The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

APOSTOLOS SUOS

DE THEOLOGICA ET IURIDICA NATURA
CONFERENTIARUM EPISCOPORUM (1)

I

EXORDIUM

 

1. Apostolos suos instituit Dominus Iesus «ad modum collegii seu coetus stabilis, cui ex iisdem electum Petrum praefecit».(2) Apostoli non seorsum seiunctimve sed coetum Duodecim efficientes a Iesu electi sunt ac missi, perinde atque ab Evangelio sententia illa compluries iterata «unus de Duodecim» confirmatur.(3) Omnibus his missionem committit Dominus Regnum Dei praedicandi.(4) Ii non seiuncti, sed bini bini ab Eo missi sunt.(5) In novissima cena Iesus Patrem pro unitate Apostolorum ipsorumque qui in eum per eorum verbum credituri sunt deprecatur.(6) Suam post Resurrectionem et ante Ascensionem in eius supremo pastorali officio confirmat Iesus Petrum(7) itemque eandem missionem Apostolis concredit quam ipse a Patre susceperat.(8)

Pentecostes die cum Spiritus Sanctus descendit, Collegium apostolicum revera novo illo vigore repletur et manifestatur, quem Paracletus ministrat. «Stans autem Petrus cum Undecim»(9) multitudinem alloquitur ac magnam credentium copiam baptizat;prima communitas perseverans est in audienda doctrina Apostolorum(10) atque ab eis pastorales pro ipsa quaestiones enodantur;(11) Apostolos qui in urbe Ierusalem manserant Paulus convenit ut suam cum eis communionem confirmaret neve sibi periculum conflaret ne forte in vacuum curreret.(12) Quod sibi ipse plane erat conscius se corpus quoddam indivisum efficere, id etiam exstat cum illa oritur quaestio debeantne christiani ex paganis oriundi Antiquae Legis normas servare necne. Tunc in Antiochena communitate «statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione»(13) consideranda. Ad hanc quaestionem agitandam coadunantur Apostoli presbyterique, inter se sententias conferunt, deliberant Petri auctoritate ac tandem decernunt: «Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario [. . .]».(14)

2. Salutis missio quam Dominus Apostolis commisit usque ad mundi finem manebit.(15) Ut talis missio, ad Christi voluntatem, perficeretur, Apostoli ipsi «de instituendis successoribus curam egerunt . . . Proinde docet . . . Synodus Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae pastores».(16) Etenim, ad pastorale exsequendum ministerium, «Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt,(17) et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt,(18) quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est».(19)

«Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur».(20) Omnes sic Episcopi communiter praeceptum a Christo receperunt Evangelium ubique terrarum nuntiandi ideoque de tota Ecclesia solliciti esse debent itemque, ut missionem a Domino commissam adimpleant, inter se et cum Petri Successore(21) ad sociatam operam agendam etiam astringuntur, in quo est «perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum».(22) Singuli autem Episcopi in suis Ecclesiis particularibus principium ac fundamentum sunt unitatis.(23)

3. Praeter certum illud nempe quod potestas Episcopi in eius Ecclesia particulari divinitus conceditur, quandoquidem Episcopi sibi sunt conscii cuiusdam indivisi corporis se esse participes, ipsi, saeculorum Ecclesiae decursu, suum officium gerentes, instrumenta, organa vel apparatus communicationis adhibuerunt, quae communionem de cunctis Ecclesiis ac sollicitudinem ostendunt ac ipsam Apostolorum collegii vitam producunt, pastoralem scilicet communem operam, consultationes, mutuum adiumentum, et his similia.

A primis inde saeculis, haec ipsa communio in conciliis celebrandis unice singulariterque sese proprie ostendit, inter quae, praeter concilia oecumenica quae a Concilio Nicaeno anni CCCXXV inceperunt, concilia etiam particularia sunt annumeranda, tum plenaria tum provincialia, quae saepenumero universa in Ecclesia inde a saeculo II sunt celebrata.(24)

Haec celebrandorum conciliorum particularium consuetudo totam per Mediam Aetatem protracta est. Post Concilium Tridentinum (MDXLV-MDLXIII), haec statis temporibus celebratio magis magisque laxari coepta est. Attamen Codex Iuris Canonici anni MCMXVII, cum venerandae huic institutioni vires addere vellet, etiam de conciliis particularibus celebrandis normas edixit. Can. 281 huius Codicis de concilio plenario agebat ac statuebat idem Summi Pontificis licentia celebrari posse, qui suum delegatum designaret, ut id convocaret ac regeret. Idem Codex saltem vicesimo quoque anno concilia provincialia(25) et saltem quinto quoque anno congressiones vel coetus alicuius provinciae Episcoporum praesentiebat, ut negotia dioecesium agerentur et concilium provinciale compararetur.(26) Novus Codex Iuris Canonici anni MCMLXXXIII complures normas de conciliis particularibus, tam plenariis quam provincialibus, adhuc servat.(27)

4. Prope conciliorum particularium traditionem, cum ea servata concordia, inde a superiore saeculo, propter historicas, culturales, sociologicas rationes necnon pastoralia ob proposita, in variis nationibus ortae sunt Conferentiae Episcoporum, ut quaedam ecclesiales omnibus communes quaestiones excuterentur atque aptae solutiones reperirentur. Conferentiae hae, prae conciliis, statum stabilem ac duraturum obtinuerunt. Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium instructio diei XXIV mensis Augusti anni MDCCCLXXXIX easdem memorat ac «Conferentias Episcoporum» plane designat.(28)

Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in Decreto Christus Dominus, praeter quam quod veneranda institutio conciliorum particularium vult novo vigeat robore (cfr n. 36), dedita opera de Conferentiis Episcoporum definite disserit, edicens in pluribus nationibus iam ipsas esse institutas ac ea de re peculiares pariter statuens normas (cfr nn. 37-38). Concilium namque, quod opportunitatem ac horum institutorum fecunditatem agnoscit, «summopere expedire censet, ut ubique terrarum eiusdem nationis seu regionis Episcopi in unum coetum confluant, statis temporibus simul convenientes, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus, collatisque consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio».(29)

5. Anno MCMLXVI Paulus PP. VI Motu proprio Ecclesiae sanctae decrevit ut Conferentiae Episcoporum, ubi non erant, conderentur; quae exstabant propria statuta facerent; si easdem constituere non poterant, Episcopi quorum intererat sese Conferentiis iam constitutis iungere deberent; ut Conferentiae Episcoporum complurium Nationum vel internationales effici possent.(30) Paucis annis post, anno MCMLXXIII, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum pronuntiavit: «Conferentia episcopalis ad id est instituta, ut hodie multiplicem atque fecundam opem conferat, ut collegialis affectus ad concretam exsecutionem perducatur. Per has Conferentias spiritus communionis cum Ecclesia universali et diversarum ecclesiarum particularium inter se egregie fovetur».(31) Codex demum Iuris Canonici, a Nobis die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXIII foras emissus, peculiares normas statuit (cann. 447-459), quibus proposita et munera Conferentiarum Episcoporum itemque earundem institutio, structura et actio temperarentur.

Collegii mens, qua Episcoporum Conferentiarum constitutiones imbuuntur earundemque actiones reguntur, communem quoque operam Conferentiarum diversarum nationum incitat, sicut suadet Concilium Oecumenicum Vaticanum II,(32) atque canonicis normis recipitur.(33)

6. Post Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Conferentiae Episcoporum magnopere adoleverunt officiumque sustinuerunt praeoptati instrumenti alicuius nationis vel territorii, ut sententiae mutuaeque consultationes communicarentur ac cooperatio pro bono Ecclesiae communi ageretur: «ipsae his annis factae sunt solidum quoddam, vivum et efficax ubique terrarum institutum».(34) Earum momentum ex eo oritur quod efficaciter Episcoporum ideoque totius Ecclesiae unitatem iuvant cum sit praevalidum instrumentum ad ecclesialem communionem confirmandam. Verumtamen, earum navitatis usque amplioris evolutio, quasdam exciit quaestiones quae theologicam pastoralemque indolem sapiunt, potissimum quod ad earum pertinet necessitudinem cum dioecesanis Episcopis.

7. Viginti post annis quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II absolutum est, coetus extraordinarius Synodi Episcoporum, anno MCMLXXXV celebratus, in hodiernis condicionibus pastoralem utilitatem immo necessitatem agnovit Conferentiarum Episcoporum, sed eadem opera asseveravit «in agendi ratione Conferentias Episcoporum bonum Ecclesiae prae se ferre debere, scilicet unitatis famulatum et cuiusque Episcopi responsalitatem non alienabilem universalis Ecclesiae ipsiusque Ecclesiae particularis».(35) Quapropter Synodus hortata est ut de theologico statu exindeque de iuridica ratione inquisitio latius altiusque explicaretur atque quaestio potissimum de auctoritate earum doctrinali agitaretur, ob oculos habitis n. 38 Decreti conciliaris Christus Dominus atque cann. 447 et 753 Codicis Iuris Canonici.(36)

Documentum hoc etiam ab hac optata vestigatione fluit. Arto cum Concilii Vaticani II documentis nexu, praecipua principia theologiae iurisque ipsum de Conferentiis Episcoporum explicitam reddere atque necessarium normarum additamentum suppeditare innititur, ut iisdem Conferentiis adiumentum praebeatur, quo praxis statuatur theologico fundamento innixa iurisque soliditate.

II

COLLEGIALIS EPISCOPORUM CONIUNCTIO

8. In universali Dei Populi communione, cui ut inserviatur Dominus ministerium apostolicum instituit, collegialis Episcoporum coniunctio Ecclesiae naturam ostendit, quae, cum in terra semen et regni Dei sit initium, «pro toto genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis».(37) Quemadmodum Ecclesia est una et universalis, sic episcopatus unus est et indivisus,(38) idemque tantum habet amplitudinis quantum visibile Ecclesiae corpus, cuius luculentam varietatem manifestat. Principium et visibile fundamentum huius unitatis est Romanus Pontifex, qui episcopalis corporis est caput.

Episcopatus unitas unum est ex elementis quibus Ecclesia constituitur.(39) Etenim per Episcoporum coetum «traditio apostolica in toto mundo manifestatur et custoditur»;(40) atque eiusdem fidei communicatio, cuius depositum eorum custodiae committitur, eorundem Sacramentorum participatio «quorum regularem et fructuosam distributionem auctoritate sua ordinant»,(41) iis adhaesio et oboedientia tamquam Ecclesiae Pastoribus, haec nominatim communionis ecclesialis potissima sunt elementa. Talis communio, eo quod totam ecclesiam pervadit, episcopale etiam Collegium conformat, atque pollet «realitate organica, quae iuridicam formam exigit et simul caritate animatur».(42)

9. Episcoporum ordo collegialiter «una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit».(43) Sicut omnes probe sciunt, Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in hac doctrina tradenda, simul edixit Petri Successorem integra pollere «potestate Primatus in omnes sive Pastores sive fideles. Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet».(44)

Suprema potestas in universam Ecclesiam qua pollet Episcoporum coetus nisi collegialiter ab ipsis exerceri non potest, simul in Concilio Oecumenico sollemniter coadunatis, simul in terrarum orbe dispersis, dummodo Romanus Pontifex eosdem ad collegialem actum vocet, vel saltem comprobet libereve eorum coniunctam actionem accipiat. In his actibus collegialibus suam ipsorum pro fidelium totiusque Ecclesiae bono exercent potestatem Episcopi, fideliter primatum ac Romani Pontificis praeeminentiam servantes simul, qui caput est episcopalis Collegii; qui Episcopi non agunt tandem veluti eius vicarii vel delegati.(45) Inibi plane liquet Episcopos esse Ecclesiae catholicae, totius Ecclesiae bonum, ac ut tales a cunctis fidelibus agnosci et aestimari.

10. Aequalis collegialis actio in ordine Ecclesiarum particularium earundemque conventuum propriorum Episcoporum non datur. Pro unaquaque Ecclesia, Episcopus dioecesanus gregem sibi proprio, ordinario et immediato veluti pastori in nomine Domini pascit, atque eius agendi ratio stricte personalis est, non collegialis, etiamsi adfectu communionis animata. Quamvis ipse Ordinis sacramenti plenitudine honestetur, summam tamen potestatem inibi haud gerit, quae ad Romanum Pontificem et Episcoporum Collegium pertinet, veluti elementa Ecclesiae universalis propria, interiora cuiusvis Ecclesiae particularis, ut haec sit plene Ecclesia, id est Ecclesiae universalis praesentia particularis una cum sui ipsius propriis et necessariis elementis.(46)

Ex eo quod Ecclesiae particulares quibusdam in orbis terrarum partibus congregantur (aliquibus in nationibus, regionibus et ita porro), episcopi qui iisdem praesident, haud coniunctim suam obeunt pastoralem curam per collegiales actus, aequales actibus Collegii episcopalis.

11. Quo aptius conspiciatur meliusque intellegatur quemadmodum collegialis coniunctio in re pastorali alicuius territorii Episcopis iunctim peragenda manifestetur, paucis etiam verbis, memorare iuvat singulos Episcopos, sua in ordinaria cura pastorali, ad Ecclesiam universalem referri. Illud namque ob oculos est habendum: quod ad Collegium episcopale pertinent singuli Episcopi, id coram universa Ecclesia non modo per sic dictos actus collegiales stricto sensu exprimitur, verum etiam de ea per sollicitudinem, quae, quamvis iurisdictionis actu haud exerceatur, plurimum tamen ad totius Ecclesiae bonum confert. Etenim omnes Episcopi fidei unitatem ac cunctae Ecclesiae communem disciplinam promovere ac tueri itemque quamque operam universae Ecclesiae communem provehere debent, quibus opera est potissimum danda ut fides adolescat et cunctis hominibus plenae veritatis lux oriatur.(47) «Ceterum hoc sanctum est quod, bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis, ipsi efficaciter conferunt ad bonum totius mystici Corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum».(48)

Non solum munus regendi particularibus in suis Ecclesiis actuose exercendo, bonum universalis Ecclesiae iuvant Episcopi, verum etiam docendi ac sanctificandi exercendo officium.

Procul dubio singuli Episcopi, ut fidei magistri, nisi per totius Collegii episcopalis actum ad universalem fidelium communitatem non sese convertunt. Fideles enim, pastorali Episcopi curae demandati, cum eiusdem iudicio congruere debent, quod Christi nomine de fide ac morali doctrina exprimitur idemque religioso animi obsequio tenendum. Re vera «Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam divinae et catholicae veritatis testes venerandi sunt»(49) atque eorum doctrina, quippe quae fideliter fidem credendam vitaeque accommodandam exhibeat, multum emolumenti universae Ecclesiae confert.

Episcopus quoque, prout singillatim sumptus est «oeconomus gratiae supremi sacerdotii»,(50) suum sustinendo sanctificandi officium permultum confert ad Ecclesiae operam Deum glorificandi et homines sanctificandi. Hoc totius Christi Ecclesiae est ministerium, quae in unaquaque legitima celebratione liturgica operatur, quae in communione cum Episcopo ipsiusque ductu peragitur.

12. Cum cuiusdam territorii Episcopi pro fidelium bono quasdam pastorales res una simul faciunt, haec ministerii episcopalis perfunctio, una simul acta, ratione collegialis affectus perficitur,(51) qui «est anima communis Episcoporum industriae in regionali, nationali et internationali provincia».(52) Attamen ipse naturam collegialem numquam sumit, quae ad acta pertinet ordinis Episcoporum, ut subiecti supremae in universam Ecclesiam potestatis. Longe alia est singulorum Episcoporum necessitudo cum Collegio episcopali quam eorum necessitudo cum institutionibus illis quae ad supra dicta pastoralia opera communiter sustinenda conditae sunt.

Episcoporum corporis actuum collegialitas ex eo oritur quod «Ecclesia universalis comprehendi non potest ut summa Ecclesiarum particularium neque tamquam confoederatio Ecclesiarum particularium».(53) «Non est fructus communionis istarum, sed, pro essentiali suo mysterio ontologice et temporaliter praecedit quamcumque Ecclesiam particularem».(54) Collegium simul Episcoporum veluti Episcoporum summa non est intellegendum, qui Ecclesiis particularibus praesident, neque eorum communionis effectus, at, ut proprium et necessarium Ecclesiae universalis elementum, quiddam est quod praecedit officium particulari in Ecclesia munus capitis sustinendi.(55) Etenim episcopalis Collegii in totam Ecclesiam potestas haud summa potestatum singulorum in eorum particulares Ecclesias Episcoporum constituitur; est enim aliquid antecedens quod singuli Episcopi participant, qui in universam Ecclesiam nisi collegialiter agere non possunt. Romanus unus Pontifex, Collegii caput, supremam in Ecclesia potestatem gerere singulariter potest. Aliis verbis: «episcoporum collegialitas proprio strictove sensu ad totum Episcoporum Collegium tantum pertinet quod ut subiectum theologicum dividi non potest».(56) Et id Domini voluntate.(57) Potestas attamen non tamquam dominatio putanda est, sed ad eam essentialiter servitii ratio pertinet, quandoquidem a Christo oritur, bono Pastore qui vitam pro ovibus tradit.(58)

13. Ecclesiarum particularium coetus sese referunt ad Ecclesias, a quibus constituuntur, eo quod fundamenta ponunt in vinculis communis consuetudinis vitae Christianae atque interiectionis Ecclesiae in communitatibus humanis, quae per loquelam, cultum historiamque nectuntur. Haec necessitudo longe alia est atque illa ratio mutuae Ecclesiae universalis internitatis cum particularibus Ecclesiis.

Similiter instituta quae quodam in territorio (natione, regione, et ita porro) Episcopi efficiunt ipsique inibi Episcopi quandam instituunt necessitudinem, quae, quamvis aliquam similitudinem exhibeat, a necessitudine Collegii episcopalis et singulorum Episcoporum omnino differt. Efficacitas obstringens actuum ministerii, quod Episcopi una simul intra Conferentias episcopales necnon Sedis Apostolicae in communione sustinent ex eo oritur quod ipsa talia instituta condidit et iisdem, et sacrae singulorum Episcoporum potestatis fundamento, certa munera concredidit. Quod nonnullae episcopalis ministerii res communiter aguntur, illa efficitur cuiusque Episcopi sollicitudo de universa Ecclesia, quae insigniter fraterno adiumento ad alias Ecclesias particulares, ad viciniores potissimum ac pauperiores,(59) manifestatur, itemque in coniunctos labores ac proposita una simul cum eiusdem geographicae plagae ceteris Episcopis convertitur, ut bonum commune increscat ipsumque singularum Ecclesiarum.(60)

III

EPISCOPORUM CONFERENTIAE

14. Per Episcoporum conferentias definita collegialis spiritus forma constituitur. Codex Iuris Canonici id perbene definit, Concilii Vaticani II praescripta subsecutus: «Episcoporum conferentia, institutum quidem permanens, est coetus Episcoporum alicuius nationis vel certi territorii, munera quaedam pastoralia coniunctim pro christifidelibus sui territorii exercentium, ad maius bonum provehendum, quod hominibus praebet Ecclesia, praesertim per apostolatus formas et rationes temporis et loci adiunctis apte accommodatas, ad normam iuris».(61)

15. Hodiernis quidem temporibus quod necesse habemus ut vires contrahantur veluti fructus permutatae prudentiae experientiaeque intra Episcoporum Conferentiam, id pulchre Concilium extulit quia «Episcopi haud raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunctiorem operam efficiant».(62) Certo quodam indice argumenta finiri non possunt, quae hanc cooperationem requirunt, sed neminem fugit fidei morumque promotionem ac tutelam, librorum liturgicorum versionem, sacerdotalium vocationum promotionem et institutionem, catechesis subsidiorum comparationem, studiorum universitatum catholicarum aliorumque educationis institutorum sustentationem et tutelam, oecumenicum opus, cum civilibus potestatibus necessitudinem, humanae vitae, pacis, iurium humanorum defensionem, quae quoque legibus civilibus custodiantur, iustitiae socialis promotionem, instrumentorum communicationis socialis usum, et his similia, argumenta esse quae sociatam Episcoporum operam exposcunt.

16. Episcoporum Conferentiae plerumque sunt nationales, quae Episcopos scilicet eiusdem nationis complectuntur,(63) quandoquidem culturae, traditionum historiaeque communis vincula ac sociales necessitudines implicatae inter eiusdem nationis cives flagitant ut episcopatus participes illius territorii magis assidue cooperentur quam ut ecclesiales condiciones aliorum locorum id postulare possint. Eadem tamen canonica norma aditum pandit cuius vi «Episcoporum conferentia erigi potest pro territorio minoris aut maioris amplitudinis, ita ut vel tantum comprehendat Episcopos aliquarum Ecclesiarum particularium in certo territorio constitutarum vel praesules Ecclesiarum particularium in diversis nationibus exstantium».(64) Inde eruitur Episcoporum Conferentias ex alio territorii ordine vel supernationali ordine exsistere posse. Iudicium de adiunctis personas resve respicientibus, quae maiorem vel minorem amplitudinem cuiusdam Conferentiae suadent Apostolicae Sedi reservatur. Etenim «unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest Episcopis, Episcoporum conferentias erigere, supprimere aut innovare».(65)

17. Quoniam Episcoporum Conferentiarum est Ecclesiarum particularium alicuius territorii, per pastorum communem operam quibus illae sunt commissae, bono communi consulere, unaquaque Conferentia omnes Episcopos dioecesanos alicuius territorii eisque iure aequiparatos, itemque Episcopos coadiutores, Episcopos Auxiliares ceterosque Episcopos titulares, qui in eodem territorio peculiare sustinent munus, quod Apostolica Sedes ipsave Conferentia Episcopalis concrediderunt, complecti debet.(66) In plenariis conventibus Conferentiae Episcopalis competit dioecesanis Episcopis eisque qui iure illis aequiparantur ac simul Episcopis coadiutoribus suffragium deliberativum; et id ipso iure quoniam aliter facere Conferentiae statuta non possunt.(67) Praeses et Pro-Praeses Conferentiae Episcopalis ex membris solummodo eligi debent Episcoporum dioecesanorum.(68) Quod attinet ad Episcopos Auxiliares ceterosque Episcopos titulares, qui Conferentiam Episcopalem participant, Conferentiae statuta edicere debent utrum eorum suffragium sit deliberativum an consultivum.(69) Hac de re numerus est considerandus Episcoporum dioecesanorum et Episcoporum Auxiliarium aliorumque Episcoporum titularium, ne forsan maior horum pars pastorale Episcoporum dioecesanorum regimen quibusdam condicionibus adstringat. Opportunum videtur Conferentiarum Episcoporum statuta decernere ut Episcopi emeriti adsint suffragio consultivo fruentes. Id peculiariter curetur ut quasdam investigationis commissiones participent, cum agitur de rebus quas Episcopi emeriti magnopere callent. Spectata Episcoporum Conferentiarum natura, participatio alicuius membri Conferentiae delegari non potest.

18. Singulae Episcoporum Conferentiae sua statuta habent, quae ipsae conficiunt, quae tamen a Sede Apostolica sunt recognoscenda «in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae conventus plenarii habendi, et provideantur consilium Episcoporum permanens et secretaria generalis conferentiae, atque alia etiam officia et commissiones quae iudicio conferentiae fini consequendo efficacius consulant».(70) Enimvero haec proposita deposcunt ut burocratica ratio officiorum et commissionum, quae inter plenarios conventus operantur, vitetur. Illud praecipuum est animadvertendum Episcoporum Conferentias una cum commissionibus officiisque ad Episcopos iuvandos destinari easdemque non exsistere ut illorum loco operentur.

19. Episcoporum Conferentiae auctoritas eiusdemque actionis ambitus arte cum potestate Episcopi dioecesani Praesulumque eis aequiparatorum nectuntur. Episcopi «loco Dei praesidentes gregi, cuius sunt pastores, ut doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri. [. . .] Ex divina institutione in locum Apostolorum successerunt, tamquam Ecclesiae pastores»,(71) atque «Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate [. . .]. Haec potestas qua, nomine Christi personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata».(72) Eius exercitium suprema Ecclesiae potestate temperatur, et id ex relatione Ecclesiae universalis cum Ecclesia particulari necessario consequitur, quoniam haec haud exsistit nisi ut portio Dei Populi «in qua revera est et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia».(73) Etenim «Primatus Romani Episcopi atque Collegium episcopale elementa sunt propria Ecclesiae universalis non derivata ex particularitate Ecclesiarum, sed nihilominus interiora cuilibet Ecclesiae particulari».(74) Huius ordinationis veluti pars, exercitium sacrae potestatis Episcopo gerendae «certis limitibus circumscribi potest, pro Ecclesiae fideliumque utilitate».(75) Haec sententia manifesta reperitur in Codicis Iuris Canonici norma: «Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi commissa omnis competit potestas ordinaria, propria et immediata, quae ad exercitium eius muneris pastoralis requiritur, exceptis causis quae iure aut Summi Pontificis decreto supremae aut alii auctoritati ecclesiasticae reserventur».(76)

20. In Episcoporum Conferentia Episcopi una simul pro fidelibus territorii Conferentiae ministerium obeunt episcopale; sed ut hoc exercitium legitimum sit omnesque Episcopos obstringat, supremae Ecclesiae auctoritatis requiritur interventus, quae per universalem legem specialiave mandata concredit quaedam negotia Episcopali Conferentiae deliberanti. Episcopi nequeunt autonoma ratione, neque singuli neque in Conferentiam congregati, sacram suam potestatem pro Conferentia Episcopali continere, ac tanto minus pro quadam eius parte, sive agitur de consilio permanente, sive de aliqua commissione vel ipso praeside. Haec ratio in canonica norma omnino patet de potestate legislativa exercenda, quae ad Episcopos spectat in Conferentiam Episcopalem congregatos: «Episcoporum Conferentia decreta generalia ferre tantummodo potest in causis, in quibus ius universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum, sive Motu Proprio sive ad petitionem ipsius conferentiae, id statuerit».(77) Aliis in casibus «singuli Episcopi dioecesani competentia integra manet, nec conferentia eiusve praeses nomine omnium Episcoporum agere valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum dederint».(78)

21. Episcopale ministerium coniunctim peractum officium quoque doctrinale respicit. Codex Iuris Canonici praecipuam de hac re statuit normam: «Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et membris, sive singuli sive in conferentiis Episcoporum aut in conciliis particularibus congregati, licet infallibilitate in docendo non polleant, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et magistri; cui authentico magisterio suorum Episcoporum christifideles religioso animi obsequio adhaerere tenentur».(79) Praeter hanc generalem normam, Codex certius quaedam doctrinalia munera Conferentiarum Episcoporum decernit: hi exempli gratia iubentur «curare ut catechismi pro suo territorio, praevia Sedis Apostolicae approbatione, edantur»,(80) necnon editiones sacrarum Scripturarum earumque versiones comprobare.(81)

Consonans Episcoporum vox cuiusdam definiti territorii cum, in Romani Pontificis communione, coniuncte ipsi catholicam de fide moribusque veritatem proclamant, eorum populum efficacius attingere potest et sic religioso animi obsequio fideles ipsi facilius huic magisterio adhaerent. Suam fideliter exercentes doctrinalem actionem, Episcopi Dei verbo inserviunt, cui eorum doctrina supponitur, id pie auscultant, sancte custodiunt fideliterque explicant, ut fideles quam commodissime ipsum recipiant.(82) Quandoquidem fidei doctrina bonum est quod ad totam Ecclesiam pertinet et vinculum eiusdem communionis, Episcopi in Conferentiam Episcoporum congregati utique dant operam ut Ecclesiae universalis magisterium sequantur idque opportune populo sibi demandato ministrent.

22. Ut novae quaestiones enodentur et Christi nuntius illuminet hominumque conscientiam dirigat ad novas res expediendas quas sociales mutationes gignunt, Episcopi in Conferentiam Episcopalem conglobati, hoc suum doctrinale officium una simul explicant, probe de suis enuntiationum finibus conscii, quae universalis magisterii notis minime signantur, quamvis publice sit et authenticum ac in Apostolicae Sedis communione exercitum. Studiose ideo curent ne docendi opus Episcoporum aliis in territoriis perturbent, plane id considerantes latius eas enuntiatione diffundi, immo in totum mundum, per communicationis socialis instrumenta, quae eventus cuiusdam regionis late diffundunt.

Hoc quidem posito ac praesumpto: authenticum Episcoporum magisterium quod scilicet sustinent homines Christi auctoritate honestati semper in communione cum Collegii capite et membris esse debere,(83) si ideo doctrinae declarationes Episcoporum Conferentiarum ab omnibus comprobantur, procul dubio ipsarum Conferentiarum nomine foras emitti possunt, atque fidelibus religioso animi obsequio authenticum hoc ipsorum Episcoporum magisterium est tenendum. Si autem omnium consensio deest, sola Episcoporum maior pars cuiusdam Conferentiae declarationem, si qua fit, edere non potest tamquam eiusdem magisterium authenticum, quam tenere illius territorii fideles cuncti debent, nisi ab Apostolica Sede recognoscatur, quod non eveniet nisi postquam illam declarationem in plenario conventu duae saltem partes Praesulum qui ad Conferentiam pertinent ipsique suffragio deliberativo fruuntur comprobaverunt. Sedis Apostolicae iudicium comparatur per analogiam cum illo quod a iure requiritur, ut Episcoporum Conferentia generalia decreta edere possit.(84) Apostolicae Sedis porro recognitio spectat praeterea ad cavendum ut, in recentioribus quaestionibus enodandis quas celeres sociales culturalesque mutationes secum ferunt quae hodiernae historiae sunt propriae, doctrinae responsio communioni faveat, atque magisterii universalis sententiae, si quae sunt, haud laedantur immo praeparentur.

23. Natura ipsa docendi Episcoporum officii efflagitat ut, si hi in Conferentia Episcoporum coniuncti id exerceant, hoc ipsum in plenario conventu eveniat. Minora instituta - ut consilium permanens, commissio quaedam aliave officia - auctoritatem non habent ferendi acta magisterii authentici idque neque suo nomine neque Conferentiae nomine neque etiam huius mandato.

24. Complura hodie sunt officia Conferentiae Episcopalis in Ecclesiae beneficium. Ipsae per increscens servitium vocantur ad iuvandam «non alienabilem cuiusque Episcopi responsalitatem pro universali Ecclesia atque pro Ecclesia particulari»(85) simulque, ut liquet, ad eandem non impediendam, eius locum illegitime occupando, ubi canonica norma eius potestatis episcopalis imminutionem pro Conferentia Episcopali haud sancit, vel fere cribrando aut difficultates inducendo circa directas necessitudines singulorum Episcoporum cum Sede Apostolica.

Ea quae supra sunt patefacta, ac simul completivae normae, quae sequentur, generalis Coetus extraordinarii Synodi Episcoporum anni MCMLXXXV votis respondent ipsaque collustrare et magis magisque efficaces Conferentiarum Episcopalium actiones reddere volunt, quae propria statuta opportune retractanda curabunt, ut congruant cum his declarationibus normisque secundum illa vota.

IV

NORMAE DE EPISCOPORUM
CONFERENTIIS COMPLETIVAE

Art. 1 - Ut doctrinales Conferentiae Episcopalis declarationes, secundum n. 22 harum Litterarum, magisterium sint authenticum et eae ipsius Conferentiae nomine evulgentur, oportet ut ab omnibus Episcopis Conferentiae membris comprobentur, vel postquam eas in plenario conventu duae saltem partes Praesulum qui ad Conferentiam pertinent ipsique suffragio deliberativo fruuntur comprobaverunt, ab Apostolica Sede illae recognoscantur.

Art. 2 - Nullum Conferentiae Episcoporum institutum, excepto plenario conventu, potestatem habet acta magisterii authentici exercendi. Neque Episcoporum Conferentia hanc potestatem Commissionibus aliisve institutis, intra eandem conditis, praebere valet.

Art. 3 - Ad quaedam alterius generis agenda, quae non pertinent ad materiam in articulo 2 significatam, doctrinali Conferentiae Episcopalis Commissioni potestatem permittere explicite debet Consilium Conferentiae Permanens.

Art. 4 - Episcoporum Conferentiae sua statuta retractare debent, ut cum huius documenti aeque ac iuris canonici declarationibus normisque concinant, utque exinde ad Apostolicam Sedem recognitionis causa, ad can. 451 C.I.C. normam, mittantur.

Quo demum Episcoporum Conferentiarum opera uberius bonorum in Ecclesia tota gignantur fructus, Benedictionem

Nostram Apostolicam praesertim Venerabilibus Fratribus in Episcopatu elargimur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Maii, in sollemnitate Ascensionis Domini Nostri Iesu Christi, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.


INDEX

I.
Exordium

II.
Collegialis Episcoporum coniunctio

III.
Episcoporum Conferentiae

IV.
Normae de Episcoporum Conferentiis completivae


(1) Ecclesiae Orientales patriarchales et archiepiscopales maiores propriis Synodis reguntur, quae legislativa, iudiciali ac quibusdam in casibus etiam exsecutiva potestate pollent (cfr C.C.E.O., cann. 110 et 152): res hae hoc documento non excutiuntur. Etenim hac de re similitudo inter Synodos et Conferentias Episcoporum institui non potest. Id autem Conventus attingit, qui in illis locis insunt ubi complures Ecclesiae sui iuris reperiuntur quique C.C.E.O., can. 322 ac appositis Statutis a Sede Apostolica approbatis temperantur (cfr C.C.E.O., can. 322 § 4; Const. Ap. Pastor Bonus, art. 58 § 1), quatenus hi ad Conferentias Episcoporum accedunt (cfr Conc. Oecum. VAT. II, Decr. Christus Dominus, 38).

(2) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 19. Cfr Mt 10, 1-4; 16, 18; Mc 3, 13-19; Lc 6, 13; Io 21, 15-17.

(3) Cfr Mt 26, 14; Mc 14, 10.20.43; Lc 22, 3.47; Io 6, 72; 20, 24.

(4) Cfr Mt 10, 5-7; Lc 9, 1-2.

(5) Cfr Mc 6, 7.

(6) Cfr Io 17, 11.18.20-21.

(7) Cfr Io 21, 15-17.

(8) Cfr Io 20, 21; Mt 28, 18-20.

(9) Act 2, 14.

(10) Cfr Act 2, 42.

(11) Cfr Act 6, 1-6.

(12) Cfr Gal 2, 1-2.7-9.

(13) Act 15, 2.

(14) Act 15, 28.

(15) Cfr Mt 28, 18-20.

(16) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.

(17) Cfr Act 1, 8; 2, 4; Io 20, 22-23.

(18) Cfr 1 Tim 4, 14; 2 Tim 1, 6-7.

(19) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 21.

(20) Ibid., 22.

(21) Cfr ibid., 23.

(22) Ibid., 18; cfr 22-23, Nota explicativa praevia, 2; Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus, Prologus: DS 3051.

(23) Cfr Conc. Oecum Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23.

(24) De nonnullis saeculi II conciliis, cfr Eusebius Caesareae, Historia Ecclesiastica, V, 16, 10; 23, 2-4; 24, 8: G. Bardy (ed.), SC 41, pp. 49, 66-67, 69. Tertullianus, ineunte III saeculo, celebrandorum apud Graecos conciliorum morem laudibus effert (cfr De ieiunio, 13, 6: CCL 2, 1272). Ex S. Cypriani Carthaginiensis epistulis cognoscimus complura Africana Romanaque concilia ab altero vel tertio decennio saeculi III facta esse (cfr Epist. 55, 6; 57; 59, 13, 1; 61; 64; 67; 68, 2, 1; 70; 71, 4, 1; 72; 73, 1-3: Bayard (ed.), Les Belles Lettres, Paris 1961, II, pp. 134-135; 154159; 180; 194-196; 213-216; 227-234; 235; 252-256; 259; 259-262; 262-264). De conciliis Episcoporum saeculis II et III cfr K.J. Hefele, Histoire des Conciles, I, Adrien le Clere, Paris 1869, pp. 77-125.

(25) Cfr C.I.C. (1917), can. 283.

(26) Cfr C.I.C. (1917), can. 292.

(27) Cfr C.I.C. cann. 439-446.

(28) Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium, Instructio «Alcuni Arcivescovi», De collationibus quolibet anno ab Italis Episcopis in variis quae designantur Regionibus habendis, 24.VIII.1889, in Leonis XIII Acta, IX (1890), p. 184.

(29) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 37; cfr Const. dogm. Lumen gentium, 23.

(30) Cfr Paulus VI, Motu proprio Ecclesiae sanctae, 6 Augusti 1966, I. Normae ad exsequenda Decreta SS. Concilii Vaticani II «Christus Dominus» et «Presbyterorum Ordinis», 41, in AAS 58 (1966), 773-774.

(31) Congregatio pro Episcopis, Directorium Ecclesiae imago, De Pastorali Ministerio Episcoporum, 22 Februarii 1973, 210.

(32) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 38, 5.

(33) Cfr C.I.C. can. 459 § 1. Per Conferentiarum Episcoporum internationales coniunctiones huic cooperationi re subsidium datum est, quae sunt: Consejo Episcopal Latinoamericano (C.E.L.A.M.), Consilium Conferentiarum Episcopalium Europae (C.C.E.E.), Secretariado Episcopal de América Central y Panamá (S.E.D.A.C.), Commissio Episcopatuum Communitatis Europaeae (COM.E.C.E.), Association des Conférences Episcopales de l'Afrique Centrale (A.C.E.A.C.), Association des Conférences Episcopales de la Région de l'Afrique Centrale (A.C.E.R.A.C.), Symposium des Conférences Episcopales d'Afrique et de Madagascar (S.C.E.A.M), Inter-Regional Meeting of Bishops of Southern Africa (I.M.B.S.A.), Southern African Catholic Bishops' Conference (S.A.C.B.C.), Conferences Episcopales de l'Afrique de l'Ouest Francophone (C.E.R.A.O.), Association of the Episcopal Conferences of Anglophone West Africa (A.E.C.A.W.A.), Association of Member Eposcopal Conferences in Eastern Africa (A.M.E.C.E.A.), Federation of Asian Bishops' Conferences (F.A.B.C.), Federation of Catholic Bishops' Conferences of Oceania (F.C.B.C.O.) (cfr Annuario Pontificio 1998, Città del Vaticano 1998, pp. 1112-1115). Instituta tamen haec proprie non sunt Conferentiae Episcopales.

(34) Ioannes Paulus II, Allocutio ad eos qui in Romana Curia ministerium suum implent, 28 Iunii 1986, n. 7 c. AAS 79 (1987), 197.

(35) Relatio finalis, II, C), 5: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.

(36) Cfr ibid., II, C), 8, b).

(37) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 9.

(38) Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus, Prologus: DS 3051.

(39) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 12.

(40) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.

(41) Ibid., 26.

(42) Ibid., Nota explicativa praevia, 2.

(43) Ibid., 22.

(44) Ibid., 22.

(45) Cfr ibid., 22; Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II, vol. III, pars VIII, Typis Polyglottis Vaticanis 1976, p. 77, n. 102.

(46) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 13.

(47) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 23.

(48) Ibid., 23.

(49) Ibid., 25.

(50) Ibid., 26.

(51) Cfr ibid., 23.

(52) Synodus Episcoporum, Decembri MCMLXXXV, Relatio finalis, II, C), 4: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.

(53) Ioannes Paulus II. Allocutio ad Episcopos Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis, 16 Septembris 1987, n. 3: Insegnamenti, X, 3 (1987), 555.

(54) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 9.

(55) Ceterum, ut omnibus patet, complures sunt Episcopi qui, quamvis munera Episcoporum propria exercent, nullius particularis Ecclesiae sunt praesides.

(56) Ioannes Paulus II, Allocutio ad eos qui in Romana Curia ministerium suum implent, 20 Decembris 1990, n. 6: AAS 83 (1991), 744.

(57) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 22.

(58) Cfr Io 10, 11.

(59) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: Decr. Christus Dominus, 6.

(60) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 36.

(61) C.I.C. can. 447; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 38, 1).

(62) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 37.

(63) Cfr C.I.C. can. 448 § 1.

(64) C.I.C. can. 448 § 2.

(65) C.I.C. can. 449 § 1.

(66) Cfr C.I.C. can. 450 § 1.

(67) Cfr C.I.C. can. 454 § 1.

(68) Cfr Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, Responsum ad propositum dubium, Utrum Episcopus Auxiliaris, 23 Maii 1988, AAS, 81 (1989), 388.

(69) Cfr C.I.C. can. 454 § 2.

(70) C.I.C. can. 451.

(71) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.

(72) Ibid., 27.

(73) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 11; C.I.C. can. 368.

(74) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 13.

(75) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 27.

(76) C.I.C. can. 381 § 1.

(77) C.I.C., can. 455 § 1. Locutio illa «decreta generalia» decreta quoque exsecutoria complectitur ut in cann. 31-33 C.I.C. significatur; cfr Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, Responsum ad propositum dubium, Utrum sub locutione, 14 Maii 1985, AAS, 77 (1985), 771.

(78) C.I.C. can. 455 § 4.

(79) C.I.C. can. 753.

(80) C.I.C. can. 775 § 2.

(81) Cfr C.I.C. can. 825.

(82) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 10.

(83) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 25; C.I.C., can. 753.

(84) Cfr C.I.C., can. 455.

(85) Synodus Episcoporum, MCMLXXXV, Relatio finalis, II, C), 5: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana


top