 |
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES SECRETARIAE GENERALIS SYNODI EPISCOPORUM AD EIUSDEMQUE
OFFICIALES ET PERITOS
Die XVI mensis Decembris, anno
Domini MCMLXXVIII
Ven erabiles Fratres,
MAGNO SANE PERFUNDOR GAUDIO quod mihi hodie datur colloqui vobiscum. Consilium
enim Secretariae Generalis Synodi Episcoporum est coetus mihi carus et
familiaris; est profecto ambitus quidam, in quo egomet ipse, ut ita dicam,
crevi. Liceat mihi memorare, pos t peractam men se Octobri anno millesimo
nongentesimo septuagesimo septimo postremam sessionem Synodi Episcoporum, me
iterum in tres annos electum esse membrum eiusdem Consilii.
Si ex alia deliberatione, quam Collegium Cardinalium die sexta decima mensis
Octobris hoc anno habuit, eiusmodi mandatum meum est exstinctum, nihilominus me
intime coniungi sentio cum Consilio isto; quapropter – rem iucundam repetere
libet – peculiari modo de conspectu vestro laetor. Ea, quae proponitis, pars
etiam sunt – fortasse non minima – experientiae personalis meae.
Quae quidem experientia re vera doctrinam Concilii Vaticani Secundi de forma
collegiali Episcoporum manifestat. Haec autem collegialitas ipsa vita Ecclesiae
huius temporis magis in dies postulatur.
Id in primo sermone Ioannis Pauli I resonuit, qui haec verba est effatus:
“Salutamus universos Episcopos Ecclesiae Dei, qui “singuli... suam
Ecclesiam, omnes autem simul cum Papa totam Ecclesiam repraesentant in vinculo
pacis, amoris et unitatis” quorumque collegialem formam firmiter volumus corroborare”;
id ipsum, post paucas hebdomadas, confirmatum est ab eius successore in prima
allocutione, ac quidem hisce sententiis: “Peculiari vero ratione hortamur,
ut... altius perspiciatur id, quod vinculum collegiale secum fert; quo Episcopi
intime beati Petri successori iunguntur et omnes inter se consociantur ad
implenda praeclara sibi credita munera illuminandi luce Evangelii, sanctificandi
instrumentis gratiae, regendi arte pastorali totum Populum Dei. Haec collegialis
forma sine dubio pertinet etiam ad congruum progressum institutorum, partim
novorum, partim ad hodiernas necessitates conformatorum, quibus quam maxima
unitas animorum, propositorum, inceptorum in opere aedificationis corporis
Christi... comparetur. Ad hoc quod attinet, praeprimis mentionem facimus Synodi
Episcoporum”.
Principium, a Concilio de forma collegiali enuntiatum, sine dubio multiplici
ratione ostendi et ad effectum potest adduci. De hoc argumento praeclarus
Decessor meus Paulus VI tractavit, cum Patres, ad Synodum extraordinariam anno
millesimo nongentesimo sexagesimo nono congregatos, alloqueretur:
“Demonstravisse putamus – inquit – quantum cuperemus hanc Episcoporum
collegialitatem in re ipsa actioneque vitae provehere, sive ipsam Episcoporum
Synodum instituendo, sive Conferentias Episcoporum approbando, sive in propria
Curiae Nostrae Romanae ministeria adlegendo nonnullos in episcopatu Fratres
atque animarum Pastores, in suarum dioecesium finibus degentes. Quodsi
opitulabitur Nobis superna gratia et fraterna concordia Nostras mutuas
necessitudines faciliores reddet, aliis sub formis canonicis huiusce
collegialitatis exercitatio latius prorogari poterit... Synodus... illuminare
etiam valebit consentaneis regulis canonicis quae sit et quomodo augescat
Episcoporum collegialitas, eodemque tempore poterit ínstituta quoque Concilii
Vaticani Primi et Secundi corroborare de Beati Petri Successoris potestate
ipsiusque collegii Episcoporum cum capite Summo Pontifice”. De hisce rebus cunctae sessiones praeteritae egerunt, quae quidem summam vim
habent ad efficiendum, in ipsa vitae actione, propositum illud Ecclesiae
renovandae, quod in doctrina Concilii Vaticani Secundi continetur.
Quod
nos aperte docent argumenta, de quibus in postremis duabus sessionibus
ordinariis Synodi Episcoporum est disceptatum; quaestio praecipua et veluti
cardo totius rei esse videtur evangelizatio, quam statim subsequitur catechesis,
qua illa imprimis ad effectum adducitur. Fructus Synodi, anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto celebratae, fuit
Pauli VI Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi; fructus vero Synodi, anno
millesimo nongentesimo septuagesimo septimo actae, nondum in vulgus est editus;
spero quidem fore, ut id in priore parte anni proximi eveniat. Profecto opus
habemus eiusmodi documentis, quae ex actione vitae Ecclesiae, fecunda, sed
interdum difficili, oriuntur et vicissim eidem vitae novum quoddam afferunt
fermentum.
Vobis certe persuasum est de magno pondere argumenti, quod Synodo anni millesimi
nongen tesimi octoge simi es t proposi tum quodque ita appellatur: “De
muneribus familiae christianae in mundo huius temporis”. Quod quidem
argumentum non seiunctum est a prioribus, sed in eodem veluti sulco ducitur. Est
tamen animadvertendum familiam non esse solum “obiectum” evangelizationis et
catecheseos, sed etiam, ac quidem potissimum, eius “subiectum fundamentale”.
Hoc colligitur ex tota doctrina Concilii Vaticani Secundi de Populo Dei ac de
apostolatu laicorum. Hoc ipsum est praecipuus veluti campus, ubi eadem doctrina
in praxim transfertur, et ubi, consequenter, renovatio Ecclesiae secundum mentem
eiusdem Concilii peragitur.
Magnus
sane labor est vobis suscipiendus et sustinendus, Venerabiles Fratres! De vestra diligentia gratias plurimas vobis ago, imprimis Synodi Episcoporum
Secretario Generali, Ladislao Rubin, Episcopo titulo Sertensi, singulisque
eximiis Sodalibus Consilii Secretariae Generalis. Nec praeterire volo peritos et
officiales, qui in eadem Secretaria muneribus suis insistunt. Omnes vos confirmo
et cohortor ad pergendum nobile opus, quo hac aetate Ecclesiae non modicum
vigoris et incrementi tribuatur.
Peculiari demum amoris affectu vos complectens, Benedictionem Apostolicam,
caelestis auxilii pignus, vobis libentissime impertio.
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
|