The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

NUNTIATURAE APOSTOLICAE*

DE ACCOMMODATIONE NORMARUM A ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE
IN HISPANIA SERVANDARUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Nuntiaturae Apostolicae in Hispania Rotae Tribunal per privilegium constitutum est quod Apostolica Sedes a saeculo inde XVI concessit quodque Clemens PP. XIV Constitutione Apostolica cuius titulus Administrandae Iustitiae die XXVI mensis Martii anno MDCCLXXI edita refecit. Quod die XXI mensis Iunii anno MCMXXXII Pius PP. XI propter politicas illius temporis condiciones rescidit, id Decessor Noster Pius PP. XII, recolendae memoriae, Motu Proprio Apostolico Hispaniarum Nuntio die VII mensis Aprilis anno MCMXLVII evulgato redintegravit.

Pactione simul perspecta quae inter Sanctam Sedem et Hispanicam Civitatem die III mensis Ianuarii anno MCMLXXIX subsignata est de iuridicis quaestionibus, in qua Conventionis anni MCMLIII quoque capita inter Sanctam Sedem et Hispaniam sunt retractata Tribunal ante dictum spectantia, atque ratione habita praescriptorum quae in novo Codice Iuris Canonici et in Constitutione Apostolica de Curia Romana Pastor bonus continentur, necesse esse censemus in fidelium spiritale bonum ut Normae a Rota Nuntiaturae Apostolicae in Hispania servandae, quae inde a die VII mensis Aprilis anno MCMXLVII vigent, ad praesentia accommodentur, commutationes quoque sociales quae interea evenerunt ob oculos habentes ac pariter temporum necessitates immutatas. Peculiarem in modum congruum quasdam inferre mutationes videtur, quae Hispanicis fidelibus liberius praebeant exercitium iuris adeundi Romanam Rotam in appellationis gradu, quemadmodum ceteris orbis terrarum fidelibus usu venit.

Itaque his Litteris auctoritate Nostra apostolica comprobamus atque Rotae Nuntiaturae Apostolicae in Hispania novas normas edimus, quae adiuncto in documento continentur, quaeque vim habebunt a die I mensis Novembris. anno MCMXCIX, contrariis quibuslibet nonostantibus rebus.

Datum Romae. apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Octobris, anno Domini MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 IOANNES PAULUS PP. II

 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 5-6

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top