Ad tuendam fidem Catholicae Ecclesiae contra errores insurgentes ex parte
aliquorum christifidelium, praesertim illorum qui in sacrae theologiae
disciplinas studiose incumbunt, pernecessarium visum est Nobis, quorum
praecipuum munus est fratres suos in fide confirmare (cfr Lc
22, 32), ut in textum vigentium Codicis Iuris Canonici et
Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium addantur normae, quibus expresse
imponatur officium servandi veritates definitive ab Ecclesiae Magisterio
propositas, addita mentione in sanctionibus canonicis ad eandem materiam
spectantibus.
1. Iam inde a prioribus saeculis usque ad hodiernum diem Ecclesia de fide
Christi Eiusque redemptionis mysterio profitetur veritates, postea collectas
in Symbola fidei; hodie enim communiter cognoscuntur atque proclamantur a
christifidelibus in Missarum celebratione sollemni et festiva Symbolum
Apostolorum aut Symbolum Nicaenum-Constatinopolitanum.
Hoc ipsum Symbolum Nicaenum-Constatinopolitanum continetur in
Professione fidei, a Congregatione pro Doctrina Fidei ulterius
elaborata(1), quae specialiter imponitur determinatis christifidelibus
emittenda in susceptione aliquorum officiorum directe vel indirecte
respicientium profundiorem investigationem in veritates de fide et de
moribus aut coniunctorum cum peculiari potestate in Ecclesiae regimine(2).
2. Professio fidei, rite praemisso Symbolo
Nicaeno-Constantinopolitano, habet etiam tres propositiones aut commata,
quae explicare intendunt fidei catholicae veritates ab Ecclesia, sub ductu
Spiritus Sancti qui eam «omnem veritatem docebit» (Io
16, 13), sequentibus temporibus altius perscrutatas aut perscrutandas(3).
Primum comma, quod enuntiat: «Firma fide quoque credo ea omnia quae in
verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni
iudicio sive ordinario et universali Magisterio tamquam divinitus revelata
credenda proponuntur»(4), congruenter affirmat et suum praescriptum habet in
legis latione universali Ecclesiae in can. 750 Codicis Iuris Canonici(5)
et in can. 598 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium(6).
Tertium comma edicens: «Insuper religioso voluntatis et intellectus
obsequio doctrinis adhaereo quas sive Romanus Pontifex sive Collegium
Episcoporum enuntiant cum Magisterium authenticum exercent etsi non
definitivo actu easdem proclamare intendant»(7), locum suum obtinet in can.
752 Codicis Iuris Canonici(8) et in can. 599 Codicis Canonum
Ecclesiarum Orientalium(9).
3. Attamen secundum comma, in quo asseveratur: «Firmiter etiam amplector
ac retineo omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel moribus ab
eadem definitive proponuntur»(10), nullum habet congruentem canonem in
Codicibus Ecclesiae Catholicae. Magni momenti est hoc comma Professionis
fidei, quippe quod indicet veritates necessario conexas cum divina
revelatione. Hae quidem veritates, quae in doctrinae catholicae
perscrutatione exprimunt particularem inspirationem divini Spiritus in
alicuius veritatis de fide vel de moribus profundiore Ecclesiae intellectu,
sive historica ratione sive logica consecutione conectuntur.
4. Quapropter dicta necessitate compulsi mature censuimus hanc legis
universalis lacunam complere insequenti modo:
A) Can. 750 Codicis Iuris Canonici posthac duas paragraphos
habebit, quarum prima constet textu vigentis canonis, altera vero novo textu
sit ornata, ita ut ipse can. 750 absolute sic sonet:
Can. 750 § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quae verbo
Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei deposito Ecclesiae commisso,
continentur, et insimul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae
magisterio sollemni, sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod
quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii
manifestatur; tenentur igitur omnes quascumque devitare doctrinas iisdem
contrarias.
§ 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula quae
circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiae magisterio definitive
proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et
fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinae Ecclesiae catholicae
adversatur qui easdem propositiones definitive tenendas recusat.
In can. 1371, n. 1 Codicis Iuris Canonici congruenter addatur
canonis 750 § 2 locus, ita ut ipse can. 1371 posthac absolute sic sonet:
Can. 1371 - Iusta poena puniatur:
1) qui, praeter casum de quo in can. 1364 § 1, doctrinam a Romano
Pontifice vel a Concilio Oecumenico damnatam docet vel doctrinam, de qua in
can. 750 § 2 vel in can. 752, pertinaciter respuit, et ab Apostolica Sede
vel ab Ordinario admonitus non retractat;
2) qui aliter Sedi Apostolicae, Ordinario, vel Superiori legitime
praecipienti vel prohibenti non obtemperat, et post monitum in inoboedientia
persistit.
B) Can. 598 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium posthac duas
paragraphos habebit, quarum prima constet textu vigentis canonis, altera
vero novo textu sit ornata, ita ut ipse can. 598 absolute sic sonet:
Can. 598 § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo
Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso
continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae
magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod
quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii
manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque devitare
doctrinas eisdem contrarias.
§ 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula quae
circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiae magisterio definitive
proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et
fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinae Ecclesiae catholicae
adversatur qui easdem propositiones definitive tenendas recusat.
In can. 1436 § 2 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
congruenter addantur verba, quae ad can. 598 § 2 se referant, ita ut ipse
can. 1436 posthac absolute sic sonet:
Can. 1436 § 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam
denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et
legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata excommunicatione
maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri potest non exclusa
depositione.
§ 2. Praeter hos casus, qui pertinaciter respuit doctrinam, quae a Romano
Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut
definitive tenenda proponitur, vel sustinet doctrinam quae ut erronea
damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua poena puniatur.
5. Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis
decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus et inserenda praecipimus
in legis latione universali Catholicae Ecclesiae, respective in Codice
Iuris Canonici et in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium,
sicuti supra demonstratum est, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Maii, anno
MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
(1) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Professio Fidei et Iusiurandum
fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiae exercendo, 9
Ianuarii 1989, in AAS 81/1989, p. 105.
(2) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 833.
(3) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 747 § 1; Codex Canonum
Ecclesiarum Orientalium, can. 595 § 1.
(4) Cfr SACROSANCTUM CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Constitutio
dogmatica Lumen gentium, De Ecclesia, n. 25, 21 Novembris 1964, in
AAS 57/1965, pp. 29-31; Constitutio dogmatica Dei Verbum, De divina
Revelatione, 18 Novembris 1965, n. 5, in AAS 58/1966, p. 819; CONGREGATIO
PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis, De ecclesiali
theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 15, in AAS 82/1990, p. 1556.
(5) Codex Iuris Canonici, can. 750 - Fide divina et catholica ea
omnia credenda sunt quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei
deposito Ecclesiae commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata
proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni, sive ab eius magisterio
ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub
ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes quascumque
devitare doctrinas iisdem contrarias.
(6) Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 598 - Fide divina
et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno
scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso continentur et simul ut divinitus
revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius
magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione
christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur
omnes christifideles quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.
(7) Cfr CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis,
De ecclesiali theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 17, in AAS 82/1990, p.
1557.
(8) Codex Iuris Canonici, can. 752 - Non quidem fidei assensus,
religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est
doctrinae, quam sive Summus Pontifex sive Collegium Episcoporum de fide vel
de moribus enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo
actu eandem proclamare non intendant; christifideles ergo devitare curent
quae cum eadem non congruant.
(9) Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 599 - Non quidem
fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium
praestandum est doctrinae de fide et de moribus, quam sive Romanus Pontifex
sive Collegium Episcoporum enuntiant, cum magisterium authenticum exercent,
etsi definitivo actu eandem proclamare non intendunt; christifideles ergo
curent, ut devitent, quae cum eadem non congruunt.
(10) Cfr CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis,
De ecclesiali theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 16, in AAS 82/1990, p.
1557.