 |
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE QUIBUS SANCTA BIRGITTA
DE SUETIA SANCTA CATHARINA SENENSIS ET SANCTA TERESIA BENEDICTA A CRUCE
CONTINENTIS EUROPAEAE COMPATRONAE PROCLAMANTUR
IOANNES PAULUS PP. II AD PERPETUAM REI MEMORIAM
1. Spes aedificandi mundum iustiorem hominemque digniorem, inducta ab
exspectatione tertii millennii quod iam instat, discedere non potest a
conscientia quod nihil valent humani conatus nisi divina gratia roborentur:
«Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam» (Ps
127 [126], 1). Hoc recordentur oportet etiam quotquot hac aetate propositum
tenent redigendi Europam in novum ordinem, qui tribuat veteri Continenti
facultatem sapienter utendi divitiis propriae historiae, reiectis praeteriti
temporis acerbis hereditatibus, ut indole accommodata melioribus traditionibus
respondeatur postulationibus mundi usque sese commutantis.
Certum est in composita Europae historia christianismum elementum medium
constituere praecipuumque, in stabile innixum hereditatis classicae fundamentum
multarumque contributionum allatarum a variis gentibus et culturis per
saeculorum decursum. Fides christiana effinxit culturam Continentis atque
inexplicabili modo se contexuit cum ipsius historia eo ut ea intellegi non
possit amota necessitudine cum eventibus, qui primum notaverunt magnam
evangelizationis aetatem, postea vero diuturna saecula, cum christianismus,
quamvis in dolorosa divisione Orientis et Occidentis, veluti eorundem
Europaeorum religio sese exhibuit. Aetate quoque recentiore et coaeva, quando
religiosa unitas gradatim est confracta sive per ultimas divisiones inter
christianos effectas sive per processus separationis culturae a fidei conspectu,
ipsius fidei pondus magnum momentum induere perrexit.
Versus futurum tempus iter ignorare non potest hanc notam, atque christiani
vocati sunt ut eius renovatam suscipiant conscientiam ut eius continuas
demonstrent potentias. Ipsis officium iniungitur praecipuam offerendi partem in
aedificanda Europa, quae eo firmior efficaciorque erit, quo magis ipsi valebunt
sese sub Evangelii luce renovare. Ita fient continuatores illius diuturnae
historiae sanctitatis quae varias Europae regiones pervasit his duobus
millenniis, quibus sancti rite approbati facti sunt fastigia omnibus proposita
tamquam exemplaria. Innumeri sunt enim christiani qui per vitam suam rectam et
honestam, amore Dei et proximi innixam, variis in vocationibus consecratis vel
laicalibus, adepti sunt sanctitatem veram atque admodum diffusam, etiamsi
absconditam.
2. Pro certo habet Ecclesia hunc definite sanctitatis thesaurum arcanum esse
praeteriti temporis sui spemque suae futurae aetatis. In ipso quidem melius
effertur Redemptionis donum, per quod homo a peccato redimitur atque recipit
facultatem novae vitae in Christo. In ipso Populus Dei historice iter faciens
columen invenit incomparabile, se intime sentiens coniunctum cum gloriosa
Ecclesia, quae in caelis cantat laudes Agni (cfr Apc 7, 9-10) dum
intercedit pro communitate adhuc in terra peregrinante. Hanc ob causam ab
antiquissimis temporibus sancti veluti protectores sunt considerati a Populo Dei
atque quadam cum singulari habitudine, cui sane Spiritus Sancti appulsus non
deest, interdum per fidelium efflagitatum a Pastoribus acceptum, alias per
inceptum ipsorum Pastorum, singulae Ecclesiae, regiones et etiam Continentes,
commissae sunt praecipuae tutelae quorundam Sanctorum.
Hoc in rerum prospectu, dum celebratur II Coetus specialis pro Europa Synodi
Episcoporum, instante Magno Iubilaeo anni MM, visum est Nobis christianos
Europae, dum cum universis suis concivibus percipiunt veluti transitum aevi spe
praeditum simulque conturbationibus non destitutum, spiritale posse depromere
iuvamen a contemplatione atque invocatione aliquorum Sanctorum qui, ratione
quadam, apparent praecipui effectores historiae suae. Quam ob rem, congruentem
post consultationem, explentes quae fecimus die XXXI mensis Decembris anno
MCMLXXX cum declaravimus Patronos Europae, praeter sanctum Benedictum, duos
sanctos prioris millennii, fratres scilicet Cyrillum et Methodium, antesignanos
evangelizationis Orientis, opportunum duximus complere ordinem caelestium
patronorum tribus personis tantundem significantibus aerumnosa tempora secundi
millennii ad finem vergentis: sanctam Birgittam de Suetia dicimus, sanctam
Catharinam Senensem et sanctam Teresiam Benedictam a Cruce. Tres clarae sanctae,
tres mulieres quae diverso tempore — duae in ipso corde mediae aetatis, una vero
nostro saeculo — enituerunt amore operoso in Ecclesiam Christi et testimonio
Cruci ipsius exhibito.
3. Manifesto sanctitatis prospectus tam varius atque dives efficit ut novorum
patronorum selectio converti possit etiam in alias dignissimas personas, quas
singulae aetates ac regiones ostentant. Censemus tamen singulariter
significantem optionem huius sanctitatis femineae in prospectu providentialis
propensionis quae in Ecclesia inque societate huius temporis sese affirmavit
elucentiore usque comprobatione dignitatis donorumque praecipuorum mulieris.
Reapse Ecclesia non omisit, iam inde suis ab exordiis, agnoscere munus et
missionem mulieris, etiamsi nonnumquam condicionibus alicuius societatis et
culturae subiacuit quae debitam ei non tribuebat observantiam. Progrediente
autem tempore communitas christiana hoc etiam sub aspectu crevit et opus a
sanctis hominibus expletum eminuit grave ac decretorium ad hoc observationis
propositum. Mariae ipsius imago praebuit perpetuum quoddam incitamentum, quae et
«mulier specie optima» habita est et Christi Ecclesiaeque Mater. Martyrum
similiter sanctarum fortitudo, quae mirifica quadam animi constantia
crudelissimis occurrerunt suppliciis, feminarum testificatio vitae asceticae
insigniter penitusque deditarum, tot uxorum ac matrum cotidiana studiosa
industria in illa «Ecclesia domestica» quae est familia, dona spiritalia tam
multarum mulierum mysticarum quae suas etiam partes theologicae investigationi
contulerunt, hae scilicet omnes tradiderunt Ecclesiae admonitionem magni
ponderis ut Dei ipsius super muliere consilium plene susciperet. Illud ceterum
iam quibusdam in Sacrae Scripturae paginis, ac praesertim in Christi habitudine
erga feminas Evangelio confirmata, indubiam sui declarationem reperit. Idem
profecto consilium sectatur etiam voluntas Nostra renuntiandi sanctam Birgittam
de Suetia, sanctam Catharinam Senensem et sanctam Teresiam Benedictam a Cruce
Compatronas totius Europae.
Maximum proprie invitamentum, quo ad hoc permoti sumus consilium, praebet
ipsa earum vitae ratio. Intra historica enim rerum adiuncta illarum sanctitas
sese commonstravit atque in «geographicis» regionibus unde magnam vim et
significationem peculiarem illae accipiunt pro tota Europaea continenti. Etenim
Nos sancta Birgitta ad ultima Europae septentrionalis dirigit loca ubi quasi in
unum Continens se colligit cum reliquis orbis partibus, et unde ipsa est
profecta ut Romam suam faceret commorationis sedem. Nota aequabiliter est
Catharina Senensis suam ob auctoritatem quam, cum Petri Successor apud Avenionem
deversaretur, adhibuit ut spiritale opus perficeret quod a Birgitta iam inceptum
erat, facta nempe eius hortatrix ut rediret ex longinquis locis ad Petri
tumulum. Denique Teresia Benedicta a Cruce, nuperius in sanctarum relata
indicem, non tantum variis in Europae civitatibus dies suos traduxit, sed per
totam suam uti doctae mulieris et mysticae ac martyris vitam quasi pontem suas
inter Hebraicas radices Christique sequelam traiecit, cum claro mentis prospectu
versaretur in dialogo cum hodierna philosophica disciplina ac, postremo, fere
per martyrium rationes Dei et hominis proferens immensa in illa «shoah»
turpitudine. Sic enim evasit tamquam vivens declaratio peregrinationis humanae,
culturalis et religiosae, quae intimam partem tragoediae nec non spei totius
continentis Europaeae in se concorporat.
4. Trium harum insignium figurarum prima, Birgitta, nobili loco nata est anno
MCCCIII Finstae, in Suetica provincia Uppland dicta. Uti mystica in primis ea
agnita est, tum etiam Ordinis Sanctissimi Salvatoris legifera mater. Verumtamen
oblivisci haud licet priorem suae vitae aetatem tamquam laicam feminam
transegisse eam feliciter cum pio christiano viro coniunctam, ex quo octo filii
sunt suscepti. Compatronam indicantes igitur eam Europae, facere volumus ut non
solum sibi hanc sanctam proximam esse sentiant illi qui vocationem receperint ad
vitam peculiaris consecrationis, verum etiam quotquot ad communia vitae laicalis
opera in mundo sint vocati ac praesertim ad sublimem illam et multum poscentem
vocationem familiae christianae efformandae. Condicionibus prosperis sui
socialis ordinis nequaquam abducta, vixit ipsa cum viro Ulf coniugum
experientiam, ubi cum intenta oratione ac Scripturae Sacrae studio, cum corporis
castigatione ac caritate sponsalis apte sese consociavit amor. Simul parvum
valetudinarium ii condiderunt, in quo saepius aegrotantibus assidebant.
Consueverat praeterea Birgitta ipsamet praesens pauperibus auxiliari. Eodem
insuper tempore magni existimabatur suas ob paedagogicas dotes quas tunc maxime
exhibere poterat cum ministerium eius in aula regia Holmensi requireretur. His
ex rerum experimentis maturuerunt consilia illa quae variis oblatis
opportunitatibus datura principibus ac ducibus erat ad recte eorum curanda
officia. Atqui liberi in primis beneficia inde traxerunt, neque casu accidit ut
filiarum una, nomine Catharina, veluti sancta honoretur.
Hoc tamen vitae familiaris ipsius iter primum solummodo fuit spatium, quod
peregrinatio cum viro Ulf ad sanctuarium Iacobi Compostellani anno MCCCXLI facta
tamquam signum quoddam definivit, cum simul Birgittam ad novam praepararet vitam
quae nonnullis post annis suscepta est, postquam, iam defuncto vita coniuge,
vocem Christi percepit qui novum quoddam ei concredebat munus, dum longiore
gratiarum mysticarum singularium ordine paulatim eam instruebat.
5. Anno MCCCXLIX Suetiam deserens, Romae Birgitta consedit Petri ad Sedem
Successoris. Hic in Italiam transitus decretorium fuit tempus ad dilatandum
animum Birgittae et cor, non solum ratione locorum atque culturae, verum in
primis spiritalis vitae. Complura deinceps Italiae loca velut peregrina pia
lustravit, sanctorum reliquias cupide veneratura. Mediolani itaque degit et
Papiae, Asisii et Ortonae, Barii et Beneventi, Puteolis et Neapoli, Salerni et
Amalphii apud sancti Michaëlis Archangeli sacellum in Monte Gargano. Extrema
demum inter annos MCCCLXXI et MCCCLXXII peracta peregrinatio effecit ut Mare
Medium transcurreret, Terram Sanctam versus, unde spiritali affectu venerari
praeter tot Europae catholicae loca sacra potuit etiam ipsos christianae fidei
fontes in locis vita Redemptoris morteque sacratis.
Re quidem vera, etiam magis quam haec devota peregrinatio, alta comprehensio
Christi atque Ecclesiae mysterii participem reddidit Birgittam aedificationis
communitatis ecclesialis, tempore quo versabatur in suae historiae discrimine.
Artam cum Christo coniunctionem peculiaria revelationis dona sunt comitata,
quibus medium quoddam punctum effecta est, quod plures in Ecclesia eius temporis
personas respiciebat. Vis enim prophetiae in Birgitta animadvertitur. Eius
nonnumquam vocis soni videntur quasi imago vocis antiquorum prophetarum
praestantium. Fidenter principes ac Pontifices alloquitur, consilia Dei super
historiae eventibus aperiens. Neque timet acerbas pronuntiare admonitiones de
morum populi christiani ipsiusque cleri reformatione (cfr Revelationes
IV, 49; cfr etiam IV, 5). Progrediente tempore faciles interrogationes
provocaverunt nonnullae partes eius singularis mysticae testificationis, de
quibus Ecclesiae iudicium intercessit omnesque ad unicam rettulit publicam
revelationem quae suam in Christo obtinet plenitudinem ac directoriam suam
enuntiationem in Sacris Litteris. Eminentium quoque sanctorum experientiae
minime enim ab iis limitibus eximuntur, qui hominum perceptionem vocis Dei
definiunt.
Attamen non dubitatur quin Ecclesia Birgittae sanctitatem agnoscens, licet de
singulis ipsius revelationibus nihil edicat, summam eius interioris experientiae
uti veram ac solidam accipiat. Tamquam praestantem testem se exhibet illius
spatii quod in Ecclesia habere potest charisma expletum in plena docilitate erga
Dei Spiritum nec non in plena congruentia cum ecclesialis communionis
necessitatibus. Nominatim vero, cum de terris Scandinavis, de Birgittae nempe
patria, agatur a plena cum Sede Romana communione propter tristes saeculi XVI
eventus segregatis, haec Sanctae Sueticae figura exstat uti oecumenicum magni
pretii «vinculum», quod eius pariter religiosus Ordo magno hanc in partem studio
confirmat.
6. Paulo serior alia est magna mulieris species, sancta Catharina Senensis,
cuius momentum in evolutione historiae Ecclesiae nec non in doctrinali
progressione nuntii revelati peculiares accepit aestimationes, usque ad
attributionem tituli Ecclesiae doctoris.
Senae nata anno MCCCXLVIII, iam ab infantia singularibus est adiuta gratiis,
quae ei permiserunt ut in spiritali itinere a sancto Dominico significato
velocem consequeretur perfectionis cursum per preces, austeritatem et caritatis
opera. Christus ei, viginti annos natae, per mysticum signum sponsalis anuli
suam patefecit dilectionem. Quod culmen fuit altissimae cuiusdam necessitudinis
in abscondito et in contemplatione, ob constantem eius permansionem, etiamsi
extra monasterii muros, intra spiritalem illam commorationem quam ipsa appellare
voluit «cellam interiorem». Silentium illius cellae, Catharinam docilissimam
reddens divinis inspirationibus, mox coniugatum est cum extraordinaria
apostolica operositate. Plurimi, etiam clerici, congregati sunt circa eam sicut
discipuli, donum ei attribuentes spiritalis maternitatis. Catharinae epistulae
divulgatae sunt in Italia et in Europa. Iuvenis illa Senensis secura mente et
ardentibus verbis praecipuas tractavit ecclesiales et sociales illius aetatis
quaestiones.
Vigilans fuit Catharinae ministerium in solvendis plurimis contentionibus,
quae societatem illius aetatis lacerabant. Pacifica Catharinae navitas regibus
Europaeis patuit, quales fuerunt Carolus V Gallicus, Carolus Dyrrachinus,
Elisabetha Hungarica, Ludovicus Magnus Hungaricus et Polonicus, Ioanna
Neapolitana. Singularis ponderis fuit Catharinae actio ad reconciliandam
Florentiam urbem cum Pontifice. «Christum cruci affixum et Mariam suavem»
contendentibus ipsis ostendens, significavit in societate christiana bonis
praedita dari non posse causam contentionis quae cogeret armorum usurpationem
potius quam rationis observationem.
7. Catharina tamen bene noverat ad eiusmodi conclusionem efficaciter
perveniri non posse si animi antea ipsa Evangelii vi non essent corroborati.
Quam ob rem omnibus, sine exceptione, morum proposuit renovationem. Reges
admonebat ne gubernarent tamquam si regnum eorum esset «proprietas»: conscii
nempe de reddenda Deo ratione circa auctoritatis exercitationem, illi debebant
«sanctam veramque iustitiam» servare, se «pauperum patres» praebentes (cfr
Epistula n. 235 ad Galliae regem). Etenim potestatis exercitatio separari
non poterat a caritate, quae simul est vitae singularis anima et politicae
responsalitatis (cfr Epistula n. 357 ad Hungariae regem).
Eadem vehementia Catharina se convertit ad clericos cuiusvis gradus ut
rigidiorem peteret congruentiam in eorum vita eorumque in pastorali ministerio.
Motum quendam animi provocat libera, firma et acris ratio quibus illa
sacerdotes, episcopos et cardinales admonet. Necesse erat — aiebat illa — ex
Ecclesiae horto plantas extrahere putridas atque «novas plantas» nitidas et
fragrantes suppeditare. Praevalidam ob suam cum Christo altam necessitudinem,
Senensis sancta ipsi Summo Pontifici, quem pie amabat sicut «dulcem Christum in
terris», non timuit aperte Dei voluntatem significare, cuius vi illi declaravit
haesitationes relinquendas terrestri inductas prudentia et mundanis valoribus,
ut Romam ex urbe Avennionensi reverteretur.
Catharina eodem ardore operam dedit ut tolleret divisiones concitatas in
Pontificis electione post mortem Gregorii XI: etiam hoc in eventu illa ardenter
hortata est ne vera communio repudiaretur. Hoc fuit illi supremum exemplar quod
prosecuta est totam per vitam Ecclesiae se dedicans, sine condicione. Ipsa in
mortis lecto suis spiritalibus filiis testificata est: «Firmiter tenete,
carissimi, me vitam pro sancta Ecclesia dedisse» (Beatus Raimundus Capuanus,
Vita sanctae Catharinae Senensis, lib. III, c. IV).
8. Editha Stein, sancta scilicet Teresia Benedicta a Cruce, alio quidem
tempore historico-culturali vitam degit. Ipsa enim nos in medias res huius
nostrae aerumnosae aetatis profert, spes demonstrando in eadem incensas, sed
etiam contradictiones et abiectiones ab ea significatas. Editha non provenit,
sicut Birgitta et Catharina, ex christiana familia. Omnes res in ea tormentum
indicant quaesitionis atque fatigationem vitae «peregrinationis». Etiam cum ad
veritatem pervenit in pace vitae contemplativae, illi necesse fuit usque ad
finem mysterium Crucis exsequi.
Anno MDCCCXCI orta est e familia quadam Hebraea Vratislaviae, olim in terra
Germanica. Studium philosophiae quod illa in se paulatim excitavit, religionem
relinquendo in qua a matre fuerat initiata, in Benedicta exciit vitam secundum
purum «rationalismum» potius quam sanctitatis iter. Gratia tamen eam expectavit
in philosophiae tramitibus: se dirigens ad rationem phaenomenologiae, illa novit
momentum capiendi in ea obiectivam rerum veritatem, quae haudquaquam sese in
subiecto dissolvens, eam praecedit et ponderat eius cognitionem; quam ob rem
oportet ut ipsa veritas certo obiectivo modo consideretur. Necesse est illam
veritatem diligenter auscultare, eam praesertim in homine inspicere, vi illius
«empathiae» — quod vocabulum illi est carum — quae aliquo modo consentit ut suam
efficiat vitam et experientiam aliorum (cfr E. Stein, Il problema
dell'empatia).
Hanc vivens auditionis tensionem, illa obvia facta est, altera ex parte,
testificationibus spiritalis vitae a sancta Teresia Abulensi datis abque aliis
magnis mysticis quorum facta est discipula et aemula, altera ex parte antiquae
traditioni doctrinae christianae in Thomismo consolidatae. Illam viam
prosequens, ea primum ad baptisma pervenit, deinde vero ad susceptionem
contemplativae vitae in Carmelitano ordine. Haec omnia evenerunt in imagine
itineris cuiusdam exsistentialis valde laboriosi, significati quaesitione
spiritali nec non ministeriis discendi et docendi, quae illa mirabili quadam
deditione exercuit. Peculiari quidem ratione aestimata est, illis temporibus,
Edithae quasi militia pro mulieris sociali progressione; perspicuae sunt paginae
quibus illa divitias feminei sexus explorat nec non mulieris munus sub aspectu
humano et religioso (cfr. E. Stein, La donna. Il suo compito secondo la
natura e la grazia).
9. Christianae doctrinae complexus illam non adduxit ad Hebraicam stirpem
contemnendam, sed potius ad eam in plenitudine denuo detegendam. Quod quidem a
propinquorum ipsius improbatione eam non liberavit. Praesertim matris dissensio
infandam attulit ei aegrimoniam. Re vera, integrum iter christianae perfectionis
suscepit sub signo non solum humanae solidarietatis erga populum suum, sed etiam
verae spiritalis coniunctionis cum vocatione filiorum Abrahae, qui mysterio
vocationis et immutabilium Dei donorum notantur (cfr Rom 11, 29).
Peculiarem in modum incommoda Hebraici populi sibi assumpsit cum paulatim
creverunt acerbitates ob illam efferatam persecutionem nationalsocialisticae
factionis, quae, una cum aliis gravibus gestibus regiminis absolutae
coërcitionis, nostra aetate inter ignobilissimas et foedissimas maculas Europae
recensentur. Tunc percepit, in obstinato Hebraeorum interitu, crucem Christi
super suum populum imponi, atque, crucis particeps, populi deportationem et
exsecutionem in illo improbe notissimo campo captivorum loci Auschwitz-Birkenau
in semet ipsa sustinuit. Eiulatus eius miscetur cum clamoribus omnium victimarum
funesta caede affectarum, sociatus tamen cum clamore Christi, qui hominis
dolorem in arcanam mutat et perennem fecunditatem. Eius sanctitatis figura
coniungitur semper cum eius violentae necis dramate, prope plurimos socios qui
cum ea necem passi sunt. Manet uti nuntia Evangelii Crucis, quacum illa una et
eadem fieri voluit, ipsum religionis nomen sumendo.
Nos in praesens Teresiam Benedictam a Cruce contemplamur agnoscentes sub
innocentis victimae testimonio, una ex parte, effigiem Agni Immolati et
reclamationem adversus laesionem iurium hominis, ex altera vero pignus innovatae
illius congressionis Hebraeos inter et christianos, quae, ad placita Concilii
Oecumenici Vaticani II, iam tempus favens mutuae coniunctioni ostendit.
Declarare hodie Editham Stein compatronam Europae idem est ac collocare supra
fines huius veteris Continentis vexillum reverentiae, tolerantiae,
benevolentiae, quod adhortatur viros et mulieres ut mutuo sese comprehendant et
accipiant, praetermittentes quamlibet diversitatem ethnicam, culturalem et
religiosam, ut societas vere fraterna constituatur.
10. Crescat igitur Europa! Crescat veluti Europa spiritus, exemplum
persequens suae melioris historiae, quae proprie in sanctitate invenit altam
significationem. Continentis Europaeae unitas, quae paulatim in mentibus
perficitur quaeque in dies maiore perspicuitate circumscribitur quod attinet
quoque ad politicum aspectum, re vera magnae spei prospectum exprimit. Europae
incolae invitantur ut retro relinquant veteres simultates quae Europaeam
Continentem in sedem bellicae vastationis mutaverunt. Eodem tempore fovere
debent condiciones quae maiorem coniunctionem et sociatam inter gentes actionem
promoveant. Illis offertur provocatio ad aedificandam culturam et ethicam
unitatis, quibus deficientibus quaecumque mens politica unitatis serius vel
ocius in naufragium ruit.
Ad novam Europam super solida fundamenta construendam non sufficit profecto
ut solummodo oeconomicae utilitates evocentur, quae, si aliquando ad adhaesionem
conferunt, alias tamen divisionem gignunt, sed oportet authenticis niti
valoribus, quorum fundamentum iacet in lege morali universali, in corde hominis
impressa. Quod attinet ad dona quae renuntiari nequeunt, si Europa valores
tolerantiae et reverentiae universalis confunderet cum indifferentismo ethico et
cum scepticismo, ansam daret ad graviora pericula, et, sub novis formis, serius
ocius experiretur illas species quae in eius historia horribiliores factae sunt.
Ad hanc avertendam comminationem, validum iterum proponitur munus
Christianismi, qui strenue optimos confines ostendit. Sub lumine quoque plurium
aspectuum habitudinis ad alias religiones, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum
II agnovit (cfr Decretum Nostra aetate), fortiter oportet affirmetur
aperturam ad Ens Transcendens vitalem esse dimensionem exsistentiae. Praecipuum
igitur est innovatum studium testimonii ex parte omnium christianorum qui in
variis huius Continentis Civitatibus commorantur. Ad eos spectat spem plenae
salutis nutrire per nuntium quod eorum proprium est, nuntium scilicet Evangelii,
id est, «bonum nuntium»: Deum nobis proximum factum esse et in Filio suo Iesu
Christo redemptionem et plenitudinem vitae divinae nobis obtulisse. In virtute
Spiritus, qui datus est nobis, oculos ad Deum vertere possumus et invocare suave
eius nomen «Abba», Pater! (cfr Rom 8, 15; Gal 4, 6).
11. Hoc omnino spei nuntium confirmare voluimus has tres magnas feminarum
personas ad renovatam quandam pietatem ostendentes, quodam in Europaeo
prospectu; variis enim illae aetatibus pondus quidem magnum contulerunt non ad
Ecclesiae solius incrementum, verum et societatis ipsius.
Illam ob Sanctorum consociationem, quae arcano quidem modo terrestrem
coniungit caelestemque Ecclesiam, nos illae reficiunt ipsarum perpetuis coram
Deo deprecationibus. Invocatio autem eodem tempore intentior atque crebrior et
diligentior earum sermonum repetitio nec non exemplorum facere non possunt quin
multo in nobis acriorem excitent conscientiam communis nostrae ad sanctitatem
vocationis nosque ad congrua maioris hac in re fervoris incitent proposita.
Omnibus itaque mature ponderatis rationibus, Nostra utentes Apostolica
potestate, creamus ac caelestes ante Deum universae Europae compatronas
pronuntiamus sanctam Birgittam de Suetia, sanctam Catharinam Senensem, sanctam
Teresiam Benedictam a Cruce, tributis nimirum honoribus simul cunctis et
privilegiis liturgicis quae principalibus locorum conveniunt iure patronis.
Sanctissimae esto Trinitati gloria, insigniter effulgenti ipsarum in vita
reliquorumque item caelitum sanctorum. Bonae esto voluntatis hominibus pax, tum
ipsa in Europa tum etiam omni in reliquo orbe.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Octobris, anno millesimo
nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1999 - Libreria Editrice
Vaticana
|