The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

SACRA LITURGIA

Statuta capituli Patriarchalis Archibasilicae Ss.mi Salvatoris ac Ss. Ioannis Baptistae et Ioannis Evangelistae ad Lateranum Romanae ecclesiae cathedralis adprobantur

Statuta capituli Basilicae Patriarchalis Sancti Petri in Vaticano adprobantur

Statuta capituli PatriarchaIis Basilicae S. Mariae Maioris seu Liberianae adprobantur

 

I*

STATUTA CAPITULI PATRIARCHALIS ARCHIBASILICAE
 SS.MI SALVATORIS AC SS. IOANNIS BAPTISTAE ET IOANNIS EVANGELISTAE
AD LATERANUM ROMANAE ECCLESIAE CATHEDRALIS ADPROBANTUR

 

Sacra liturgia, cum praecipue sit divinae maiestatis cultus et fidelium religiosae eruditionis fons, Nobis, Divina Providentia ad Beati Apostolorum Principis cathedram evectis, onus incumbit liturgiae splendorem servare et, quantum fieri potest, magnificentiorem reddere. Ideo, attentis praesertim mutatis rerum et temporum adiunctis, consonum visum est cultum in Nostris Patriarchalibus Urbis Basilicis novis necessitatibus aptari.

 Inter Romanas ecclesias iure meritoque celeberrima Sacrosancta Lateranensis Archibasilica praecellit, dignissimo patriarchali titulo decorata, quae a Constantino imperatore aedificata et a Sancto Silvestro primo Papa humani generis Salvatori consecrata, atque omni cura a Decessoribus Nostris, utpote ipsius Romani Pontificis Cathedralis et omnium ecclesiarum Urbis et Orbis mater et caput, non semel novo splendore restituta est. Ad huius itaque Cathedralis Nostrae decorem servandum et augendum maxime profuerunt sapientissima a Decessoribus Nostris prolata statuta, decreta et leges, quibus illud canonicorum capitulum et clerus hucusque recti sunt. Cum, potissimum post Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum celebratum et novum Iuris Canonici Codicem a Nobis recenter promulgatum, haec statuta vigentibus legibus convenire oporteat, diutius cunctandum non esse duximus, tertio adveniente Millennio et imminente Anno Sancto indicto, Nostro huic capitulo ac clero nova statuta tradere, quae iura, honores, competentias, privilegia, munera, officia, obligationes et onera tum capituli tum omnium et singulorum, qui in eadem Archibasilica officium obtinent, ita moderentur ut novis iuris praescriptionibus melius aptiusque respondeant. Recognitio, sub Secretariae Status moderamine, a duabus subsequentibus Commissionibus, attentis capituli observationibus, peracta atque, Congregationi pro Clericis subiecta, ab eadem probata est.

Ideo, Nos, omnibus mature perpensis, veteres Patriarchalis Nostrae Archibasilicae Lateranensis capituli constitutiones abrogamus novaque statuta, Typis Vaticanis impressa, quorum authenticum exemplar huic Nostro « Motu Proprio » adnectimus, eadem suprema Nostra Auctoritate adprobamus et confirmamus atque ab omnibus ad quos spectat religiose observari volumus ac mandamus. Volumus quoque et praecipimus ut universi dilecti filii tam canonici et capituli coadiutores, qui nunc in eadem Archibasilica officium exercent, quam alii in posterum admittendi, antequam sui officii canonicam capiant possessionem, iureiurando promittant se nova ista statuta et Nostras ordinationes inviolabiliter servaturos. Ad quae omnia exsecutioni mandanda Venerabilem Fratrem Nostrum Camillum S.R.E. Cardinalem Ruini, Romanae dioecesis Vicarium generalem et in praesenti eiusdem Archibasilicae Patriarchalis Archipresbyterum, delegamus, eidemque necessarias et opportunas tribuimus facultates.

Quae cuncta uti supra disposita iterum edicimus, declaramus, sancimus, confirmamus, decernentes has Nostras Apostolicas Litteras validas et efficaces semper esse et fore, contrariis quibuscumque non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

 

II**

STATUTA CAPITULI BASILICAE PATRIARCHALIS
SANCTI PETRI IN VATICANO ADPROBANTUR

 

Sacra liturgia, cum praecipue sit divinae maiestatis cultus et fidelium religiosae eruditionis fons, Nobis, Divina Providentia ad Beati Apostolorum Principis cathedram evectis, onus incumbit liturgiae splendorem servare et, quantum fieri potest, magnificentiorem reddere. Ideo, attentis praesertim mutatis rerum et temporum adiunctis, consonum visum est cultum in Nostris Patriarchalibus Urbis Basilicis novis necessitatibus aptari.

Beati Petri Vaticana Basilica inter cetera catholici orbis templa maximum ad astra extollitur, uti praestantissimum fidei et artis monumentum atque cunctarum ecclesiarum speculum et exemplum. Illa, quam pluribus nominibus vere Nostram appellare possumus quaeque dulcissimis Nobis plena est memoriis, gloriosissimum quidem Apostolorum Principis tropaeum exstat. Ad huiusmodi autem Beati Petri sepulcrum pie et devote christifideles ad orandum conveniunt, imprimis totius orbis Episcopi, Apostolorum limina visitantes. Ad huius itaque Basilicae decorem servandum et augendum maxime profuerunt sapientissima a Decessoribus Nostris prolata statuta, decreta et leges, quibus illud canonicorum capitulum et clerus hucusque recti sunt. Cum, potissimum post Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum celebratum et novum Iuris Canonici Codicem a Nobis recenter promulgatum, haec statuta vigentibus legibus convenire oporteat, diutius cunctandum non esse duximus, tertio adveniente Millennio et imminente Anno Sancto indicto, Nostro huic capitulo ac clero nova statuta tradere, quae iura, honores, competentias, privilegia, munera, officia, obligationes et onera tum capituli tum omnium et singulorum, qui in eadem Basilica officium obtinent, ita moderentur ut novis iuris praescriptionibus melius aptiusque respondeant. Recognitio, sub Secretariae Status moderamine, a duabus subsequentibus Commissionibus, attentis capituli observationibus, peracta atque, Congregationi pro Clericis subiecta, ab eadem probata est.

Ideo, Nos, omnibus mature perpensis, veteres Patriarchalis Nostrae Basilicae Vaticanae capituli constitutiones abrogamus novaque statuta, Typis Vaticanis impressa, quorum authenticum exemplar huic Nostro « Motu Proprio » adnectimus, eadem suprema Nostra Auctoritate adprobamus et confirmamus atque ab omnibus ad quos spectat religiose observari volumus ac mandamus. Volumus quoque et praecipimus ut universi dilecti filii tam canonici et capituli coadiutores, qui nunc in eadem Basilica officium exercent, quam alii in posterum admittendi, antequam sui officii canonicam capiant possessionem, iureiurando promittant se nova ista statuta et Nostras ordinationes inviolabiliter servaturos. Ad quae omnia exsecutioni mandanda Venerabilem Fratrem Nostrum Vergilium S.R.E. Cardinalem Noč, Civitatis Vaticanae Vicarium generalem et in praesenti eiusdem Patriarchalis Basilicae Archipresbyterum, delegamus, eidemque necessarias et opportunas tribuimus facultates.

Quae cuncta uti supra disposita iterum edicimus, declaramus, sancimus, confirmamus, decernentes has Nostras Apostolicas Litteras validas et efficaces semper esse et fore, contrariis quibuscumque non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

 

III***

STATUTA CAPITULI PATRIARCHAIIS BASILICAE S. MARIAE MAIORIS SEU LIBERIANAE ADPROBANTUR

 

Sacra liturgia, cum praecipue sit divinae maiestatis cultus et fidelium religiosae eruditionis fons, Nobis, Divina Providentia ad Beati Apostolorum Principis cathedram evectis, onus incumbit liturgiae splendorem servare et, quantum fieri potest, magnificentiorem reddere. Ideo, attentis praesertim mutatis rerum et temporum adiunctis, consonum visum est cultum in Nostris Patriarchalibus Urbis Basilicis novis necessitatibus aptari.

Inter Romanas ecclesias Liberiana S. Mariae Maioris Basilica tot tantisque titulis, vetustate videlicet, gratia et magnificentia necnon religiosis memoriis Sanctorumque reliquiis, prae pluribus praestat.

In ipsa Beatae Mariae Virginis Imago, sub titulo « Salus Populi Romani », insigni pietate colitur. In animo et corde quoque Nostro peculiarem obtinet locum Beata Maria Virgo, quam, inde a iuventute, colimus cuiusque materno amori et patrocinio totam vitam ac ministerium Nostrum devovimus. Ad huius itaque insignis Basilicae decorem servandum et augendum maxime profuerunt sapientissima a Decessoribus Nostris prolata statuta, decreta et leges, quibus illud canonicorum capitulum et clerus hucusque recti sunt. Cum, potissimum post Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum celebratum et novum Iuris Canonici Codicem, a Nobis recenter promulgatum, haec statuta vigentibus legibus convenire oporteat, diutius cunctandum non esse duximus, tertio adveniente Millennio et imminente Anno Sancto indicto, Nostro huic capitulo ac clero nova statuta tradere, quae iura, honores, competentias, privilegia, munera, officia, obligationes et onera tum capituli tum omnium et singulorum, qui in eadem Basilica officium obtinent, ita moderentur ut novis iuris praescriptionibus melius aptiusque respondeant. Recognitio, sub Secretariae Status moderamine, a duabus subsequentibus Commissionibus, attentis capituli observationibus, peracta atque, Congregationi pro Clericis subiecta, ab eadem probata est.

Ideo, Nos, omnibus mature perpensis, veteres Patriarchalis Nostrae Basilicae Liberianae capituli constitutiones abrogamus novaque statuta, Typis Vaticanis impressa, quorum authenticum exemplar huic Nostro « Motu Proprio » adnectimus, eadem suprema Nostra Auctoritate adprobamus et confirmamus atque ab omnibus ad quos spectat religiose observari volumus ac mandamus. Volumus quoque et praecipimus ut universi dilecti filii tam canonici et capituli coadiutores, qui nunc in eadem Basilica officium exercent, quam alii in posterum admittendi, antequam sui officii canonicam capiant possessionem, iureiurando promittant se nova ista statuta et Nostras ordinationes inviolabiliter servaturos. Ad quae omnia exsecutioni mandanda Venerabilem Fratrem Nostrum Carolum S.R.E. Cardinalem Furno, in praesenti eiusdem Patriarchalis Basilicae Archipresbyterum, delegamus, eidemque necessarias et opportunas tribuimus facultates.

Quae cuncta uti supra disposita iterum edicimus, declaramus, sancimus, confirmamus, decernentes has Nostras Apostolicas Litteras validas et efficaces semper esse et fore, contrariis quibuscumque non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in Sollemnitate Pentecostes, die vicesimo tertio mensis Maii,anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 2, pp. 89-90

**A.A.S., vol. XCII (2000), n. 2, pp. 112-113

***A.A.S., vol. XCII (2000), n. 2, pp. 132-133

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top