 |
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD EOS LECTISSIMOS VIROS, QUI PRAESUNT OPERI FUNDATO «LATINITAS», AD VICTORESQUE
“CERTAMINIS VATICANI” XXI, UNA CUM CARD. PERICLE FELICI CORAM ADMISSOS
Die XXII mensis Novembris, anno Domini MCMLXXVIII
Venerabilis Frater Noster ac dilecti f́lii,
LIBENTER VOS SALUTAMUS, qui linguae Latinae excolendae et provehendae operam
datis: nominatim Venerabilem Fratrem Nostrum Periclem Cardinalem Felici, qui
Romani huius sermonis cultor peritissimus esse cognoscitur, moderatores et
socios Operis Fundati, quod, “Latinitas” appellatum, a Paulo VI, Decessore
Nostro bonae memoriae, provido consilio est conditum; ex quibus nonnulli in
Nostra Secretaria Status documentis Latinis componendis insistunt; necnon
victores Certaminis Vaticani vicesimi primi.
Quod quidem Certamen, Pio XII probante et iuvante olim institutum, valde
laudamus, cum linguae Latinae studiosos excitet ad impensiorem eiusdem sermonis
cognitionem et usum.
Non
est qui ignoret haec tempora studiis Latinis minus favere, cum homines, qui nunc
sunt, in artes technicas sint procliviores et sermones vulgares habeant
potiores. Verumtamen nolimus a gravibus documentis Decessorum Nostrorum discedere, qui
momentum linguae Latinae, hac etiam aetate, maxime quod at Ecclesiam attinet,
saepius in luce posuerunt.Est enim sermo Latinus lingua quaedam universalis,
nationum fines transcendens atque talis, ut Sedes Apostolica in litteris et
actis, ad universam Familiam catholicam spectantibus, eo adhuc firmiter
utatur.
Est etiam animadvertendum fontes disciplinarum ecclesiasticarum maximam partem
lingua Latina esse conscriptos. Quid vero dicendum de praeclaris operibus Patrum
aliorumque magni nominis scriptorum, qui hunc ipsum sermonem adhibuerunt? Verae
quidem scientiae compos non est putandus, qui linguam eiusmodi scriptionum mente
non comprehendit, sed solum versionibus, si quae sunt, niti debet; quae tamen
raro plenum sensum textus primigenii praebent. Hac de causa Concilium Vaticanum
Secundum sacrorum alumnos merito monuit: “eam linguae Latinae cognitionem
acquirant qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intellegere
possint”.
Ad iuvenes ergo imprimis convertimur, qui hac aetate, qua litterae Latinae et
humanitatis studia multis locis, ut notum est, iacent, hoc veluti Latinitatis
patrimonium quod Ecclesia magni aestimat, alacres accipiant oportet et actuosi
frugiferum reddant. Noverint ii hoc Ciceronis effatum ad se quodam modo referri:
“Non... tam praeclarum est scire Latine, quam turpe nescire”.
Omnes autem vos, qui hic adestis, et socios, qui vobis opitulantur, adhortamur,
ut pergatis nobilem laborem et attollatis facem Latinitatis, quae est etiam,
licet arctioribus quam antea finibus circumscriptum, vinculum quoddam inter
homines sermone diversos. Scitote beati Petri in summo ministerio apostolico
successorem incepti vestri felices exitus precari, vobis adesse, vos confirmare.Cuius
rei auspex sit Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis libentissime
in Domino impertimus.
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
|