The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

INDE A PONTIFICATUS

QUIBUS PONTIFICIUM CONSILIUM DE CULTURA
ET PONTIFICIUM CONSILIUM PRO DIALOGO
CUM NON CREDENTIBUS IN UNUM REDIGUNTUR

 

Ide a Pontificatus Nostri initio copiosas et concitantes significationes a Concilio Oecumenico Vaticano II prolatas colligentes, excolere voluimus Ecclesiae dialogum cum aetatis nostrae hominibus. Potissimum quidem promovere desideravimus concursionem cum non credentibus quod attinet ad praecipuam humani cultus regionem, quae quidem exstat spiritus fundamentalis ratio, quatenus homines inter se arta necessitudine coniungit eosque conglutinat in iis quae peculiariter ad communem humanam condicionem pertinent.

Hanc ob causam, pro certo habentes “compositionem inter culturam et fidem esse postulatum non tantum ipsius culturae, sed etiam fidei”, condidimus, anno MCMLXXXII, Pontificium Consilium de Cultura, ea ducti ratione ut Ecclesiae pastoralem praesentiam confirmaremus hoc in peculiari fundamentalique ambitu, in quem sane totius mundi sors prospicit hoc tertio adventante mille annorum spatio, atque ut eodem tempore promoveremus “dialogum cum religionibus non christianis atque cum hominibus et coetibus nullam repetentibus religionem, coniungentes inquisitionem cuiusdam culturalis communicationis cum omnibus bonae voluntatis hominibus” (IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad Augustinum SRE Cardinalem Casaroli, Secretarium Status, die 20 maii 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2 (1982) 1777 ss.).

Postremis his annis praeterea clarior facta est notio artae necessitudinis quae exstat inter navitatem huius Pontificii Consilii atque Pontificiae Commissionis de patrimonio artis et historiae conservando, a Nobis conditae die xxviii mensis Iunii anno mcmlxxxviii, quaeque, brevi tamen hoc tempore operositatis, suae constitutionis necessitatem confirmavit: fides enim natura sua promovet res singulari opere artificioque perfectas et historicas testificationes secum ferentes vim evangelizandi culturalemque praestantiam, in quas quidem oportet Ecclesia summam proferat animi intentionem.

Cognita est insuper opportunitas reddendi magis consentaneam praestantem Sanctae Sedis praesentiam in regione culturae per Pontificiarum Accademiarum renovationem earumque colligationem.

Quibus diligenter perspectis statuimus, derogando statutis Constitutionis Apostolicae “Pastor Bonus”, redigendi in unum et Pontificium Consilium de Cultura et Pontificium Consilium pro Dialogo cum non credentibus, eademque conglutinandi in unum Institutum quibus erit nomen Pontificium Consilium de Cultura, quocum posthac Pontificia Commissio de patrimonio artis et historiae conservando periodicas habebit rationes.

Novum Institutum his quae sequuntur regitur normis:

Art. 1

Consilium provehit concursionem salvifici nuntii Evangelii atque aetatis nostrae scientiae Institutorum incredulitate saepe religionisque despicientia conspicuorum, ut ipsa magis magisque expandantur christianae fidei recipiendae, effectrici animi culturae atque scientiarum, fonti inspiratori litterarum artiumque.

Art. 2

Consilium pastoralem patefacit Ecclesiae curam prae gravibus portentis abruptionis inter Evangelium et animi culturas. Favet ergo inquisitioni de quaestione incredulitatis et despicientiae religiosae variis sub formis exstantis in diversis culturalibus spatiis, earum causas investigat necnon consecutiones quod attinet ad christianam Fidem, eo proposito ut apta praebeat subsidia pastorali Ecclesiae navitati perficiendae ad evangelizationem culturarum adque fovendum concursum novae culturae cum Evangelio.

Art. 3

Ad rationes fovendas inter Ecclesiam Sanctamque Sedem atque eruditos viros, Consilium accommodata suscipit incepta circa dialogum inter Fidem et culturam atque dialogum interculturalem. Incepta curat a variis Ecclesiae Institutis inchoata, atque adiutricem praebet operam congruentibus Institutis Conferentiarum Episcopalium.

Art. 4

Dialogum insuper Consilium instituit cum iis qui Deo non credunt vel nullam confitentur religionem, quotiescumque ii reapse operam consociare velint. Componit atque per doctos viros socium se praebet congressionum studiorum super hanc rem.

I. Pontificium Consilium de Cultura duas habebit sectiones:
1. Fides et Cultura.
2. Dialogus cum Culturis.

Sectio “Fides et Cultura” operositatem continuabit quam usque adhuc Pontificium Consilium de Cultura expedivit.

Sectio “Dialogus cum Culturis” perget navitatem quam usque adhuc Pontificium Consilium pro dialogo cum non credentibus persolvit.

Novi Instituti Praeses erit Cardinalis, cui adiutricem operam praebebunt Secretarius et Subsecretarius. Necessitate quadam impellente, duo constituantur Subsecretarii, unicuique sectioni unus.

II. Servatis peculiaribus Statutis Pontificiae Academiae Scientiarum atque erigendae Academiae de Scientiis Socialibus, Pontificium Consilium de Cultura curat atque componit operositatem Pontificiarum Academiarum.

III. Pontificia Commissio de Patrimonio Artis et Historiae Ecclesiae conservando posthac denominabitur “Pontificia Commissio de Ecclesiae Bonis Culturalibus”. Ipsa, tametsi servat dicionem ei tributam ab artt. 100–103 Constitutionis Nostrae Apostolicae “Pastor Bonus”, amplius non pertinebit ad Congregationem pro Clericis, sed erit sui iuris, suo praedita Praeside, qui numerabitur inter Membra Pontificii Consilii de Cultura, quocum sane periodicas habebit rationes, ut finis congruentia in tuto collocetur necnon fecunda mutua cooperatio. Cum eodem Pontificio Consilio de Cultura consilia conferat etiam relate ad Academias quarum navitas ad bona Ecclesiae culturalia pertinet.

Quae igitur a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top