Quo civium iura in Statu Civitatis Vaticanae iudiciariam haberent tutelam,
eamque singulari eius territorii naturae et fini aptam, Decessores Nostri
peculiarem tribunalium ordinationem iam ex die VII Iunii anno MCMXXIX
constituerunt, quam progressu temporis, usu quidem suadente pluries mutarunt,
novissime autem per Motum Proprium “Con la legge”, Kalendis Maii anno MCMXLVI a
Pio XII f. r. promulgatum.
Nunc autem eam ordinationem, ut a recenter promulgato Iuris Canonici Codice
minus distet, denuo emendare Nobis visum est, in hoc praesertim, quod Tribunali
mixto, ex praelato Praeside et duobus iudicibus laicis constanti, cognitionem
committat earum causarum ecclesiasticarum, quae indolem patrimonialem vel
oeconomicam praebeant.
Cum enim post institutam sectionem alteram Supremi Tribunalis Signaturae
Apostolicae et abolitum fori privilegium valde diminutus sit numerus earum
causarum, quae in Civitate Vaticana sint agendae, nulla iam ratio est cur
generali legi de Ecclesiae competentia derogetur; ideoque Nobis statuendum visum
est ut etiam in Civitate Vaticana de omnibus rebus in can. 1401 recensitis unum
videat ecclesiasticum tribunal, cuius ordinatio ad generales normas, quae de
dioecesanis tribunalibus in cann. 1421-1426 dantur, quam maxime accedat.
Nec tamen hoc “Motu Proprio” derogare intendimus praescriptis cann. 1404-1406
et 1417 Codicis Iuris Canonici, neque normis Iuris Canonici generalis de
controversiis ex actu potestatis administrativae ortis.
Quapropter-audita Commissione a Nobis constituta-remissis ad leges Status
Civitatis Vaticanae iis mutationibus quae de Status tribunalium ordinatione
deque aliis civilibus materiis ideo necessariae videantur, quo melius Status
legislatio cum spiritu et praescriptis novi Iuris Canonici componatur, certa
scientia, Suprema et Apostolica auctoritate Nostra, haec quae sequuntur
statuimus:
Art. 1. - In ea Romanae diocesis parte, quae est in territorio Status Civitatis
Vaticanae, tribunal ecclesiasticum primae instantiae constat ex Vicario
iudiciali et iudicibus, necnon Promotore Iustitiae, Defensore Vinculi, Notario,
quos omnes Summus Pontifex ad quinquennium nominat.
Art. 2. - De Vicarii iudicialis recusatione videt Decanus Rotae Romanae. Vicarii
iudicialis impediti vices interim antiquior iudex praestabit. Alium iudicem
impeditum vel personam ex iis, quae in art. 1 recensentur, Vicarius iudicialis
subrogabit.
Art. 3. - Iusiurandum ad normam can. 1454 dare non debent ii, qui iam aliud
habeant in Ecclesia officium iudiciarium in quo sint eodem iureiurando adstricti.
Art. 4. - Tribunalis ecclesiastici sedes in iisdem aedibus erit, in quibus sedem
habet Tribunal Status Civitatis Vaticanae; ibique servabitur Tribunalis
ecclesiastici tabularium.
Art. 5. - Ad notificationes vel exsecutiones possunt Tribunalis Status Civitatis
Vaticanae cursores libere adhiberi.
Art. 6 - Vicario iudiciali, iudicibus, et iis omnibus, qui ad normam articulorum
1 et 2 deputantur, nisi sint Tribunalis Status Civitatis Vaticanae iudices,
stipendium dabitur, quod a Decano Rotae Romanae exeunte unoquoque anno
iudiciario determinabitur.
Art. 7. - A Tribunali ecclesiastico appellatio fit ad unum Tribunal Rotae
Romanae.
Art. 8. - Causas ad forum ecclesiasticum ad normam can. 1401 pertinentes, quae
nunc pendent in Civitate Vaticana, eo ipso iudicabit Tribunal ecclesiasticum
praesenti Motu Proprio constitutum.
Norma supra expressas a Kalendis Ianuariis anno MCMLXXXVIII vigere volumus.
Quaecumque a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis statuuntur, ea
omnia et singula firma et rata esse volumus; contrariis quibuslibet haud
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Novembris, anno MCMLXRXVII.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1987 Libreria Editrice
Vaticana