The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOACHIMO S.R.E. CARDINALI MEISNER,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE COLONIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOACHIMO S.R.E. Cardinali MEISNER
Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi

Quanti in Finnicae historia gentis habendum sit opus evangelizationis ab Henrico Episcopo Upsalensi patratum nulla umquam aetas nimirum conticescet, quandoquidem sanctus impigerque missionarius Christi claritate regionem illam illuminavit cuiusque per fines humanae semina renovationis in caritate, iustitia ac libertate sparsit. Quod denique mirificum ministerium ut uberiores fruges in dies efferret, misericors Deus sane decrevit Henricum Antistitem, consecrationis Christi ac missionis iam participem, ad Ipsius Redemptoris nostri imaginem sanguinis effusione perfectius transformari talique ratione Apostolum Finniae iusto iure consalutari.

Quinquaginta et octingenti anni hac ab inita pastorali actione quidem transierunt atque de tanta sollemnitate sileri non potest, eo magis quod vertente anno a dioecesi Helsinkiensi constituta lustrum decies etiam implebitur. Num, hac oblata occasione, oblivisci poterimus Venerabilem Fratrem Villelmum Cobben, quem Pius XII, Decessor Noster fel. mem., primum Episcopum communitati ecclesiali illi praefecit universaque eadem propter apostolicam eius sollicitudinem magnopere existimavit?

Quam ob rem optata profecto nec non iucunda ad Nos postulatio pervenit Venerabilis Fratris Iosephi Wróbel, S.C.J., Episcopi Helsinkiensis, qua enixe rogavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus qui Nostro nomine et auctoritate anniversariis sollemnibus praesideret. Hac gemina celebritate palam gaudentes ac pari tempore eidem spiritalis laetitiae accessionem praebere percupientes, ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, sponte decurrimus, cuius prorsus novimus quid alacritatis ac pastoralis vigilantiae pro gregis salute tibi commissi sedulo adhibeas ac quid observantiae in Apostolicam Sedem omni tempore praestes.

Hasce per Litteras te igitur Missum Extraordinarium deligimus ac constituimus ad praememoratas celebrationes die XXVII proximi Februarii mensis peragendas; neque dubitamus quin munere tibi demandato ita perfuncturus sis ut Finnicis fidelibus commoda spiritalia compares ac tibi autem ubertim promerita.

Tuum primum erit cunctis conventuris Nostra omina et hortamenta proferre, dum peculiarem salutationem Romani Episcopi et eandem ex animo vere depromptam sane cupimus praesentibus aliarum confessionum sodalibus ostendere. Optamus equidem ut christiani Finnici, suos oculos ad martyrem Henricum attollentes, flagranti desiderio afficiantur Dei verbi omnibus nuntiandi, quod «potens est aedificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus» (Act 20, 32).

Supernorum interea donorum auspicem, Apostolicam Benedictionem tum tibi, Venerabilis Frater Noster, tum sollerti Episcopo Helsinkiensi necnon cunctis Praesulibus omnibusque, qui sacris sollemnibus intererunt, peramanter in Domino impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Ianuarii, anno MMV, Pontificatus Nostri septimo ac vicesimo.

IOANNES PAULUS II

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top