The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD EPISCOPOS HUNGARIAE
PER VISITATIONEM AD LIMINA APOSTOLORUM

Die VII mensis Octobris anno Domini MCMLXXXII

 

Venerabiles Fratres in Episcopatu,

1. Humanissimam salutationem vobis omnibus eloqui cupio, Archiepiscopi et Episcopi Hungariae, qui ducimini ab Eminentissimo Ladislao Cardinali Lékai, Archiepiscopo Strigoniensi Praesideque vestrae episcopalis Conferentiae: Romam enim convenistis ut una mente ad Principis Apostolorum sepulcrum preces fundatis utque Successorem ipsius invisatis.

Per vos autem amantissima salutatio mea dirigitur ad vestram nationem, insignem quidem divitemque ob historiam christianam mille annorum, necnon ad dilectam Hungariae Ecclesiam, quae etiam saeculorum decursu semper ostendit erga Romanum Pontificem et Petri Cathedram maximum quoddam obsequium deditissimumque animum, sicut testati sunt iam inde a nationis vestrae initiis Sancti Reges Stephanus et Ladislaus atque Episcopus et Martyr Sanctus Gerardus.

Hodierna congressio nostra nullo modo unica est neque fortuita; etenim perficit et quadamtenus consummat crebriores necessitudines vobiscum, quae iam a Pontificatus mei principio sunt frequentatae. Quod factum est nempe per plures epistulas, quas vobis scripsi, per Secretarium Status Dominum Cardinalem Casaroli, qui Hungariam visit redeunte anno millesimo ab ortu Sancti Gerardi Episcopi et Martyris, per ipsa itinera ab Archiepiscopo Poggi suscepta in nationem vestram, ac tandem per salutationes vestras in Urbe sive singillatim sive coniunctim factas, praesertim cum sollemni ritu dedicaretur sacellum in cryptis Vaticanis “Magnae Dominae Hungarorum”.

Non me fugit, Venerabiles Fratres, peculiaris illa diligentia, qua hunc nostrum congressum praeparavistis et de qua gratias habeo vobis maximas. Ego vicissim laetissimum conveni unumquemque vestrum seorsum atque intentissimo animo perlegi rerum descriptiones in Ecclesia vestrae patriae singulisque in dioecesibus. Quem ad modum accidit in colloquiis nostris singularibus, ita etiam in communi hoc et prostremo congressu voluistis mihi mentes vestras aperire simulque exponere gaudia, tristitias, spes ministerii pastoralis vestri. Atque ego, contra, vobis confirmo non solum me participem esse illorum sensuum, sed me quoque facere sensus illos prorsus meos.

2. Intimo enim cum solacio percepi constantem vigorem verae traditionis christianae, quam nutrit sana pietas religiosa (et opto ut haec magis magisque in posterum augescat), quam nutrit praesertim marialis cultus altissime insertus Hungarorum cordibus. Magna cum fiducia cernuntur primi motus expergiscentis religionis in iunioribus hominibus; industria apostolica usque magis conscia sit oportet et actuosa; plus sentitur inter fideles necessitas fidem plenius cognoscendi: id quod probatur numero eorum qui theologiae curriculum conficiunt per litteras.

Praeterea, quod omnes Hungariae dioeceses hodie iam gubernantur ab Episcopis — et numerus magnus vester hic id testificatur — spem alit fore ut conatus vertendi in melius condicionem Ecclesiae in patria vestra — conatus, dico, facti cum plurima constantia mutuaque auctoritatum observantia — solidos pariat fructus. Ex imo pectore exopto ut iidem conatus conferre valeant etiam ad dissolvendas graves, quae supersunt, quaestiones.

3. Eodem tamen hoc tempore non possum, Venerabiles Fratres, silentio praeterire sollicitudines, quae in ministerio vos circumdant quasque mihi explicavistis tum in relationibus vestris quinquennalibus tum in collocutionibus ipsis nostris.

Quaedam sane eminent quaestiones potiores, quae postulare videntur peculiarem curam vestram.

Ante omnia catechesis iuventutis ac fidelium in universum poscit perpetuam a vobis anxiam et magnanimam diligentiam. Scitis vos hoc problema supremi esse momenti. In litteris, quas ad vos et totam Ecclesiam in Hungaria misi die sexto mensis Aprilis anno MCMLXXX in Sollemnitate Paschae, memoravi hac de re ipsum officium gravissimum, quod tam pastores dioecesium quam sacerdotes in paroeciis, immo et ipsos parentes obligat, qui a Deo acceperunt permagnum munus religiosae educationis filiorum suorum. Quantumvis difficultates obstent, vos vocamini velut boni pastores gregis Christi ut sine intermissione contendatis satisfacere quam optimo modo huic sacrosancto gravissimoque officio praebendi fidelibus vestris — potissimum vero adulescentibus — solidam institutionem religiosam. Cuius rei causa debetis conquirere et in actum deducere omnia instrumenta atque consilia, quae in vestra potestate esse possunt. Ideo vos cohortor ut maiore usque cura provideatis scholis catholicis quae, licet non ita numerosae, in vestra natione exstant, ut convenienter respondeant suo peculiari muneri.

Una autem cum quaestione catechesis, tractatis etiam ab aliquo tempore certas quasdam difficultates, quae interdum oriuntur ex nonnullis “communitatibus ecclesialibus a basi”, quae dicuntur. Haec quaestio iure vos angit tamquam pastores sui officii conscios in Ecclesia, neque solutio eius diutius differri posse videtur sine damno communionis omnium in Ecclesia. In litteris meis iam supra commemoratis die VI mensis Aprilis anno MCMLXXX datis appellavi ad normas propositas a Decessore meo veneratae memoriae Paulo VI in Adhortatione Apostolica “Evangelii Nuntiandi” atque aiffěrmavi tales communitates — ut revera ecclesiales vocarentur — firmiter in primis cohaerere debere cum Ecclesiis localibus, in qua insererentur, et per illas Ecclesias cum Ecclesia universali, dum semper agerent cum et sub suis quaeque Episcopis. “Communitates autem a basi”, quae has normas servant — et volo ut omnes hisce normis quam brevissimo temporis spatio sese accommodent — vos — de hac re non dubito — aperte sustinetis atque provehitis. Peculiarem deinde postulant curam ea quae ad familias pertinent; namque etiam in patria vestra, uti vulgo convenit, familia in gravi spiritali discrimine versatur: divortii malum increbrescit, augetur abortionum pestis, minuitur numerus natorum. Hoc est quidem proprium societatum huius aetatis in mundo, in quem machinalis industria est inducta. Unum ex praecipuis Ecclesiae Officiis est institutum familiare tueri, christianae fidei principiis illud constituendo, coniugum apta praeparatione, assiduo sacramentorum subsidio, morali ac communi omnium ope, eorundem coniugum educatione et ad vitam amoris, fidelitatis, patientiae, communium precationum institutione. In Adhortatione Apostolica “Familiaris Consortio” dixi: “Hoc tempore historiae, quo familia multis impetitur viribus, eam delere aut saltem deformare nitentibus, Ecclesia, probe conscia salutem societatis suamque ipsius arcte cum fausta condicione familiae conecti (Cfr. Gaudium et spes, 47), modo vehementiore et urgentiore munus suum percipit omnibus consilium Dei de matrimonio ac familia declarandi, cuius plenum vigorem et promotionem humanam et christianam in tuto collocet ac sic conferat ad renovationem societatis ipsiusque Populi Dei” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 3).

Ad hoc, Venerabiles Fratres, quomodo animum non intendam ad religiosas communitates, sive virorum sive mulierum, quae tam bene de cultu humano, de historia deque progressu Hungaricae nationis meritae sunt?

Facere non possumus quin hic enuntiem vehementissimum votum ac petitionem — in quae sine dubio vos consociatis — ut hac etiam aetate quotquot in patria vestra vocem Dei audiunt se vocantis ut in vita religiosa, non exclusis institutis indolis contemplativae, se Ipsi devoveant, hanc vocationem suam sequi valeant ad aedificationem Populi Dei inque civilis communitatis servitium.

Singulari vero amore et sollicitudine sacerdotes vestros prosequor, qui sunt cotidiani ministerii vestri necessarii adiutores, coniunctissimi vobis. Atque iusto sane gaudio replemini, cum videtis probos vobis adesse sacerdotes, qui — nulli parcentes labori — alacri animo “pondus diei” in vinea Domini portant, quamquam plerique illorum iam provecta sunt aetate eademque interdum male affecta. Assistite ergo eis, Venerabiles Fratres, quasi alteri patres; labores illorum magni facite; ac si quando in difficili sunt, provido consilio et ope adiuvate. Praesertim vero cum illis amicitiae, fiduciae, benevolentiae societatem servate firmam ac perpetuam, ut sive clerum cohaerentem in idemque conspirantem praesto habeatis sive missionem vestram ut Episcoporum efficaciorem reddatis.

Nominatim autem hoc loco cogito seniores ipsos sacerdotes tam dioecesanos quam religiosos necnon sorores religiosas in domibus socialibus degentes, quae tam magno animo suam consumpserunt vitam in iuventute modo in scholis gubernandis earumqe instituendis alumnis modo in aegrotis apud valetudinaria curandis. Gratias aperte ago singulis illis pro precibus, quas cotidie ad utilitatem Vicarii Christi totiusque Ecclesiae Deo movent, dum incommoda ac dolores ipsius aetatis alacriter offerunt pro totius mundi salute. Deum miserentissimum precor ut eos, suos famulos famulasque senescentes et forte decumbentes, caelestibus repleat solaciis atque confirmet.

Hac vero oblata occasione oportet argumentum Seminariorum atque sacrarum vocationum attingam, quarum causam hortor assidua et sollicita cura suscipiatis, quamvis magnis cumulati negotiis.

Memores praeterea verborum illorum Christi: “Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam” (Luc. 10, 2), coepta ineatis idonea ad preces in dioecesibus vestris multiplicandas, ut dignetur Deus multos ac generosos operarios ad opus salutis animorum perficiendum mittere. Id autem praesertim enixe operam date, ut Seminaria sint sedes solidae atque sincerae formationis tum spiritalis tum intellectualis sacrorum alumnorum iis non neglectis, qui in exercitu militant.

Suadeo, tandem, in ampliorem fidelium coetum respiciens, ut hos sic educetis ut episcopalem sacrorum pastorum curam magis magisque participent inque se suscipiant, quemadmodum Baptisma et commune sacerdotium exigunt (1 Petr. 2, 9) et Concilii Vaticani II normae praecipiunt.

Venerabiles Fratres, una vobiscum meditari volui de gaudiis, angoribus et sollicitudinibus vestris. Nemo pluris facere valet quam Christi Vicarius sapientiam vestram et firmitatem ut patrum et magistrorum gregis, unicuique vestrum a Domino commissi. Iam vale vobis dicturus, animum vobis fraterne addere cupio. Sit vobis cordi ut in dioecesibus vestris sincerum christianae fidei testimonium perhibeatur a clero, qui sit unitate et studio pietatis salutisque alienae insignis, et a laicis, qui sint recte instituti ac Deo et Ecclesiae fideles. Vosmet ipsi operam date ut, opportunis consiliis in Conferentia episcopali initis, communes rationes actionis pastoralis suscipiatis, mutuum auxilium magnanimiter inter vos praebeatis, ordinem rerum certa quadam via agendarum constituatis ad solvendas quaestiones pastorales, et subsidia et vires, quae praesto sunt, sapienter distribuatis. Hortatoria verba sancti Petri Apostoli ad vos dirigo: “Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, . . . Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam” (Ibid. 5, 2. 4).

Iuvat me hos animi sensus peculiari Benedictione Apostolica confirmare, quam libenter pertinere etiam volo ad sacerdotes et Seminarii alumnos vestros, ad religiosos et religiosas et ad omnes Christifideles Hungariae, quibus rogo amorem significetis, quo eos singulariter et toto pectore complector. Salutem etiam peculiari modo nomine meo dicite et bona cuncta ominamini civibus vestris, qui non eandem ac vos fidem profitentur. 

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top