patientium spiritale adiumentum. Multi
sunt revera fideles quibus cotidiana in vita dolores variaeque difficultates
obversantur atque, hanc ob rem, caelesti quadam egent confirmatione animique sui
optata consolatione.
Cogitamus itaque iam nunc magna animi commotione Diem Mundialem
XIII Aegrotantium, qui Yaundensi in urbe, in Sanctuario videlicet Sanctae Mariae
Apostolorum Reginae, diebus IX-XI proximi mensis Februarii, sollemniter
celebrabitur. Eiusdem Conventus pondus recolentes, aliquem adesse ibi volumus
insignem Praesulem qui personam Nostram aperte publiceque exhibeat, verum etiam
peculiarem coniunctionem Nostram cum infirmis et laborantibus huius nostri orbis
clare testificetur.
Tu ipse, Venerabilis Frater Noster, qui Pontificio Consilio pro
Valetudinis Administris Nostra voluntate praesides, aptus omnino occurris qui
huiusmodi generis mandatum diligenter frugifereque expleas. Te igitur, de
cunctis adflictis eorumque spiritalibus necessitatibus Nos deliberantes, MISSUM
EXTRAORDINARIUM NOSTRUM hisce Litteris ad eam maximae pastoralis sollicitudinis
conventionem mittimus. Pro Nobis vere participibus et praeclari Congressus
disceptationes sequentibus Tu ipse, Venerabilis Frater Noster, aderis, nuntium
peculiarem Nostrum repetes, ac cogitationem Nostram atque communicationem cum
infirmis et aegrotis ubique confirmabis.
Interea procedentem Te ad munus tam grave et utile precibus
Nostris comitamur de tua diligentia pastoralique studio gaudentes. Apostolica
denique Benedictione Nostra, Tibi imprimis impertita, Sacros ibi adstantes
Pastores et religiosarum familiarum sodales necnon Christifideles, praesertim
dolentes, recreabis, unde uberrimos possint illius celebrationis percipere
fructus novamque evangelizationem diligenter provehere.
Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Ianuarii, anno MMV,
Pontificatus Nostri septimo et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana
|