Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT  - ZH ]

ADHORTATIO APOSTOLICA
FAMILIARIS CONSORTIO
IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS 
AD EPISCOPOS, SACERDOTES
ET CHRISTIFIDELES
TOTIUS ECCLESIAE CATHOLICAE
DE FAMILIAE CHRISTIANAE MUNERIBUS
IN MUNDO HUIUS TEMPORIS

 

Venerabiles fratres ac dilecti filii,
salutem et apostolicam benedictionem

1. FAMILIARIS CONSORTIO aetate nostra, ut aliud fortasse institutum nullum, mutationibus amplis, praegravibus, velocibus societatis et cultus humani implicatur. Multae quidem familiae, in hac rerum condicione versantes, fideles manent illis bonis, quae funclamentum instituti familiaris efficiunt. Aliae vero incertae sunt ac turbatae ratione habita officiorum, quibus obstringuntur, aut etiam dubitantes et paene ignarae supremae significationis et veritatis vitae coniugalis familiarisque. Aliae demum variis condicionibus iniustitia notatis impediuntur ne primaria iura sua tueantur.

Ecclesia sibi conscia matrimonium et familiam unum e bonis pretiosissimis generis hominum esse, nuntium suum cupit afferre et auxilium polliceri iis qui, vim bonumque matrimonii et familiae iam cognoscentes, inde fideliter vivere student, qui haerentes et anxii veritatem exquirunt et, qui iniuste praepediuntur ne libere in vita sua ad effectum adducant propositum suam circa familiam. Illos confirmando, hos illuminando, ceteros iuvando Ecclesia paratam se praebet unicuique ministrare, qui de sorte matrimonii et familiae sit sollicitus (1).

Potissimum autem ea ad iuvenes convertitur, qui matrimonium sunt inituri familiamqne condituri, ea mente ut iis novos veluti prospectus patefaciat iisque auxilietur ad detegendam pulchritudinem et magnitudinem vocationis ad amorem ac ministerium vitae pertinentis.

2. Postrema Synodus Episcoporum, a die XXVI mensis Septembris ad diem XXV Octobris anno MCMLXXX Romae celebrata, documento fuit quanto studio in familiam teneretur Ecclesia. Ea profecto continuatio consentanea fuit duorum eiusmodi coetuum, qui praecesserant (2): christiana enim familia est prima communitas, cuius est Evangelium personae humanae crescenti annuntiare eamque progrediente educatione et catechesi ad plenam maturitatem humanam et christianam perducere.

Praeterea recens haec Synodus cogitatione ac mente quodammodo etiam ad Synodum de sacerdotio ministeriali ac de iustitia in mundo huius temporis revocatur. Etenim familia, quatenus est communitas institutoria, hominem adiuvare debet ad discernendam propriam vocationem ac necessarium suscipiendum officium ad maiorem spectans iustitiam, eumque inde ab initio ad rationes inter personas intercedentes formare, quae iustitia et amore commendentur.

Synodi Patres, Coetus finem facientes, amplam nobis exhibuerunt indicem propositionum, quo fructus considerationum suarum collegerant, quibus per plures dies impense transactos institerant, et unanimi sententia nos rogaverunt ut coram hominum genere nuntii essemus acris sollicitudinis Ecclesiae de familia, et ut opportunas traderemus normas eo pertinentes ut renovatum susciperetur officium pastorale in hac primaria parte vitae humanae et ecclesialis.

Id muneris per hanc Adhortationem Apostolicam implentes, quasi ministerium apostolicum nobis commissum peculiari ratione adducentes ad effectum, gratum animum cupimus omnibus Synodi sodalibus significare quod doctrina sua et experientia tam frugifere ad rem operam contulerunt idque nobis tribuerunt praesertim « Propositionibus », quarum textum Pontificio Consilio de Familia tribuimus, mandantes ut eum studiose penitusque cognoscat ea mente ut singulas facies thesauri, qui in illo continetur, in lumine ponat et provehat.

3. Ecclesia, fide illuminata, ex qua totam veritatem de pretioso bono matrimonii et familiae et altissimas eorum significationes cognoscit, iterum urgeri se sentit ut Evangelium, id est « bonum nuntium », omnibus sine ullo discrimine deferat, praesertim vero cunctis, qui ad matrimonium vocati sunt ad idque se componunt, necnon universis coniugibus ac parentibus, qui sunt per orbem terrarum.

Ecclesiae eidem penitus persuasum est solum acceptione Evangelii omnem spem plane impleri, quam homo merito in matrimonio et familia collocat.

Matrimonium et familia, a Deo in ipsa creatione instituta (3), intrinsecus eo spectant ut in Christo compleantur (4), eiusque indigent gratia ut a vulneribus peccati (5) sanentur atque ad suum « initium » (6) revocentur, id est ad plenam cognitionem et ad integram effectionem consilii divini.

Hoc tempore historiae, quo familia multis impetitur viribus, eam delere aut saltem deformare nitentibus, Ecclesia, probe conscia salutem societatis suamque ipsius arcte cum fausta condicione familiae conecti (7), modo vehementiore et urgentiore munus suum percipit omnibus consilium Dei de matrimonio ac familia declarandi, cuius plenum vigorem et promotionem humanam et christianam in tuto collocet ac sic confer at ad renovationem societatis ipsiusque Populi Dei.

I

4. Quoniam consilium Dei de matrimonio et familia virum et mulierem respicit in ipso cotidianae vitae usu constitutos ac quidem in certis ac definitis condicionibus socialibus et culturalibus, Ecclesia ut ministerium suum adimpleat, studeat oportet cognoscere adiuncta, in quibus matrimonium et familia temporibus nostris efficiuntur (8).

Haec igitur cognitio opere Evangelii nuntiandi modo pernecessario postulatur. Re quid em vera Ecclesia ad ipsas familias huius aetatis Evangelium Iesu Christi, immutabile semper autem novum, debet perferre, ad familias dicimus, quae, in condicionibus mundi huius temporis versantes, vocantur ad accipiendum consilium Dei de se ipsis et ad vitam secundum id ducendam. Quin immo postulationes impulsionesque Spiritus in eventibus historiae animadvertuntur; quapropter Ecclesia altius perspicere valet inexhaustum mysterium matrimonii ac familiae ex ipsis etiam rerum condicionibus, postulationibus, anxietatibus et exspectationibus iuvenum, coniugum, parentum, qui hac sunt aetate (9).

Aliud praeterea est addendum, in quod mens ulterius intendatur; quod peculiaris momenti est nostris temporibus. Haud raro enim viro et mulieri hodie vitam agentibus, qui ad graves quaestiones vitae coniugalis et familiaris suae animo sincero et studiose indagante responsa exquirunt, imagines et propositiones, etiam allicientes, exhibentur, quae tamen varia quid em ratione veritatem et dignitatem personae laedunt humanae. Haec proponuntur saepe ope valentis et longe lateque manantis instituti instrumentorum communicationis socialis, quae libertatem et habilitatem obiective iudicandi callide in periculum adducunt.

Cuius quidem periculi, in quo persona versatur, iam multi sunt conscii atque ad veritatem provehendam incumbunt. Quibus Ecclesia, evangelica diiudicandi facultate praedita, sociatur, ministerium suum pollicens, quo veritati, libertati et dignitatiuniuscuiusque viri et mulieris deservit.

5. Hoc rectum iudicium ab Ecclesia factum evadit directio, quae proponiiur, ad servandam et efficiendam totam veritatem ac plenam dignitatem matrimonii et familiae.

Idem iudicium fit sensu fidei (10), qui est donum a Spiritu omnibus fidelibus imperiiium (11), estque igitur opus totius Ecclesiae secundum varietatem multiplicium donorum et charismaium, quae, una cum cuiusque munere et officio et secundmn ea, ad altiorem intellectum et effectionem verbi Dei cooperantur. Ecclesia ergo proprium iudicium evangelicum non solum per Pastores facit, qui nomine et potestate Christi docent, sed etiam per laicos: « quos (Christns) ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit (cfr. Act 2, 17-18; Apoc 19, 10), ut virtus Evangelii in vita quotidiana, familiari et sociali eluceat » (12). Quin etiam laici propter peculiarem suam vocationem singulari obstringuntur munere interpretandi, luce Christi affulgente, huius mundi historiam, quatenns vocantur ad illnminanda et onlinanda secundum consilium Dei Creatoris et Redemptoris ea quae sunt temporalia.

Verumtamen « supernaturalis sensus fidei » (13) non solum nec necessario in consensione fidelium est positus. Ecclesia enim Christum sequendo veritatem exquirit, quae non semper cum opinione maioris hominum congruit partis. Ea conscientiae praebet aures, non potestatibus, et hac in re pauperes et despectos defenclit. Ecclesia potest quidem magni aestimare investigationes sociologicas et rationalis doctrinae proprias, si utiles sunt ad perspiciendas historicas rerum temporumque condiciones, in quibus actio pastoralis debet impleri, et ut veritatem melius cognoscat; tales vero investigationes solae non haberi possunt ilico significationes sensus fidei nuntiae.

Quoniam munus est ministerii apostolici curare ut Ecclesia in veritate Christi persistat et ut in eam usque altius penetret, Pastores sensum fidei in cunctis fidelibus debent promovere, cum auctoritate expendere et iudicare germanam indolem modorum, quibus ille exprimitur, credentes ad maturiorem usque intellectum veritatis evangelicae adducere (14).

Coniuges vero ac parentes christi ani queunt ac debent ipsi operam, pro qua nihil substitui potest, conferre ut germanum eiusmodi iudicium evangelicum fiat in variis condicionibus et cultus humani formis, in quibus vir et mulier vitam coniugalem et familiarem degunt. Ad hoc officium implendum eos habiles reddit ipsorum charisma seu donum proprium, id est donum sacramenti matrimonii (15).

6. Condicio, in qua familia versatur, prae se fert facies positivas et negativas: quarum alterae signum sunt salutis Christi, qui in mundo operatur; alterae signum recusationis hominis, qui amori Dei obnititur.

Ex una enim parte conscientia habetur aerior libertatis personae et animus attentior ad qualitatem rationum in matrimonio inter personas intercedentium, ad promotionem dignitatis mulieris, ad procreationem responsabilem, ad educationem liberorum; est praeterea conscientia necessitatis eo pertinentis ut rationes inter familias foveantur ad mutuum praebendum auxilium spirit ale et materiale, detegitur rursus ecclesialis missio familiae propria necnon officium societatem iustiorem efficiendi. Ex altera tamen parte non desunt indicia deformationis quorundam bonorum fundamentalium, quae anxietatis est causa: agitur enim de errata notione theoretica et practica, ex qua uterque coniux est suae prorsus potestatis; de gravi ambiguitate quoad rationes auctoritatis inter parentes et filios; de difficultatibus, in re positis, quas familia saepe experitur in bonis animi transmittendis; de augescente numero divortiorum; de malo abortus; de usu in dies crebriore sterilizationis, quae dicitur; de inducto, qui vere proprieque dicitur, mentis habitu conceptioni adversante.

Horum malorum fons est saepe corrupta notio et experientia libertatis, quae habetur non capacitas efficiendi veritatem consilii Dei de matrimonio et familia, sed vis quaedam nulli obnoxia valendi haud raro contra alios ad propria commoda, sui amoris causa, tuenda.

Est etiam prae nobis ferenelum in regionibus Tertii, qui dicitur, Mundi familiis saepe deesse sive primaria subsidia ad superstitem vitam degendam, veluti cibum, opus, habitationem, medicinas, sive potissimas formas libertatis. In regionibus autem lucupletioribus nimia prosperitas et mentis habitus in consumenda bona proclivis, coniunctus — quod mirum est — cum anxietate quadam et incertitudine quod ad futurum atiinet tempus, coniugibus magnanimitatem et fidentiam auferunt novas vitas human as procreandi: quo fit ut vita saepe aestimetur non benedictio sed periculum avertendum.

Historica ergo condicio, in qua familia elegit, eiusmodi est ut lux ac tenebrae inter se commisceantur.

Hoc ipsum ostendit historiam non esse simpliciter progressionem necessariam ad meliora, sed eventum libertatis, quin immo luctationem inter libertates, quae inter se opponantur, id est, secundum notam sancti Augustini sententiam, conflictationem inter duos amores: amorem videlicet Dei, qui usque ad contemptum sui pervenit, et amorem sui ipsius, qui ad contemptum Dei progreditur (16).

Inde consequitur ut solum institutio ad amorem, in fide innixa, efficere possit ut capacitas interpretandi « signa temporum » obtineatur, quae sunt significationes historicae utriusque amons.

7. Christifideles, in eiusmodi mundo vitam agentes, et sollicitationibus obnoxii, potissimum per instrumenta communicationis socialis illatis, non semper intacti manserunt nec manent ab obscuratione bonorum primariorum neque conscientia critica expendere valuerunt nec valent animorum culturam familiarem neque quasi subieeta, quae german am humanitatis familiaris ra tionem com parent, ipsi efficere.

Inter indicia huius rei maxim am sollicitudinem ingerentia Synodi Patres in lumine posuerunt: praesertim increbrenscentem propagationem divortii et novam societatem vitae ab ipsis fidelibus initam; matrimonium mere civile acceptum, quod vocationi baptizatorum adversatur, eo pertinenti ut « nuptias in Domino ineant »; celebrationem matrimonii sacramentalis sine fide viva sed aliis causis moventibus; recusationem normarum moralium, quae sexualitatis exercitationem humanam et christianam in matrimonio regunt.

8. Haque universae Ecclesiae munus imponitur quam diligentissime res ponderandi et officia circa eas suscipiendi, ut nova animorum cultura exsurgens penitus evangelizetur, ut veri nominis bona praestantia agnoscantur, ut iura viri et mulieris in tuto collocentur, ut iustitia in ipsis societatis structuris promoveatur. Hoc modo « nova humanitatis ratio » homines non amovebit a necessitudine cum Deo, sed eos plenius eodem conducet.

In huiusmodi humanitatis ratione efficienda scientia eiusque applicationes technicae novas immensasque exhibent facultates. Verumtamen scientia saepe contra significationem suam primigeniam, id est contra promotionem personae humanae, saepe usurpatur propter assumptas in re politica partes, quibus eadem scientia quoad investigationem et applicationes modo decretorio dirigitur.

Oportet ergo omnes iterum conscii fiant primatus bonorum moralium, quippe quae sint praestantia bona personae humanae ut talis. Magnum officium, quo aetate nostra opus est ad societatem hominum renovandam, eo pertinet ut significatio ultima vitae eiusque bonorum primariorum mente denuo comprehendatur. Solum si conscientia primatus huiusmodi bonorum viget, fit ut usus immensarum facultatum, quae a scientia fluentia praesto sunt homini, reapse ad promotionem, tamquam ad finem, personae humanae in tota eius veritate, in eius libertate ac dignitate adducatur. Opus autem est ut scientia societur sapientiae.

Haec igitur verba Concilii Vaticani Secundi etiam ad quaestiones de familia possunt adhiberi: « Aetas ... nostra, magis quam saecula anteacta, tali sapientia indiget ut humaniora fiant quaecumque nova ab homine deteguntur. Periclitatur enim sors futura mundi nisi sapientiores suscitentur homines » (17).

Formatio igitur conscientiae moralis, qua omnis homo capax reddatur ad modos consentaneos dispiciendos ut secundum veritatem suam primigeniam is evadat qualis sit oporteat, postulatum efficitur praecipuum, quod dimitti non licet.

Ipsa societas cum Sapientia divina in cultu humano temporum nostrorum est impensius restituenda. Cuius quidem Sapientiae homo particeps fit per Dei actionem creatricem. Atque tantum fidelitate erga hanc societatem familiae, quae nunc sunt, fructuose vim exercere poterunt ad mundum iustiorem magisque fraternum aedificandum.

9. Iniustitiae proficiscenti ex peccato, quod etiam in mundi hodierni compagem alte invasit quodque familiam saepius impedit ne in se ipsa suisque iuribus primariis plene perficiatur, omnes resistere mentis animique conversione debemus, Christum crucifixum in amoris proprii negatione sectantes: huiusmodi vero conversio non poterit quin beneficam ac renovantem vim societatis quoque afferat structuris.

Postulatur quidem continua ac perennis conversio, quae, tametsi flagitat ut homo intus divellatur ab omni malo addicaturque bono secundum eius plenitudinem, tamen reapse efficitur, quibusdam quasi graclibus, qui ulterius semper perducunt.

Ita sane processus fit dynamicus, qui pedetemptim protenditur dona Dei necnon postulata eius amoris supremi et absoluti in totam vitam personalem et socialem hominis progressione quadam inserendo. Hac de causa via paedagogica est necessaria ducens ad incrementum, ut singuli fideles et familiae et populi, quin immo ipse cultus humanus, ab iis quae de Christi mysterio iam acceperint, profecti, ad alia patienter ferantur et uberiorem cognitionem plenioremque exsecutionem consequantur huiusce mysterii vitae suae adiunctam.

10. Congruit enim constanti Ecclesiae traditioni ut ex populorum cultus hum ani formis ea omnia, quae investigabiles Christi divitias melius significare possint, recipiantur (18). Solum adiuvantibus cunctis cultus humani rationibus, tales divitiae clarius usque elucere poterunt atque Ecclesia ipsa cotidie progredi valebit ad altiorem et perfectiorem veritatis cognitionem, quae ei iam a Domino eius tota est tradita.

Duplici defixo principio convenientiae variarum animi culturae formarum cum Evangelio assumptarum et communionis cum Ecclesia universa, procedere in studiis oportebit maxime Conferentias episcopales et Curiae Romanae Dicasteria, ad quae res pertinet, procedere etiam in pastorali industria ut haec fidei christianae quasi cultus hum ani inductio amplius usque eveniat, etiam in ipsa matrimonii familiaeque provincia.

Per eandem cultus hum ani inductionem progressus fit plenam ad redintegration em foederis cum Dei Sapientia, quae Christus est ipse. Etenim illis etiam animi culturae formis locupletabitur omnis Ecclesia, quae, licet technologia careant, humana tamen sapientia abundant praestantibusque bonis moralibus vivificantur.

Ut autem itineris illius meta patesceret ac proinde via eo ferens tuto commonstraretur, Synodus merito imprimis funditus ponderavit pristinum Dei consilium super matrimonio et familia: « redeundum videlicet est ad principium » secundum Christi praeceptionem (19).

II

11. Hominem Deus ad suam condidit imaginem et similitudinem (20): in vitam excitans eum ex amore simul destinavit illum ad amorem.

Deus est amor (21) in seque vivit ipse ex mysterio personalis amoris communionis. Ad suam imaginem creans ac perpetuo in vita conservans humanam naturam viri ac mulieris, Deus indidit ei vocationem ac propterea potestatem et officium, cum conscientia coniunctum, amoris atque communionis (22). Quocirca amor est princeps et naturalis cuiusque hominis vocatio.

Uti spiritus incarnatus, anima nempe, quae in corpore manifestatur, et corpus immortali spiritu informatum, homo ad amandum vocatur in hac una sui summa. Corpus etiam humanum amplectitur amor redditurque id particeps spiritalis amoris.

Cognoscit revelatio christiana proprios modos duos implendi hanc ad amorem vocationem personae humanae omnibus ex eius partibus: matrimonium ac virginitatem. Utrumque sub forma propria est solida quaedam declaratio veritatis altissimae de homine, veritatis scilicet, ex qua « est ad Dei imaginem ».

Sexualitas ideo, per quam vir ac femina se dedunt vicissim actibus coniugum propriis sibi ac peculiaribus, mini me quiddam est dumtaxat biologicum, sed tangit personae humanae uttalis veluti nucleum intimum. Sexuali tas modo vere humana expletur tantummodo, si est pars complens amoris, quo vir et femina sese totos mutuo usque ad mortem obstringunt.

Tota physica corporum donatio mendacium esset, nisi signum fructusque esset totius donationis personalis, in qua universa persona, etiam secundum temporalem rationem, praesens adest: si enim aliquid homo sibi retineret vel facultatem aliud postea statuendi, iam idcirco se non totum donaret.

Haec universalitas amore coniugali postulata convenit etiam consciae fecunditatis postulationibus, quae, cum ad hominem generandum dirigatur, superat natura sua ordinem simpliciter biologicum ac complectitur bonorum personalium summam, quae ut convenienter crescat, necessariae sunt continuae concordesque amborum coniugum partes.

Cnicus autem « locus», ubi haec donatio accidere potest ex omni sua veritate, matrimonium est sive amoris coniugalis foedus vel conscia ac lib era electio, qua vir ac mulier in se recipiunt vitae amorisque communitatem intimam, a Deo ipso raestitutam (23), quae hac tantum ratione germanam suam ostendit significationem. Coniugale institutum non est illegitimus quidam interventus societatis vel auctoritatis neque exterior formae impositio, verum interior necessitas ipsius foederis amoris coniugalis, qui palam affirmatur tamquam unicus et peculiaris omnino ut ex fidelitate erga Dei conditoris consilium vivatur. Haec fidelitas tantum abest ut personae libertatem restinguat ut tuto eam clefendat ab omni subiectiva et relativa ratione eamque Sapientiae creatricls reddat participem.

12. Amoris inter Deum homines que communio, qui principaliter invenitur in Revelatione atque fidei Israelis experientia, significantius exprimitur coniugali pacto, quod inter virum initur ac feminam.

Quapropter primarium Revelationis verbum « Deus suum populum amat » enuntiatur etiam verbis vivis et concretis, quibus vir et mulier inter se coniugalem permutant amorem.

Vinculum eorum amoris imago fit et signum foederis, quod Deum eiusque populum coniungit (24).

Ipsum, contra, peccatum, quod coniuga]e potest laedere pactum, imago fit populi infidelitatis erga Deum eius: idolorum cultus meretricium est (25), sicut infidelitas est adulterium, inoboedientia legis est destitutio sponsalis Domini amoris. At Israelis infidelitas haud delet aeternam Domini fidelitatem ideoque fidelis semper Dei amor proponitur ut exemplum necessitudinum fidi amoris, quae inter coniuges intercedere debent (26).

13. Dei hominumque communio perficitur postremum in Christo Iesu, Sponso, qui amat seque donat ut humani generis Salvatorem, cum illud corpori suo adnectit.

Primigenam matrimonii veritatem Ipse patefacit, veritatem « principii » (27)et hominem a cordis duritia liberando idoneum efficit ut eam veritatem integre exsequatur.

Revelatio haec ad ultimam suam adducitur plenitudinem tum in amoris dona, quod hominibus defert Verbum Dei sumpta natura humana, tum in sacrificio sui ipsius, quod Iesus Christus in Cruce pro Sponsa sua Ecclesia offert. Eo in sacrificio plane reseratur consilium illud, quod Deus humana impressit in viri ac mulieris natura iam incle ab eorum creatione (28);  baptizatorum itaque matrimonium efficitur solidum signum novi aeternique Foederis, Christi sanguine firmati. Spiritus autem, quem Dominus effundit, cor novum largitur aptosque facit virum ac mulierem ad se amandos, quemadmodum nos Christus amavit. Coniugalis amor illam attingit plenitudinem, ad quam intrinsecus ordinatur, caritatem scilicet coniugalem, qui peculiaris propriusque est modus, quo coniuges participant ipsam Christi caritatem, qui se clonat in Cruce, et vocantur ut vivant ex ea.

Verbis merito celebribus Tertullianus luculenter testatus est huius vitae coniugalis in Christo excelsitatem eiusque venustatem: « Un de sufficiamus ad enarrandum felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? ... Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius disciplinae, eiusdem servitutis! ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. At quin vere duo in carne una; ubi caro una, unus et spiritus » (29).

Ecclesia verbum Dei amplexata fideliterque meditata docuit sollemni modo et docet baptizatorum matrimonium unum esse septem sacramentorum Novi Testamenti (30).

Nam per baptismum vir et femina semel et in perpetuum inseruntur in Novum Aeternumque Foedus, in sponsale Foedus Christi cum Ecclesia; et ob hanc indelebilem insertionem extollitur intima vitae amorisque coniugalis communitas condita a Creatore (31) assumiturque in sponsalem Christi caritatem, firmatam ac ditatam redemptrice Ipsius virtute.

Propter sacramental em matrimonii sui indolem coniuges inter se vinciuntur maxime indissolubili ratione. Quoniam mutuo ad se pertinent, iam revera per signum sacramentale commonstrant ipsam Christi coniunctionem cum Ecclesia.

Coniuges igitur sunt pro Ecclesia recordatio perpetua illius rei, quae in Cruce evenit; sibi vicissim et filiis sunt testes salutis, cuius eos efficit consortes sacramentum. Illius salutiferi eventus matrimonium, sicut quodvis sacramentum, est memoriale et exsecutio et vaticinium: « hoc in memoriali sacramentum illis gratiam tribuit et officium memoriae agendae magnorum Dei operum ac de illis testimonii reddendi coram filiis; uti salutis exsecutio tribuit iis gratiam et officium implendi iam nunc inter se et erga filios postulata amoris ignoscentis redimentisque; uti vaticinium gratiam tribuit iis et officium vivendi e spe futurae congressionis cum Christo eamque testandi » (32).

Quemadmodum singula septem sacramenta, matrimonium verum est signum salutis eventus, tamen proprio modo. « Coniuges id participant, quatenus sunt mariti, quatenus duo, quatenus par efficiunt, adeo ut primus proximusque matrimonii effectus (res et sacramentum) non ipsa sit gratia supernaturalis, sed coniugale vinculum christianum, communio duorum proprie christiana, quandoquidem mysterium refert Incarnationis Christi eiusque mysterium Foederis. Elementa autem participationis vitae Christi sunt etiam peculiaria: coniugalis amor secum infert universaJitatem, in quam ingrediuntur omnes partes ipsius personae — postulationes corporis et instinctus, vires sensuum et af£eetuum, desideria spiritus et voluntatis —; spectat ille ad unitatem quam maxime personalem, quae videlicet ultra communionem in una carne sola nihil aliud efficit nisi cor unum et animam unam; poscit vero indissolubilitatem ac fidelitatem extremae illius donationis mutuae et patet fecunditati (cfr. Humanae vitae, 9). Paucis verbis de communibus agitur proprietatibus naturalis cuiuslibet amoris coniugalis, atqui nova cum significatione, quae non tantum purificat eas et confirmat, sed etiam tantopere extollit ut fiant declara tio bonorum proprie chris tianorum » (33).

14. Secundum Dei propositum est matrimonium fundamentum maioris communitatis familiae, quoniam ipsum matrimonii institutum atque coniugalis amor destinantur ad prolis procreationem et educationem, in quibus consummantur (34).

In intima veritate sua est amor essentialiter donum, neque coniugalis amor, dum maritos adducit in « cognitionem », quae facit ut sint « in carnem unam » (35) expletur omnino intra ipsum par coniugum, cum eos idoneos reddat maximae, quae fieri potest, donationi, qua Dei fiunt cooperatores in tradendo vitae dona novo alicui homini. Ita profeeto coniuges, inter se dediti, ultra se donant filium ipsum, sui viventem amoris imaginem, perpetuum unitatis coniugalis signum necnon comprehensionem vivam et indissolubilem sui status, ex quo sunt pater et mater.

Cum fiunt parentes, coniuges a Deo recipiunt novi cuiusdam officii cum conscientia coniuncti donum. Nam eorum am or parentalis oportet filiis fiat signum aspectabile ipsius Dei amoris, « ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur » (36).

Verumtamen haud oblivisci licet, etiam cum procreatio evenire non possit, non eam ob causam sua praestantia destitui vitam coniugalem. Corporis enim sterilitas occasio coniugibus esse potest aliorum magni momenti ministeriorum personae humanae praestandorum, cuius generis sunt adoptio variaeque rationes educandi operum, auxilia aliis familiis vel infantibus pauperibus impeditisve praebenda.

15. In matrimonio ac familia quasi contextus efficitur necessitudinum inter personas — maritale commercium, paternitas et maternitas, filiatio, fraternitas — per quas omnis homo inducitur « in familiam humanam » atque in « familiam Dei », quae est Ecclesia.

Matrimonium et familia christiana Ecclesiam aedificant: nam in familia persona humana non modo gignitur paulatimque per institutionem ducitur in hominum communitatem, sed etiam per baptismi regenerationem et institutionem in fide introducitur in Dei quoque familiam, quae est Ecclesia.

Humana familia, peccato disiuncta in unitate sua, restauratur redimente virtute mortis resurrectionisque Christi (37). Christianum conubium, salvificae illius eventus efficaciae particeps, constituit veluti locum naturalem, ubi persona humana in magnam Ecclesiae inseritur familiam.

Praeceptum, viro ac feminae initio datum ut crescerent et multiplicarentur, integram hoc modo consequitur veritatem suam plenamque suam exsecutionem.

Sic in familia, e sacramento coorta, reperit Ecclesia incunabula sua locumque, ubi potest ea propriam insertionem efficere in hominum generationes et hae vicissim in Ecclesiam.

16. Virginitas et caelibatus propter Regnum Dei non solum non adversantur matrimonii dignitati, sed eam prius poscunt atque confirmant. Matrimonium ac virginitas duae rationes sunt exprimendi unicum mysterium Foederis Dei cum Populo Eius ex eoque vivendi. Quoties magni non aestimatur matrimonium, ne virginitas quidem Deo consecrata exsistere potest; quoties sexualitas humana non iudicatur bonum praestans a Creatore concessum, renuntiatio eius propter Regnum caelorum vim omnem amittit.

Aequissime quidem loquitur Sanctus Ioannes Chrysostomus: « Qui matrimonium damnat, is virginitatis etiam gloriam carpit; qui laudat, is virginitatem admirabiliorem augustioremque reddit. Nam quod deterioris comparatione bonum videtur, id haud sane admodum bonum est; quod autem omnium sententia bonis melius, id excellens bonum est » (38).

In ipsa virginitate homo exspectat, etiam corpore, nuptias eschatologicas Christi cum Ecclesia, dum se totum Ecclesiae tradit sperans Christum quoque se Ecclesiae daturum in plena vitae aeternae veritate. Persona virgo ita in carne sua novum resurrectionis futurae mundum antecapit (39).

Vi huius matrimonii testificationis virginitas vivam in Ecclesia servat conscientiam mysterii matrimonii illudque tuetur adversus omnem imminutionem et extenuationem.

Hominis corde singulariter ita liberato (40), « ut magis accendatur caritate erga Deum et homines universos » (41), virginitas testatur Dei Regnum eiusque iustitiam esse illam magni pretii margaritam, quae omni alii anteponenda sit bono quantumvis magno quaeque immo conquirenda sit ut unicum bonum certum ac perenne. Rac de causa Ecclesia progrediente toto rerum suarum cursu semper defendit huius doni praestantiam prae gratia matrimonii, propter ipsum singulare omnino vinculum, quod habet cum Dei Regno (42).

Virgo, quamvis fecunditati corporis renuntiaverit, persona spiritaliter redditur fecunda, multorum pater ac mater, et sic operam confert ad perficiendam familiam secundum Dei consilium.

Christianis itaque coniugibus ius est a personis virginibus bonum exemplum exspectandi necnon testimonium fidelitatis erga earum vocationem usque ad mortem. Quemadmodum coniugibus nonnumquam difficilis accidit fidelitas ac se devovendi studium deposcit et mortificationem et sui abnegationem, sic pariter personis virginibus potest evenire. Earum enim fidelitas, etiam in temptatione, si qua fuerit, debet illorum coniugum fidelitatem sustentare (43).

Hae considerationes de virginitate illuminare valent et adiuvare eos qui ob causas a sua voluntate alienas contrahere matrimonium non potuerunt ac cleinde statum suum in serviendi spiritu acceperunt.

17. Secundum Dei Creatoris et Redemptoris propositum familia non solum suam agnoscit « identitatem», id videlicet quod ipsa « est », sed etiam suam « missionem », id quod ipsa valet ac debet « agere ». Munera, quae familiae ex Dei voluntate sunt implenda in cursu rerum humanarum, ex ipsa eius oriuntur natura eiusque ostendumt progressionem dynamicam atque exsistentialem. Quaevis familia comperit invenitque in se ipsa vocationem, quae numquam potest auferri quaque pariter eius definitur dignitas et officium: familia, id « evade», quod « es » !

Familia tunc necesse est se revocet ad « principium » actionis creatricis Dei, si vult se agnoscere et ad effectum adduci iuxta interiorem veritatem non tantum exsistentiae suae, verum etiam agendi rationis suae historicae. Quoniam ex Dei consilio constituitur tamquam « intima communitas vitae et amoris » (44), munus est familiae magis magisque fieri id quod est, scilicet communitas vitae et amoris, in quadam contentione, quae, sicut omnia, quae sunt creata et redempta, in Regno Dei perficietur. Insuper in quodam veluti prospectu, qui ad ipsas rei radices pertingit, dicendum est essentiam et munera familiae amore ad extremum definiri. Hanc ob causam familia accipit missionem custodiendi, declarandi et communicandi amorem tamquam vivam quasi repercussion em veramque participationem amoris Dei cum humane genere et amoris Christi Domini cum Ecclesia eius sponsa.

Omne peculiare familiae munus est ostensio certaque ac definita exsecutio huiusmodi primariae missionis. Oportet ergo praestantes divitias missionis familiae altius perspicere eiusque multiplicia et unitate insignia argumenta investigare.

Hac ex parte exordium sumens ab amore ad eumque continenter respiciens, quattuor generalia munera familiae recens Synodus in lumine posuit; quae sunt:

  1. personarum communitatis constitutio;
  2. vitae servitium;
  3. 13;
  4. progressionis societatis participatio;
  5. vitae et missionis Ecclesiae participatio.
  6. #13;

18. Familia, amore condita et vivificata, est communitas personarum: viri et mulieris matrimonio iunctorum, parentum filiorumque, propinquorum. Eius imprimis est e communionis veritate vivere, iugiter annitendo ut germana personarum communitas foveatur.

Interius principium, vis permanens et finis ultimus huiusce muneris est amor: quemadmodum sine amore familia non est communitas personarum, ita sine amore familia non potest vive're, crescere ac perfici uti personarum communitas. Quod scripsimus in Litteris Encyclicis, a verbis Redemptor hominis incipientibus, modo naturali singularique ad familiam uti talem applicatur: « Homo sine amore vivere nequit. Sibimet manet quiddam, quod incomprehensibile est, eiusque vita sensu privatur, nisi am or ei praebetur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur suumque efficit, nisi penitus amorem participat » (45).

Amor inter virum et mulierem in matrimonio et, ratione inde manante et amplificata, am or inter ipsius familiae participes — inter parentes ac filios, inter fratres et sorores, inter propinquos et familiares — animatur atque impellitur intimo perennique vigore dynamico, qui familiam perducit ad communionem in dies arctiorem impensioremque, quae est fundamentum et vis communitatis coniugalis et familiaris.

19. Prima communio ea est quae inter coniuges instituitur atque progressione quadam fovetur: vi foederis coniugalis amoris, vir et mulier « iam non sunt duo sed una caro » (46) et adiguntur ad crescendum continenter in communione sua per cotidianam fidelitatem erga matrimoniale promissum mutuae plenaeque donationis.

Haec coniugalis communio in completiva ratione naturali radicitus insidet, quae inter virum et mulierem viget atque ipsorum coniugum alitur proposito totum participandi de vita consilium, id videlicet quod habent et quod sunt: haec igitur communio fructus est et signum postulationis penitus humanae. Sed in Christo Domino Deus hanc humanam suscipit postulationem, eam confirmat, purificat, effert, eam perficit matrimonii sacramento: Spiritus Sanctus in sacramentalem celebrationem effusus christianis coniugibus largitur donum novae communionis, amoris, quae viva realisque est imago illius eximiae unitatis, quae efficit Ecclesiam indivisibile Corpus mysticum Domini Iesu.

Donum Spiritus coniugibus christianis praeceptum est vitae simulque sollicitans impulsus ut ad uberiorem usque unitatem inter se cotidie progrediantur in omnibus gradibus — corporum, indolis, cordium, mentium et voluntatum, animorum (47) — tali modo significantes Ecclesiae et mundo novam amoris communionem, Christi gratia donatam.

Huiusmodi communioni funditus polygamia adversatur: haec enim directe recusat Dei propositum, sicut ipsis initiis revelatur, quoniam pari personalique dignitati viri et mulieris repugnat, qui in matrimonio alter alteri se dant amore integro ideoque ex se unico et exclusorio. Haec sunt apud Concilium Vaticanum Secundum: « Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet » (48).

20. Coniugalis communio non solum unitate sua est insignis, sed etiam indissolubilitate: « Quae intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent » (49).

Ecclesiae munus est doctrinam de indissolubilitate matrimonii graviter denuo confirmare — quemadmodum Patres Synodi fecerunt — iis qui hisce temporibus difficile esse arbitrantur aut nullo prorsus pacto fieri posse ut in totius vitae cursum se cum una tantum persona coniungant, et iis qui hum ani cultus forma rapiuntur, quae indissolubilitatem matrimonii respuit et coniugum officium fidelitatem servandi aperte deridet; oportet laetum iterum nuntium definitivae naturae illius coniugalis amoris extolli, qui in Christo Domino ut in fund amen to innititur atque ab eo firmatur (50).

Indissolubilitas matrimonii, in personali plenaque donatione coniugum radicitus insidens atque ipso bono filiorum postulata, postremam nanciscitur veritatem suam in consilio, quod Deus in Revelatione sua patefecit: Ipse enim vult datque indissolubilitatem matrimonii tamquam fructum, signum et postulationem fidelissimi omnino amoris, quo Deus hominem prosequitur et quo Christus Dominus in suam vitaliter fertur Ecclesiam.

Christus pristinum renovat consilium, a Creatore viri et mulier is cordibus inditum, et in celebratione sacramenti matrimonii dat « cor novum »: ita coniuges non solum valent vincere « duritiam cordis » (51), sed etiam ac quidem potissimum participare valent plenum ac terminalem amorem Christi, qui est novum aeternumque Foedus caro factum. Quemadmodum Dominus Iesus est « testis fidelis » (52), est « Amen » Dei promissionum (53) ideo que exsecutio suprema summae fidelitatis, qua Deus suum populum diligit, eodem modo christiani coniuges vocantur ut reapse consortes sint irrevocabilis indissolubilitatis, qua Christus coniungitur Ecclesiae, sponsae suae, a Se dilectae usque in finem (54).

Sacramenti donum est vocatio simul et praeceptum christianis coniugibus ut iugiter inter se servent fidelitatem, tametsi quibusvis probationibus ac difficultatibus premuntur, sanctae Domini voluntati magnanimiter obsecuti: « Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet » (55).

Inaestimabile testificari momentum indissolubilitatis et fidelitatis matrimonialis est ex praestantissimis maximeque urgentibus officiis munus christianorum coniugum nostrae aetatatis. Quare una cum omnibus Fratribus, qui Synodo interfuerunt, laudamus confirmamusque eos plurimos coniuges, qui, licet in haud leves incurrant difficultates, indissolubilitatis bonum tuentur et excolunt: ita profecto humiliter audenterque creditum sibi implent munus, ex quo in mundo sint oportet « signum », parvum quidem sed praestans signum, interdum etiam temptationi obnoxium, sed semper renovatum indeficientis fidelitatis, qua Deus et Iesus Christus omnes homines et unumquemque nostrum diligunt. Sed est etiam agnoscenda vis testimonii coniugum illorum, qui, quamvis essent ab altero conubii comparticipe derelicti, christianae fidei et spei virtute novam convivendi societatem non inierunt: hi quoque coniuges sincerum perhibent testimonium fidelitatis, quo mundus hodie magnopere indiget. Qua de causa confirmandi sunt iidem ac iuvandi pastoribus fidelibusque Ecclesiae.

21. Communio coniugum est fundamentum, in quo et amplior constituitur totius domus communio, parentum scilicet et filiorum, fratrum sororumque inter se, cognatorum aliorumque familiarium.

Huiusmodi communio in naturalibus carnis et sanguinis vinculis est insita, atque, spiritus nexus etiam interiores et uberiores instituendo atque ad maturationem adducendo, provehitur et propie humano modo perficitur: amor, qui inter varia familiae membra, uti inter personas, mutuas alit rationes intercedentes, ipse est vis intima domesticam communionem et societatem efficiens atque vivificans.

Vocatur deinde christiana familia ad novum singulareque communionis genus experiendum, quod naturalem et humanam communionem confirmat et perficit. Re quidem vera gratia Iesu Christi, qui est « primogenitus in multis fratribus (56), suapte natura atque dynamica virtute est « fraterna gratia », uti a Sancto Thoma Aquinate appellatur (57). Spiritus Sanctus, effusus in sacramentorum celebratione, vivus est fons perenneque alimentum supernae communionis, quae credentes congregat et cum Christo devincit necnon inter se in unitate Ecclesiae Dei. Communionis ecclesialis ostensionem et effectionem christiana familia exhibet, quae hac quoque de causa « Ecclesia domestica » (58) appellari potest ac debet.

Omnibus familiae membris, cui que pro eius munere, gratia praebetur atque officium imponitur personarum communion em in dies aedificandi, ita ut familia « schola quaedam uberioris humanitatis » (59) evadat: quod fit tum studio et amore in parvulos et aegrotos ac senes, tum mutuo ministerio cotidie praestando, tum communicatione bonorum, gaudiorum et aerumnarum.

Ad huiusmodi communionem constituendam primariam habet vim mutuum inter parentes ac filios commercium educationis (60), in quo unusquisque dat et accipit. Amore et observantia et oboedientia in parentes filii operam ad aedificandam familiam vere sincereque humanam et christianam conferunt, peculiarem omnino ac talem, pro qua nihil substitui possit (61). Quod expeditius facient, si parentes fungentur auctoritate sua, cui eos renuntiare non licet, uti vero proprioque « ministerio », id est servitio ad humanum christianumque filiorum bonum spectante eoque potissimum ut ii assequantur libertatem cum officio in se recepto vere coniunctam, simulque si parentes non cessabunt « doni » admodum conscii esse, quod a filiis continenter derivant.

Familiaris communio servari perficique nequit nisi impenso studio sese abnegandi atque devovendi. Ea enim ab omnibus et singulis poscit promptam et magnanimam voluntatem proclivem ad indulgentiam, tolerantiam, veniam, concordiam, reconciliationem. Nulla familia ignorat quomodo caecus sui amor, dissensio, contentiones, conflictationes pro priam communionem petant violenter letaliterque feriant interdum: inde multiplices variaeque oriuntur in familiari convictu disciclii rationes. Simul vero a Deo, pacis auctore, omnis familia evocatur ad « reconciliationem » laeta renovanteque experientia instaurandam tuendamque refectam videlicet communion em et unitatem redintegratam. Imprimis participatio sacramentorum Reconciliationis et convivii unius Corporis Christi christianae familiae graham tributi eamque officio obstringit vincendi omnem discordiam et contendendi ad plenam communionis veritatem postulatam a Deo; quod faciendo illa Domino satisfaciet vehementissime optanti « ut omnes unum sint » (62).

22. Familia, quatenus hominum communio communitasque est et perpetuo fieri debet, amore uti causa continuoque impulsu movetur ut singula sua accipiat, colat, provehat membra, utpote excelsa personarum dignitate insignita, id est quasi imagines Dei viventes. Quemadmodum Synodi Patres merito affirmarunt, morale criterium germanarum rationum coniugalium et familiarium in singularum personarum dignitate et vocatione promovendis consistit, quae plene inveniri non possunt nisi per sincerum sui ipsarum donum (63).

Hac in re Synodus peculiari ratione interesse censuit ut in mulierem singulare studium impendatur in eiusque iura ac munera tam in familia quam in societate. Eadem ex parte sive vir uti maritus et pater, sive infantes puerique atque senes sunt considerandi.

Ad mulierem quod attinet, declarandum est imprimis eam eadem ut virum dignitate frui et officio devinciri: huiusmodi aequalitas singulari ratione efficitur donatione, qua alter se alteri tradit, et amborum donatione filios respiciente, quarum utraque est matrimonii propria atque familiae. Quod humana quoque mens perspicit et agnoscit, id plene Dei verbo revelatur, nam historia salutis constans clarumque est mulieris dignitatis testimonium.

Deus, homines creans « masculum et feminam » (64), pari donavit personali dignitate virum et mulierem, augens eos iuribus, quae abalienari non possunt, officiisque humanae propriis personae. Deus deinde quam praeclarissime mulieris dignitatem ostendit, humanam Ipse carnem assumens ex Maria Virgine, quam ut Dei Matrem Ecclesia veneratur ac nomine novae Evae ut redemptae mulieris exemplum proponit. Integerrima Iesu observantia erga mulieres, quas vocavit ad se sequendum suaque fruendum amicitia, eius apparitio illo Resurrectionis die mane mulieri concessa, antequam ipse a mortuis suscitatus ceteris discipulis sese ostenderet, mandatum mulieribus datum ut ad discipulos laetum Resurrectionis nuntium afferrent, haec omnia sunt signa, quae Domini Iesu egregiam de mulieribus opinionem confirmant. Ait Paulus Apostolus: « Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu ...; non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina: omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (65).

23. Tametsi hic multiplex et implicata quaestio de rationibus inter mulierem et societatem intercedentibus non pertractatur sermoque nunc nonnisi potissimis quibusdam circumscribitur rebus notatione dignis, fieri tamen non potest quin animadvertatur in ambitu magis proprie familiari amplam lateque manantem traditionem socialem et cultural em effecisse ut mulier ad solum sponsae ac matris munus destinaretur, neque congruenter ad publica admitteretur munera, viris plerumque reservata.

Sine dubio par viri et mulieris dignitas et officium aditum mulieris ad offici a publica plane comprobant. Porro vera mulieris provectio etiam postulat ut eius muneris materni ac familiaris momentum dilucide agnoscatur respectu ceterorum officiorum publicorum ceterarumque vitae professionum. De reliquo talia munera ac professiones, si eo contenditur ut progressio socialis et culturalis vere pleneque sit humana, debent inter se compleri.

Id facilius fiet, si, ut Synodus exoptavit, renovata « theologia laboris » pervestigatam illustrabit notionem laboris in vita christiana atque si primarium definiet vinculum, quo inter se labor ac familia colligantur, ipsamque inde atque nativam ac pernecessariam signification em tum laboris domestici tum ad filiorum educationem pertinentis (66). Ecclesia igitur societati aetatis nostrae auxiliari potest ac debet maxima industria petendo ut ab omnibus domesticus mulieris labor rite agnoscatur eique secundum aestimationem ipsius propriam, pro qua nequit aliud substitui, iustus honor tribuatur. Hoc maximi et singularis est ponderis in arte educandi exercenda: etenim radix ipsa et fons cuiuslibet discriminis inter varia opera vitaeque professiones tollitur simul atque patet, omni in regione, cunctos eodem. iure eodemque officio in laborem insistere. Ita et in viro et in muliere splendidior imago et similitudo Dei fulgebit.

Si necesse est et mulieribus, aeque ac viris, agnoscatur ius accedendi ad varia munera publica, tamen societas tali ratione oportet ordinetur ut uxores matresque re non cogantur opus foris facere, necnon ut earum familiae possint digne vivere ac prosperari, etiam cum illae omnes curas in propriam familiam intendunt.

Mentis praeterea habitus est evincendus, secundum quem censetur honor mulieris magis ex opere foris facto oriri quam ex domestico. Hoc vero postulat tum ut viri mulierem reapse vereantur ac diligant necnon propriam eius dignitatem ut personae omni cum observantia personae colant, tum ut societas condiciones comparet foveatque ad opus domesticum accommodatas.

Ecclesia, diversam hominis ac mulieris vocationem, ut par est, observans, debet etiam, quantum fieri potest, in ipsa vita et aequalia utriusque iura ac dignitatem provehere: hoc quidem in commune omnium bonum, id est familiae, societatis et Ecclesiae.

Liquet tamen cuncta haec eo spectare non ut mulier femineam suam indolem dimittat aut virile imitetur ingenium, sed ut muliebris verae humanitatis plenitudo declaretur, quae nempe ostendi debet in rebus agendis, tam domi quam foris, ceterum haud neglecta hac in re varietate morum formarumque cultus humani.

24. Dissentit, pro dolor, a christiano de dignitate mulieris nuntio pertinax ille habitus mentis, unde homo non persona sed res existimatur, quasi obiectum emptioni et venditioni obnoxium commodisque suis et soli voluptati deserviens: mulier prima quidem ob huiusmodi habitum mentis conflictatur.

Quae quidem opinatio in mente inhaerens etiam amarissimos fert fructus, cuius modi sunt: despectio viri et mulieris, servitus, oppressio infirmorum, turpia scripta imaginesque, meretricium — et vel magis cum consiliis initis disponitur — variaque ea omnia discrimina, quae in regione educationis, vitae professionum, mercedis pro opere solvendae aliarumque rerum conspiciuntur.

Praeterea, adhuc in praesens, in magna nostrae societatis parte multae supersunt affiigentis discriminis formae, quibus peculiares nonnulli mulierum ordines graviter laeduntur, veluti mulieres nuptae filiis carentes, viduae, a maritis disiunctae, uxores divortio digressae, matres innuptae.

De his aliisque discriminibus Synodi Patres sunt conquesti omnibus viribus; petimus ergo ut omnes pastoralem operam peculiarem explicent validiorem atque efficaciorem adeo ut funditus memorata discrimina de media tollantur et sic ad plenam perveniatur existimationem imaginis Dei, quae in omnibus refulget hominibus, nullo excepto

25. Inter hanc autem communionem communitatemque familiarem et coniugalem vir invitatur ut donum suum et munus mariti ac patris vivendo perficiat.

In uxore quidem consilium Dei videt impleri: « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui » (67), Adamique. primi mariti, suas facit voces: « Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne meal » (68).

Verus amor coniugalis pro concesso snmit ac poscit ut vir altam colat observantiam aeqnalis dignitatis mulieris: « Non es dominus », ita scribit Sanctus Ambrosius, « sed maritus: non ancillam sortitus es, sed uxorem ... Redde studio vicem, redde amori gratiam » (69). Cum nxore sna virum oportet vivere in « peculiari ... personalis amicitiae forma » (70). Porro christianus adigitur ut novi amoris affectum foveat, erga propriam uxorem ostendens caritatem simul suavem simul fortem, quam Christus in Ecclesiam habet (71).

Amor autem in uxorem iam matrem factam et amor pariter adversus filios vira via sunt natnralis ad intellegendam atque exsequendam paternitatem suam. Ibi maxime, ubi condiciones societatis et animi culturae facile patrem impellunt ut a familia aliquatenus secedat vel saltem ut rarius adsit in ipso educationis opere, enitendum est ut societati rursus persuadeatur officium patris munusque in ac pro familia esse unius ac pernecessarii momenti (72). Docente quidem experientia ipsa, patris absentia infert perturbationes psychologicas et morales necnon difficultates graviores in ipsas necessitudines familiares; ita quoque ex contrario opprimens patris praesentia, ibi potissimum ubi etiamnunc viget nimius virorum dominatus (qui Hispanice « machismo » appellatur) seu principatus, cum pravo usu coniunctus, masculinarum proprietatum, quae feminam deiciunt impediuntque quominus sanae familiares necessitudinis rationes progrediantur.

Patefaciens ergo et iterum in terris ipsam Dei paternitatem vivendo exprimens (73), homo incitatur ut in tuto collocet progressionem concordem omnium familiae membrorum: quod opus explebit per magnanimam conscientiam officio rum erga vitam sub matris corde conceptam, per accuratiorem industriam institutoriam cum uxore propria communicatam (74), per laborem, qui familiam numquam dispergat, verum in soliditate stabilitateque provehat, per testimonium vitae christianae ad maturitatem adductae, quae filios efficacius inducat vivam in Christi et Ecclesiae experientiam.

26. In familia, personarum videlicet communitate, peculiaris cura summe impendatur infanti necesse est, dum maxima fovetur aestimatio eius dignitatis personalis dumque magna excolitur observatio ac generosa voluntas eius iura tuendi. Hoc de omni dicendum est infante; sed tanto quidem plus urget quanto minor est natus magisque rerum eget vel aegrotat, patitur vel praepeditur.

Ecclesia, quae flagitat exercetque curam et teneram et strenuam cuiusque infantis, in lucem editi, principale quoddam officium suum adimplet; etenim destinatur illa ad demonstrandum iterandumque in historia exemplum et mandatum Christi Domini, qui parvulum statuere voluit in Regni Dei veluti centro: « Sinite pueros venire ad me ... ; talium estenim regnum Dei» (75).

Ea denuo repetimus, quae in sessione universali Coniunctarum Nationum Coetus die II mensis Octobris anno MCMLXXIX protulimus: « Declarare cupio ... laetitiam, quam nostrum cuique afferunt infantes — vitae ver atque historiae futurae anticipatio omnium nunc exstantium patriarum terrestrium. Nulla enim mundi natio nullaque constitutio politica aliter cogitare potest venturam suam aetatem nisi mente contemplando has generationes novas, quae a parentibus suis accipient multiplex patrimonium praestantium bonorum, officiorum, optatorum ipsius Civitatis, ad quam pertinent, et universae hominum familiae. Sollicitudo igitur de infante etiam priusquam nascatur, a primo conceptionis momento ac deinde per annos infantiae et adulescentiae est primaria comprobatio necessitudinis inter homines. Quid propterea exoptari potest potius omni nationi cunctoque hominum generi et omnibus mundi infantibus quam melius illud tempus futurum, quo iurium hominis observatio fiat plena rei veritas, ratione habita tertii millennii, quod appropinquat? » (76).

Susceptio, amor, aestimatio, curatio multiplex atque unitate insignis — materialis, ex animi affectu manans, institutoria, spiritalis — uniuscuiusque parvuli, qui primam aspicit lucem, debent insigne quoddam proprium neque abdicandum efficere christianorum maximeque familiarum christianarum; ita infantes, dum crescere poterunt « sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines » (77), suas magni pretii partes afferent ad ipsam farniliarem communitatem aedificandam necnon ad ipsos paren tes sanctificandos (78).  

27. Sunt cultus hum ani formae, in quibus singularis veneratio grandisque caritas seni praestatur: tantnm ibi abest ut senex exturbetur de familia aut ut toleretur tamquam inutile pondus, ut ipse familiari vitae inhaereat in eaque pergat actuosam et consciam partem sustinere — quamvis novae familiae observare deb eat autonomiam, quam dicunt — sed imprimis excellens compleat munus testificandi de tempore praeterito et inspirandi sapientiam iuvenibus necnon hominibus venturis.

Aliae ex contrario cultus humani formae praesertim ob confusam progressionem machinalis industriae et urbium densati incolatus perduxerunt atque etiamnunc senes perducunt ad intolerandas exclusionis formas, quae simul pariunt iis ipsis acerbos dolores, simul inferunt tot familiis spiritalem quandam egestatem.

Pastoralis Ecclesiae actio necesse est omnes incitet ad aperienda atque comprobanda senum officia in communitate civili et ecclesiali, potissimum vera ipsa in familia. Re quidem vera « senum vita nos adiuvat ut ordinem illustremus bonorum humanorum; ad declarandum generationum cursum ac mirabiliter demonstrat mutuam populi Dei obnoxietatem. Senibus insuper datum est charisma, quo veluti repagula inter aetates transgrediantur, antequam ea fieri contingat. Quot infantes lenitatem amoremque reppererunt in oculis, verbis, blanditiis senum! Quot homines etiam seniores libenter consenserunt vocibus Sacrorum Bibliorum divinitus dictatis: Corona senum filii filiorum 1 (Prv. 17, 6) » (79).

28. Viro et muliere ad imaginem eius ac similitudinem factis Deus absolvit et perficit manuum suarum opus: eos dein vocat peculiarem ad sui amoris communicationem necnon suae potentiae ut Creatoris et Patris per liberam et consciam ipsorum adiutricem operam in vitae humanae dona transmittendo: « Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam » (80).

Princeps ergo familiae officium est vitae ipsius ministerium, progredientibus aetatibus pristinae Creatoris benedictionis impletio, dum per generationem divina imago homini ab homine traditur (81). 

Fecunditas est fructus signumque amoris coniugalis, viva testificatio coniuges mutuo sese ac plene tradidisse: « verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperanclum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat » (82).

Amoris autem coniugalis fecunditas non sola circmnscribitur filiorum procreatione, licet haec intellegatur modo suo proprie humano: nam dilatatur ac ditatur illis omnibus vitae moralis, spiritalis, supernaturalis fructibus, quos pater et mater invitantur ut liberis suis impertiant ac per eos Ecclesiae et mundo.

29. Idcirco omnino quod coniugum amor participatio singularis est vitae mysterii atque ipsius Dei amoris, se scit Ecclesia peculiare recepisse officium custodiendae et tuendae excelsae dignitatis matrimonii necnon gravissimum munus vitae humanae tradendae.

Ideo traditionem vivam ecclesialis communitatis per historiae aetates persecutum, tum recens Concilium Vaticanum Secundum tum Decessoris nostri Pauli VI magisterium, enuntiatum maxime in Encyclicis Litteris Humanae vitae, aperuerunt nostris temporibus propheticum vere nuntium, qui affirmat rursus et inculcat lucllienter Ecclesiae doctrinam ac Donnam semper antiquas semperque novas de matrimonio humanaeque vitae transmissione.

Hac de causa Synodi Patres in ultimo Coetu haec ipsa verba sunt elocuti: « Haec Sacra Synodus in unitate fidei cum Successore Petri congregata firmiter tenet quae in Concilio Vaticano II (cfr. Gaudium et spes, 50) et postea in Encyclica Humanae vitae proponuntur et in specie quod amor coniugalis debet esse plene humanus, exclusivus et apertus ad novam vi tam » (83).

30. Ecclesiae doctrina hodie socialibus culturalibusque adiunctis inseritur, quae eam simul reddunt intellectu difficiliorem, simul urgentiorem et necessariam ad verum viri mulierisque bonum provehendum.

Etenim progressus disciplinarum naturalium et technicae artis, quas huius temp oris homo continenter auget sua in naturam dominatione, non modo spem nutriunt constituendi melioris hum ani generis, sed angorem etiam maiorem gignunt futuro de tempore. Quidam se interrogant sitne omnino vivere bonum an melius ne natum esse quidem; quocirca dubitant aliosne liceat ad vitam vocari, qui forsitan maledicturi sint vitae suae in mundo crudeli, cuius ne praevidere quidem valeant terrores. Sunt deinde qui arbitrentur sibi solis destinari technicae artis commoda alios vera in de excludunt, quibus atocia vel methodi etiam peiores imponuntur. Alii demum, mentis habitu res consumendi cupido irretiti ac de bonis materialibus perpetuo augendis tantum solliciti, iam non percipiunt ac proinde reiciunt spiritales divitias novae vitae humanae. Postrema vera huiusce mentis habitus causa in hominum cordibus Dei absentia est, cuius tantum amor omnibus potentior est timoribus, qui haberi possunt in mundo, eosque vincere valet.

Sic habitus animi vitae adversus (anti-life mentality Anglice vocatur) exortus est, sicut pluribus in hodiernis quaestionibus elucet: exemplo sit quaedam tumultuosa trepidatio proficiscens ex oecologorum ac futurologorum studiis de demographia, qui periculum auctus natorum imminens qualitati vitae inter dum exaggerant.

Verumtamen firmiter Ecclesia credit vitam hominis, quantumvis debilem ac dolentem, magnificum esse semper donum Dei bonitatis. Adversus omnem atram futurorum visionem caecumque sui amorem, terras obscurantia, Ecclesia a vitae parte consistit atque in vita unaquaque detegit claritatem illius « Amen », quod ipse est Christus (84). Ad negationem, quae incedit affiigitque mundum, obicit Ecclesia hanc viventem affirmationem et sic hominem ac mundum ab iis defendit, qui vitae insidiantur eamque extenuant.

Ecclesia destinatur ad omnibus iterum significandam — clariore quidem et firmiore persuasione — voluntatem suam promovendi omnibus viribus ac tuendi contra insidias cunctas vitam humanam, quacumque in condicione aut gradu progressionis reperitur .

Idcirco Ecclesia damnat velut gravem dignitatis humanae iustitiaeque offensionem illa opera omnia regiminum vel aliarum auetoritatum publicarum, quae eo spectant ut quovis modo libertatem coniugum circumscribant decernendi de filiis. Proinde quaelibet vis talibus a magistratibus illata pro conceptionis impedimento, immo etiam pro ipsa sterilizatione, quae dicitur, et abortu procurato, prorsus damnanda est et vehementer repellenda. Pariter tamquam aliquid graviter iniustum exsecrari oportet, quod in rationibus publicis inter nationes intercedentibus subsidia oeconomica adiuvandis populis concessa temperantur secundum consilia adversus conceptionem et sterilizationi necnon abortui procurato faventia » (85).

31. Sibi certe conscia Ecclesia est etiam multiplicium ac perplexorum problematum, quae multis hodie in nationibus afficillnt coniuges ipso in eorum munere vitae transmittendae secundum propriam officii conscientiam; pariter agnoscit gravem quaestionem incrementi demographici, ut variis in partibus orbis terrarum exhibetur, additis iis quae quoad rem moralem inde inferuntur.

Ea tamen arbitratur, si omnes rei facies altius perspiciantur, nova et firmiore ratione confirmari momentum germanae doctrinae Ecclesiae, a Concilio Vaticano Secundo atque in Litteris Encyclicis Humanae vitae rursus propositae.

Hanc ob rem, una cum Patribus Synodi, impellimur ut theologos instanter moneamus ut, vires suas coniungant ad operam adiutricem praebendam Magisterio hierarchico, studeant melius usque collustrare fundamenta biblica rationesque ethicas et causas ad personam humanam respicientes earundem doctrinarum. Ita quid em in tra compagem dispositae concinnaeque explanationis fieri poterit ut Ecclesiae doctrina hac de principali re pateat vere cunctis bonae voluntatis hominibus eiusque intellectus in dies lucidior et altior reddatur: hoc sane pacto consilium Dei etiam plenius usque impleri poterit in hominis salutem gloriamque Creatoris.

Ad haec quod attinet, concors theologorum officium, manans ex obsequio, in animis insidente, erga Magisterium, quod solum ac quidem authentice viam Populo Dei commonstrat, peculiariter urgetur etiam propter arctum nexum, quo doctrina catholica hac de re et iudicium de homine, ab Ecclesia propositum, inter se colligantur: dubitationes vel errores in provincia matrimonii vel familiae gravem secum ferunt obscurationem integrae veritatis de homine ac quidem in cultus humani statu iam tantopere confuso et secum repugnante. Opera, ad rem illustrandam altiusque percipiendam pertinens, quam theologi, speciale munus suum implentes, conferant oportet, est pretii incomparabilis estque singulare ministerium, meritis uberrimum, pro familia et hominum genere.

32. In adiunctis cultus humani, qui graviter deformat, quin immo eiiam aberrat a vera significatione sexualitatis humanae, quoniam eam ab essen tiali coniunctione sua cum persona ipsa divellit, Ecclesia sentit magis urgere nee substitui posse officium suum exhibendi sexualitatem velut bonum opusque totius personae, quae ut mas ac femina ad imaginem creata est Dei.

His de rebus Concilium Vaticanum Secundum manifesto edixit: « moralis ... indoles rationis agendi, ubi de componendo amore coniugali cum responsabili vitae transmissione agitur, non a sola sincera intentione et aestimatione motivorum pendet, sed obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis, determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris observant; quod fieri nequit nisi virtus castitatis coniugalis sincero animo colatur » (86).

Admonens quidem Paulus VI, Pontifex Maximus, « ut totum hominem totumque, ad quod is vocatus est, munus complectatur, quod non tantum ad naturalia et terrena sed etiam ad supernaturalla et aeterna pertinet » (87), hoc affirmavit super Ecclesiae doctrina: « in nexu indissolubili nititur, a Deo statuto, quem homini sua sponte infringere non licet, inter significationem unitatis et significationem procreationis, quae ambae in actu coniugali insunt » (88). Et concludens id denique inculcavit: tamquam suapte natura in horrestus « quivis respuendus est actus qui, cum coniugale commercium vel praevidetur vel efficitur vel ad suos naturales exitus ducit, ld tamquam finem obtinendum aut viam adhibendam intendat, ut procreatio impediatur » (89).

Quotiens vero coniuges, methodis contra conceptionem utentes, disiungnnL ambas illas signlficationes, quas Creator Deus in naturam ipsam inseruit viri ac mulieris atqne in dynamicam actionem eorum communionis sexualis, sese gerunt tamquam « arbitri » divini consilii et « detorquent» deiciuntque sexualitatem humanam et cum ea propriam personam atque personam coniugis, immutato momento donationis « totalis ». Sic naturali verbo, quod reciprocam plenamque coniugum donation em declarat, conceptuum impeditio verbum opponit obiectivae contradictionis, videlicet nullius plenae sui donationis alteri factae: hinc procedit non sola recusatio certa ac definita mentis ad vitam apertae, verum simulatio etiam interioris veritatis ipsius amoris coniugalis, qui secundum totam personam dirigitur ad sese donandum.

Cum coniuges, contra, per usum temporum infecundorum observant nexum indissolubilem significationum unitatis ac procreationis, quae in sexualitate humana insunt, sese gerunt tamquam « ministros » divini consilii et « utuntur » sexualitate secundum pristinam virtutem dynamicam « totalis» donationis sine fallaciis aut mutationibus (90).

Praelucente experientia tot coniugum ac suppetentibus variarum scientiarum humanarum indiciis, theologica consideratio percipere potest atque altius perspicere debet discrimen anthropologicum simulque morale, quod inter conceptuum impeditionem et observation em intervallorum temporis intercedit: de differentia enim agitur longe ampliore ac profundiore quam plerumque cogitatur, quae tandem aliquando implicat duas personae ac sexualitatis species, quae inter se nequeunt conciliari. Usus cyclorum naturalium secum infert etiam acceptionem temporum ipsius personae, id est mulieris, pariterque acceptionem dialogi, mutuae observantiae, communis officii, dominatus sui ipsius. Sed agnoscere tempus et colloquium idem valet ac cognoscere indolem simul spiritalem et corpoream communionis coniugalis; significat quoque vivendo personalem amorem servare secundum eius postulatum fidelitatis. Itaque coniuges experiuntur communionem coniugalem locupletari bonis illis teneritatis affectionisque, quibus intima anima constat sexualitatis humanae etiam quod ad eius ration em attinet corpoream. Hoc modo sexualitas observatur et adiuvatur secundum naturam suam vere pleneque humanam, neque umquam « usurpatur » velut « obiectum», quod, dissuens animae corporisque coniunctionem, tangit ipsam Dei creaturam in nexu omnino intimo naturae ac personae.

33. In provincia aequaliter doctrinae moralis coniugalis Ecclesia adest atque agit ut Magistra et Mater.

Uti Magistra numquam pronuntiare desistit moralem regulam, quae responsabilem moderari debet vitae transmissionem; cuius autem normae Ecclesia profecto nec auctor est nec arbitra. Christi obtemperans veritati, cuius imago in personae humanae dignitate indoleque refertur, Ecclesia interpretatur normam moralem, quam universis bonae voluntatis hominibus proponit, non tacens officium a mediis consiliis funditus abhorrens atque perfeetionem postulari.

Uti Mater Ecclesia praesens adstat multis coniugibus, qui ob grave hoc argumentum vitae moralis in difficultate versantur: exploratam habet eo rum condicionem, saepe quidem valde asperam et interdum reapse cruciatam omne genus difficultatibus non solum singularibus verum etiam socialibus; novit Ecclesia tot coniuges offendere obices non modo in concreta exsecutione at in ipsa etiam comprehensione bonorum, quae eadem continentur norma morali.

Eadem vero et unica Ecclesia simul magistra est et mater. Quam ob rem numquam desinit invitare et incitare ut difficultates coniugales fortasse oborientes ita dissolvantur ne veritas ipsa umquam adulteretur aut in discrimen adducatur: sibi enim persuasum habet veram non posse repugnantiam esse inter legem clivinam vitae transmittendae atque legem de fovendo amore germano coniugali (91). Idcirco paedagogia Ecclesiae concreta semper cohaereat oportet neque umquam eam ab eius doctrina licet disiungi. Repetimus igitur eadem cum mentis persuasione, qua Decessor Noster ductus haec vera edixit: « Nihil de salutari Christi doctrina demittere praecellens quoddam caritatis erga animos genus est » (92).

Altera vero ex parte vera paedogagia ecclesialis demonstrat suam cum rebus congruentiam sapientiamque dumtaxat officium fovendo tenax ac magnanimum illas condiciones omnes humanas inducendi ac fulciendi — psychologicas, morales, spiritales — quae pernecessariae sunt ad intellegendum morale bonum ac normam et ad inde vivendum.

Nihil est dubii quin has inter condiciones annumerari debeat constantia et patientia, humilitas ac fortitudo animi, filiorum fiducia in Deum eiusque gratiam, frequens precationis usus necnon sacramentorum Eucharistiae et Reconciliationis (93). Sic roborati valebunt coniuges christiani vivam servare conscientiam singularis illius efficacitatis, quae e sacramenti matrimonii gratia ad omnes manat coniugalis vitae partes ac proinde etiam ad sexualitatem eorum: Spiritus donum receptum a coniugibus et observatum adiuvat eos ut sexualitate humana utantur secundum Dei consilium et tamquam signo amoris coagmentantis ac fecundi, quo Christus in Ecclesiam fertur.

Sed necessarias condiciones ingreditur etiam cognitio corporeae naturae huiusque statorum temporum fertilitatis. Hac ex parte efficiendum est ut similis cognitio aperiatur coniugibus universis et ante omnes iuvenibus per institutionem educationemque dilucidam, tempestivam, seriam, adiunvantibus binis coniugibus, medicis, peritis. Deinde cognitio haec perducere debet ad educationem respicientem sui moderationem: hinc urget necessitas virtu tis castitatis atque constantis institutionis in ea. Secundum christianum modum de re iudicandi castitas minime significat recusationem aut contemptionem sexualitatis humanae: significat potius spiritale robur, quod tueri valeat amorem a periculis effrenati studii sui ipsiuus et cupiditatis aggrediendi quodque eundem amorem provehat ad plenam eius exsecutionem.

Paulus VI alte intuens cum sapientia et amore nihil fecit aliud nisi loqui passus est tot coniuges, cum in Encyclicis Litteris suis scriberet: « Nihil profecto est dubii, quin naturae impetibus, rationis liberaeque voluntatis ope, imperare asceseos sit opus, ut nempe amoris significationes, coniugalis vitae propriae, cum recto ordine congruant; quod praesertim ad usum continentiae, certis temp oris intervallis servandae, requiritur. Verum huiusmodi disciplina, un de coniugum castimonia elucet, ad eo eorum amori non obest, ut maiore eundem humanitatis sensu perfundat. Quodsi huiusmodi disciplina assiduam virium intentionem exigit, salutari tamen eius virtute coniuges seipsos plene excolunt spiritualibusque bonis ditantur: ea enim domestico convictui amplos tranquillitatis ac pacis fructus affert, atque solvendis alius generis difficultatibus prodest; ea alterius coniugis curam et observantiam erga alterum fovet; coniuges in immoelico sui amore depellendo, qui germanae repugnat caritati, adiuvat; eosclemque ad conscientiam munerum exsequendorum erigit. Ea denique parentibus intimam et efficaciorem auctoritatem ad liberos educandos confert » (94).

34. Magni semper interest rectam habere notion em ordinis moralis, eius bonorum atque normarum: vel pluris hoc interest quo plures gravioresque fiunt difficultates ea observandi.

Quandoquidem Dei Creatoris propositum recludit et exponit, idcirco potissimum orelo moralis non potest homini esse aliquid, quod eum offendat eiusque abiciat personam; ex contrario, cum or do moralis respondet postulatis intimis hominis a Deo creati, tum plenae humanitati illius inservit suavi et vinciente amore, quo ipse Deus movet, sustinet, ducit ad felicitatem eius omnem creaturam.

Homo tamen, qui vocatur ut e sapienti amanteque Dei consilio more conscio vivat, est animans historicus, qui de die in diem quasi exstruitur pluribus cum suis optionibus: ergo cognoscit, diligit, perficit morale bonum secundum incrementi eius gradus.

Coniuges quoque intra moralem suam vitam destinantur ad iter perpetuum, suffulti sincera actuosaque voluntate melius usque cognoscendi bona, quae custodit lex divina ac promovet, necnon voluntate recta ac magnanima quasi concorporandi illa bona concretis in suis optionibus. Nihilominus legem respicere illos non licet tantummodo ut meram quandam optimae formae effigiem consequendam futuro aliquo tempore, sed eam considerent oportet ut Christi Domini praeceptum, facientes ut studiose difficultates supervadant. « Etenim sic dicta ex gradualitatis seu gradualis profectus idem esse non potest ac gradualitas legis, quasi varii sint gradus seu praecepti formae pro variis hominibus et condicionibus in lege divina. Omnes coniuges in matrimonio ad sanctitatem secundum Dei cons ilium vocantur; atque huius vocationis praestantia ad effectum deducitur, quatenus persona human a praecepto Dei valet respondere, sereno animo gratiae divinae ac propriae voluntati confisa » (95). Eodem pacto interest Ecclesiae paedagogiae ut coniuges imprimis clare agnoscant doctrinam Litterarum Humanae vitae inscriptarum, perinde ac regulam sua sexualitate utendi utque ex animo studeant condiciones necessarias comparare ad eandem hanc norm am servandam.

Omnem coniugalem vitam haec amplectitur paedagogia, ut Synodus animadvertit. Quapropter vitae tradendae munus ingredi debet universale munus omnis vitae christianae, quae sine cruce nequit ad resurrectionem pervenire. Aequabiliter intellegitur auferri a vita familiari se abnegandi devovendique studium non posse, quin immo complectendum illud ex animo esse ut coniugalis amor altius inhaerescat intimaeque fiat fans laetitiae.

Commune hoc iter effiagitat ponderationem, nuntiorum communicationem, educationem aptam sacerdotum et religiosorum et laicorum in pastorali opera pro familia versantium: ii omnes auxilio esse poterunt. coniugibus in itinere eorum humane et spiritali, quod prae se fert conscientiam peccati ac sincerum officium servandi legem moralem necnon reconciliationis ministerium. Agnosci etiam debet in intima coniugum necessitudine voluntates duorum hominum implicari, vocatorum tamen ad mentium morumque convenientiam: poscere vero id permultum patientiae, lenitudinis ac temporis. Peculiaris omnino ponderis hac in re est unanimis iudiciorum moralium et pastoralium consensus in sacerdotibus: haec congruentia accurate conquiratur et custodiatur necesse est ne fideles pati cogantur conscientiae angores (96).

Coniugum ergo iter expedietur, si, doctrinam Ecclesiae magni existimantes magnopereque Christi gratiae fidentes tum etiam adiuvantibus eos et comitantibus animarum pastoribus cunctaque ecclesiali communitate, detexerint illi et experti fuerint vim liberantem et promoventem veri amoris, quem Evangelium praebet ac Domini proponit mandatum.

35. Quod pertinet ad difficultatem honestae natalium temperationis, communitas ecclesialis hoc ipso tempore recipere in sese debet officium excitandi firm as persuasiones atque adiumenta concreta iis subministrandi quotquot in vita colere exoptant paternitatem ac maternitatem vere responsabili modo.

Hac in re, dum gaudet Ecclesia de progressibus investigationum scientificarum iam factis ad subtiliorem cognitionem temporum fertilitatis muliebris atque propugnat constantiorem quidem latioremque exercitationem huiusmodi studiorum, non tamen potest renovata vehementia non fiagitare officium omnium eorum — medicorum, peritorum, consultorum coniugalium, educatorum necnon maritorum ipsorum — qui reapse subvenire coniugibus valent ut amorem suum in vita foveant, simul observantes structuram ac fines actus coniugalis, qui illum declarat. Porro hoc significat quoddam officium, amplius, magis decretorium aptiusque ordinatum ut methodi naturales temperandae fecunditatis cognoscantur, existimentur, applicentur (97).

Magni pretii testificatio potest debetque a coniugibus illis reddi, qui e communi consilio servandae statutis temporibus continentiae adepti sunt maturius quod clam iudicium suum de amore et vita. Quemadmodum Paulus VI scripsit, « munus Dominus iisdem committit, ut hominibus patefaciant illius legis sanctitatem itemque suavitatem, qua mutuus eorum amor cum adiutrice opera ab ipsis data amori Dei, humanae vitae auctoris, arte coniungitur » (98).

36. Educationis opus immittit veluti radices in primigeniam coniugum vocationem, nempe ad communicandam creatricem Dei operam: in amore ex amoreque novum gignentes hominem, qui in se quoque habet vocationem ad incrementum et progressum, parentes in se recipiunt munus efficienter eum adiuvandi ad vitam usquequaque humanam ducendam. Sicut Concilium Vaticanum Secundum commonuit, « parentes, cum vitam filiis contulerint, prolem educandi gravissima obligatione tenentur et ideo primi et praecipui eorum educatores agnoscendi sunt. Quod munus educationis tanti ponderis est ut, ubi desit, aegre suppleri possit. Parentum enim est talem familiae ambitum amore, pietate erga Deum et homines animatum creare qui integrae filiorum educationi personali et sociali faveat. Familia proinde est prima schola virtutum socialium quibus indigent o mn es societates » (99).

Coniugum ius officiumque instituendi definitur essentiale, quoniam cum vitae humanae transmissione cohaeret, nativum ac primarium, quatenus respicit aliorum educandorum opus atque unica est amoris coniunctio inter parentes et filios; nec permutandum nec alienandum, quod propterea neque aliis totum delegari licet neque ab aliis usurpari.

Has praeter qualitates mini me est obliviscendum principalem maxime partem, utpote quae educandi munus parentum circumscribat, paternum esse maternumque amorem, qui opere institutorio consummetur, implente perficienteque vitae ministerium: parentum amor e fonte fit anima ideoque norma, quae movet ac dirigit omnem concretam educationis navitatem, quam illis bonis locupletat lenitatis, constantiae, bonitatis, servitii, neglectionis commodorum suorum, se abnegandi devovendique studii, quae sunt amoris pretiosissimi fructus.

37. Quamvis operis institutorii difficultates saepius hodie aggravatae obstent, parentes cum fiducia fortitudineque filios insiituere debent ad necessaria bona vitae humanae. Crescant filii necesse est, aequa fruentes libertate in opum terrenarum usu, atque suscipiant simplex et austerum vivendi genus persuasum hoc habentes: « Magis valet homo propter id quod est quam propter id quod habet » (100).

Porro in societate conturbata ac dissipata contentionibus conflictationibusque ob acre certamen diversa inter studia hominum seorsum sibi solis consulentium nimioque sui amore ductorum, augeri debent filii non tantum verae iustitiae sensu, quae una homines ad cuiusque dignitatis personalis observantiam permovet, verum etiam, immo et magis veri sensu amoris, qui est sin cera cura ac ministerium, cum sui commodi neglectione coniunctum, erga alios, potissimum pauperrimos egentissimosque. Est quid em familia schola prima ac princeps virtutum socialium: tamquam amoris communitas reperit illa in dona sui ipsius legem, quae ducit eam facitque ut crescat. Donatio sui, quae coniugum amorem inter se inspirat, proponitur tamquam exemplar ac norma donationis sui, quae effici debet in rationibus inter fratres ac sorores intercedentibus necnon inter variae aetatis homines, qui in familia simul vivunt. Atque communio ac participatio peracta cotidie in familia laetitiae difficultatisque temporibus solidissimam sane et efficacissimam paedagogiam constituit, qua filii actuoso, conscio, fructuoso modo inserantur in vastiorem orbem societatis.

Institutio ad amorem ut sui ipsius donum est etiam pernecessaria condicio parentibus vocatis ut filiis tradant claram prudentemque educationem sexualem. Adversus cultus humani rationem, quae maxima ex parte sexualitatem humanam reddit « vulgarem », quandoquidem accipit eam et exsequitur anguste misereque iungens eam corpori soli et nonnisi voluptati singulorum sibi solis consulentium, educandi ministerium parentum firmiter anniti debet ad culturam sexualem, quam dicunt quaeque vere ac plene sit personalis: sexualitas enim est totius personae thesaurus — corpus, sensus et anima — suamque demonstrat intimam significationem, dum provehit hominem ad sui donum in amore.

Sexualis institutio, primarium videlicet ius et officium ipsorum parentum, impleatur semper oportet sollicita sub eorum moderatione tum domi tum in educationis sedibus, electis inspectisque ab ipsis. Hac in re Ecclesia rursus inculcat legem subsidiariae rationis, quae scholae est observanda, quotiens adiutricem praestat educationis sexualis operam, eundem animum induendo, quo parentes ducuntur.

Hac in re praetermitti omnino non licet educationem ad castitatem uti virtutem, quae germanam personae maturitatem provehit illamque aptam facit ut revereatur et promoveat « significationem sponsalem » corporis. Quin immo christiani parentes, signa Dei vocationis discernentes, peculiarem diligentiam curamque impendant institutioni ad virginitatem sicut supremam formam illius donationis sui, quae sensum ipsum efficit sexualitatis humanae.

Propter arcta vincula, quae inter rationem sexualem personae intercedunt et eius ethica bona, opus educandi filios eo ducere debet ut percipiant et aestiment normas morales tamquam necessarium ac pretiosum praesidium responsabilis incrementi personalis in iis quae ad sexualitatem pertinent humanam.

Hac de causa constanter Ecclesia adversatur cuidam formae institutionis sexualis, a moralibus praeceptis segregatae ac tam saepe divulgatae, quae aliud nihil est quam praeparatio ad voluptatem experiendam necnon incitamentum, quod — iam ipsis innocentiae annis — causa est cur et serenitas pereat et vitiis pateat via.

38. Parentum christianum munus institutorium, inhaerens — sicut supra est dictum — in eorum communicatione operae Dei creatricis, novum habet propriumque fontem in matrimonii sacramento, quod eos dicat educationi singulariter christianae filiorum, vocat eos scilicet ad ipsam participandam auctoritatem et ipsum am or em Dei Patris et Christi Pastoris necnon maternum Ecclesiae amorem, ditat eos sapientia, consilio, fortitudine omnique alio Spiritus Sancti dono, un de liberi adiuventur in humana sua et christiana maturatione.

Ex matrimonii sacramento officium educationis dignitatem haurit ac vocationem ut verum sit ac proprium « ministerium » Ecclesiae, quod prosit sodalium eius perfectioni. Talis est excelsitas splendorque ministerii institutorii parentum christianorum ut nihil dubitet Sanctus Thomas id comparare cum sacerdotum ministerio: « sunt enim, inquit, quidam propagatores et conservatores spiritualis vitae secundum spirituale ministerium tantum, ad quod pertinet ordinis sacramentum; et secundum corporalem et spiritualem simul, quod fit per sacramentum matrimonii, quo vir et mulier conveniunt ad prolem generandam et educandam ad cultum divinum » (101).

Viva vigilque conscientia missionis, acceptae cum matrimonii sacramento, adiuvabit christianos parentes ut magna cum tranquillitate ac fiducia sese cledant ministerio liberorum educandorum eodemque tempore cum officii sui conscientia respectu Dei, qui eos vocat et mittit ut in filiis Ecclesiam aeclificent. Ita quidem baptizatorum familia, tamquam Ecclesia domestica congregata verba et sacramento, fit simul, instar Ecclesiae magnae, magistra et mater.

39. Poscit educandi munus ut christiani parentes filiis ea omnia elementa suppeclitent, quibus opus est ut eorum personae ratione tum christiana tum ecclesiali gradatim maturescant. Revocent igitur educationis elementa superius memorata curentque ut filiis commons trent ad quam altas significationes fides atque caritas Iesu Christi eos perducere possit. Praeterea conscientia Dominum sibi commendavisse incrementum alicuius filii Dei, fratris Christi, templi Spiritus Sancti, Ecclesiae sodalis, sustentabit christianos parentes eorum in officio donum gratiae divinae in filiorum animis confirmandi.

Hisce verbis describit Concilimu Vaticanum Secundum educationis christianae argumentum: « Non solum maturitatem humanae personae ... prosequitur, sed eo principaliter spectat ut baptizati dum in cognitionem mysterii salutis gradatim introducuntur, accepti fidei doni in dies magis conscii fiant; Deum Patrem in spiritu et veri tate adorare (cf. 10 4, 23) praeprimis in actione liturgica adcliscant, ad propriam vitam secundum novum hominem in iustitia et sanctitate veritatis (Eph 4, 22-24) gerendam conformentur; ita quid em occurrant in virum perfectum, in aetatem plenitudinis Christi (cf. Eph 4, 13) et augmento corporis mystici operam praestent. !idem insuper suae vocationis conscii tum spei quae in eis est (cf. 1 Pet 3, 15), testimonium exhibere tum Christianam mundi conformationem adiuvare consuescant » (102).

Synodus quoque, doctrinae Concilii rationes suscipiens et amplificans, perhibuit missionem institutoriam christianae familiae verum ministerium, quo sic Evangelium traditur ac diffunditur ut ipsa familiaris vita fiat iter fidei et aliquo modo christiana initiatio necnon schola Christi sequelae. Quemadmodum Paulus VI scripsit, « apud familiam huius muneris consciam, omnia eiusdem familiae membra evangelizant atque evangelizantur » (103).

Propter hoc educationis ministerium parentes ex ipsa vitae testificatione primi sunt Evangelii praecones apud liberos. Preces fundentes insuper cum filiis atque cum iis vacantes legendo verbo Dei et insinuantes eos in Christi intimum Corpus, eucharisticum et ecclesiale, per initiationem christianam, fiunt illi plane parentes, id est non vitae carnalis tantum generatores verum etiam illius, quae per Spiritus renovationem profluit ex Christi Cruce ac resurrectione.

Ut suo valerent parentes christiani educationis digne munere perfungi, Synodi Patres exoptaverunt ut idoneus concinnaretur liber catechismi ad usum familiae, perspicuus, brevis atque eiusmodi ut ab omnibus facile animo posset comprehendi. Episcopales Conferentiae vebementer sunt rogatae ut in hunc comparandum catechismum stucliose incumberent.

40. Prima quidem est familia, sed non unica vel exclusoria commllnitas institutoria: ipsa communitaria, civilis atque ecclesialis qualitas hominis exigit amplius ordinatiusque opus — ad idemque conducit — quod effectlls sit bene dispositae adiutricis operae varii generis educatorum. Hi omnes sunt necessarii, licet unusquisque eorum valeat et debeat agere secundum suam potestatem propriamque iuvandi facultatem (104).

Institutorium familiae christianae officium obtinet idcirco momentum valde praestans in ordinato apostolatu pastorali: id quod novam secum fert cooperationis formam tum inter parentes christianasque communitates tum etiam divers os inter coetus educationi deditos et ipsos pastores. Renovatio proinde scholae catholicae peculiarem curam intendere debet tam in alumnorum parentes quam in constitutionem excellentis communitatis institutoriae.

Omnino collocandum est in tuto parentum ius eligendi educationem suae fidei religiosae convenientem.

Civitas autem et Ecclesia familiis concedant necesse est omnia adiumenta, quae tribui possunt ut congruenter sua educandi munia factitent. Quamobrem simul Ecclesia simul Civitas inducere ac provehere debent illa instituta et actionis formas, quae familiae legitime postulant: et adiumenta congruant oportet familiarum insufficientiae. Omnes ideo, qui in societate scholis praesunt, ne obliviscantur umquam parentes a Deo constitutos esse primos ac principes filiorum educatores neque eorum ius omnino posse abalienari.

Sed veluti complementum ad hoc ius accedit grave quidem parentum officium pro viribus usquequaque procurandi affec tionis effectionisque necessitudinem cum magistris scholarum atque praefectis.

Si vero in scholis doctrinae christianae fidei adversantes traduntur, familia ipsa una cum aliis familiis, si fieri potest per familiarum consociationes, omnibus viribus atque sapienter adulescentes necesse est adiuvet ne a fide recedant. Quo in casu familia specialium indiget auxiliorum animarum pastoribus praebendorum, quos oblivisci dedecet parentibus inviolabile esse ius proprios liberos ecclesiali communitati concredendi.

41. Coniugalis amor fecundus variis rationibus ministerii vitae ostenditur, in quibus generatio et educatio sunt proximae maximeque propriae et tales ut pro iis nihil substitui possit. Revera quilibet actus veri amoris in hominem testatur et plet spiritalem familiae fecunditatem, quoniam interiori cuidam dynamicae virtuti obtemperat amoris tamquam sui ipsius donationis aliis factae.

Secundum has ipsas rationes, pro omnibus plenas momenti officiique, movebuntur praesertim coniuges illi qui corporis experiuntur sterilitatem.

Christianae familiae, quae omnes homines ex fide agnoscunt filios communis Patris caelorum, liberaliter occurrant aliarum familiarum liberis, quos sustineant et diligant non ut alienos, verum sodales unius familiae Dei filiorum. Hoc pacto poterunt christiani parentes amorem suum dilatare ultra carnis et sanguinis vincula coniunctionibus fovendis, quae in animo inhaerent quaeque explicantur in concreto ministerio erga aliarum familiarum filios, saepius etiam rerum maxime necessariarum egentes.

Vivendo exhibebunt christianae familiae paratiores animos ad adoptandos suscipiendosque filios parentibus orbatos vel ab iis derelictos: dum enim illi liberi, reperientes iterum fervorem et affectum familiae, possunt experiri amantem providentemque Dei paternitatem, a parentibus christianis ostensam, et sic etiam cum tranquillitate ac fiducia vitae adulescere, tota simul familia spiritalibus bonis amplioris cuiusdam fraternitatis ditescet.

Familiarum fecunditas habere debet perpetuam suam « vim creatricem », fructum scilicet mirabilem Dei Spiritus, qui veluti cordium aperit oculos ut novas societatis nostrae necessitates acerbitatesque cernant et qui animos confirmet ut hae accipiantur iisdemque respondeatur. Ad haec quod attinet, familiis campus patet amplissimus, in quem industria earum excurrat: etenim multo magis quam filiorum desertio sollicitat hodie ipsa socialis et culturalis segregatio, quae aspere senes affiigit et aegros, impeditos et medicamentis toxicis assuetos, quondam vinculis detentos et alios huiusmodi.

Hac ratione fines paternitatis ac maternitatis familiarum christianarum in immensum ampliantur: provocatur enim spiritaliter fecundus illarum amor his aliisque tot nostri temporis necessitatibus. Cum familiis autem ac per eas Dominus Iesus super turbas pergit misereri.

42. « Cum Conditor omnium constituerit coniugale consortium exordium et fundamentum societatis humanae ... familia ipsa ... prima et vitalis cellula societatis » est facta (105).

Familia cum societate ratione vitali et ordinata quasi vinculis coniungitur, quoniam eius fundamentum efficit atque perenne alimentum per suum ipsius munus vitae inserviendi: nam ex familia cives nascuntur et in familia primam scholam illarum virtutum socialium inveniunt, quae animant societatis ipsius vitam ac progressionem.

Ita ex natura vocationeque sua tan tum abest ut familia in se concludatur ut aliis etiam familiis et societati aperiatur, proprio sociali officio suscepto.

43. Experimentum ipsum communionis et participationis, quod cotidianam familiae vitam debet signare, prim as eius primariasque continet partes in societatis utilitatem obeundas.

Necessitudines inter familiaris communitatis membra permoventur et diriguntur norma « rerum gratuitarum », quae observans fovensque in omnibus et singulis dignitatem personalem tamquam unicum praestantiae titulum, fit liberalis hospitalitas, congressio et collocutio, affectio animi proprio studio carentis. magnanimum servitium, arcta animorum coniunctio.

Provectio verae maturaeque communionis personarum in familia ita fit illa prima et essentialis socialis consortionis schola, exemplum et incitamentum ad peramplos communitatis usus, signo observantiae, iustitiae, dialogi et amoris praelucente.

Unde, quemadmodum Patres Synodi animadverterunt, familia efficitur locus nativus et efficacissimum instrumentum ad societatem humaniorem redden dam eique quasi personae notam imprimendam: singulari penetranteque modo confert ad mundum aedificanclum, id agens ut vita proprie humana degi possit, nominatim vero ut virtutes ac « praestantia bona » custodiantur atque transmittantur. In familia, ut Concilium Vaticanum Secundum scripsit, « diversae generationes conveniunt ac sese mutuo adiuvant ad pleniorem sapientiam acquirendam atque iura personarum cum aliis vitae socialis exigentiis componenda » (106).

Consequenter respectu societatis, quae periculum est ne magis usque perdat notam personalem fiatque turba conglobata ac proinde ab humanitate aliena hominesque eadem exuens propter nocentes effectus tot formarum « effugii » — quales exempli causa sunt vinolentia, medicamentorum obstupefacientium consuetudo atque ipse terroris inferendi usus — familia possidet effunditque etiam hodie vires ingentes, quae hominem ex ignoti veluti nominis obscuritate eripere possint, eum semper praestare dignitatis suae personalis conscium, permagna locupletare humanitate actuoseque ipsum secundum unicam eius neque iterabilem naturam et indolem in societatis quasi texturam inserere.

44. Minime vero sociale familiae munus circumscribi licet opere procreandi et educandi, quamvis eo prim am suam et necessariam formam sese exhibendi ostendat .

Tam singulae quam consociatae familiae idcirco valent, immo debent multiplicibus vacare inceptis ministerii socialis, praesertim pro pauperibus et quoquo modo pro cunctis hominibus illis et casibus, ad quos pertingere non possunt providentiae praesidiique instituta auctoritatum publicarum.

Opera a familia societati collata habet vim suam singularem, quae necesse est melius cognoscatur firmiusque provehatur, maxime crescentibus paulatim filiis; ad illam vero operam dandam, quantum fieri potest, omnia familiae membra inducantur (107). 

Extolli nominatim par est augescens usque momentum hospitalitatis in societate nostra secundum omnes eius formas: a reseranda domus propriae multoque magis animi proprii ianua fratribus poscentibus usque ad solidum recipiendum officium praestandi omni familiae domicilium suum velut naturalem locum, ubi servatur ea et prosperatur. Familia christiana imprimis vocatur ut Apostoli excipiat monitoria verba: (estote) « hospitalitatem sectantes » (108), ac proinde ut, exemplum Christi imitans caritatemque participans, indigentem fratrem reapse amplectatur: « quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: non perdet mercedem suam » (109).

Sociale familiae munus etiam ratione politici interventus est procurandum: familias nempe eniti oportet imprimis ut leges institutionesque Civitatis non modo non laedant, verum fulciant ac defendant firmo modo iura familiae necnon officia. Ita profecto familiae magis consciae debent fieri se « primas partes agere » in « re politica familiari », quae vocatur, in seque recipere officium transformandae societatis: alioquin erunt familiae illorum malorum veluti victimae primae, quae indifferenti animo solum aspicere voluerunt. Concilii Vaticani Secundi monitio ut ethica singulorum separatim hominum superetur, etiam ad familiam pertinet uti talem.

45. Quemadmodum arctus nexus familiam inter et societatem postulat ut pateat familia communicetque societatem ipsam et eius progressionem, pari modo flagitat ne societas principale suum deserat officium observandae adiuvandaeque ipsius familiae.

Munia familiae ac societatis certo inter se complent in tutando provehendoque omnium hominum et cuiusque hominis commodo, sed societati et magis proprie Civitati agnoscenda est familia ut « societas proprio ac primordiali iure gaudens » (111); ac proinde suis in rationibus coniunctionis cum familia graviter adiguntur ad parendum principio subsidiariae rationis.

Hoc ex principio Civitas neque potest neque licet ei illa familiis eripere munera, quae aequaliter exsequi bene valent aut solae aut libere consociatae, verum oportet ut quam maxime foveat et poscat responsabilia familiarum incepta. Persuasum sibi habentes in familia inesse pernecessarium et inalienabile bonum communitatis civilis, publicae auctoritates quantum possunt efficere debent ut familiis praestentur adiumenta illa omnia — oeconomica, socialia, institutoria, politica, culturalia — quorum indigent ut omnibus suis officiis satisfaciant.

46. Specimen optimum mutuae sustinendi provehendique operae inter familiam ac societatem saepe pugnat gravissime quidem cum vera quadam earum seiunctione, immo etiam cum ipsarum conflictatione.

Re quidem vera, ut Synodus continenter arguit, condicio, quam in plurimis nationibus familiae offendunt, est admodum anceps, quin etiam omnino improbanda: institutiones ac leges iniuste agnoscere omittunt inviolabilia familiae ipsiusque personae humanae iura, ac societas non solum familiae non inservit sed eam violenter etiam oppugn at propriis in bonis ac primariis postulatis. Familia exinde, quae secundum Dei consilium est quasi cellula fundamentalis societatis subiectumque iurium et officiorum, quae Civitati ipsi imprimis et cuilibet alii communitati sunt propria, denique quasi victima efficitur societatis eiusque tarditatis ac lentitudinis in adiuvando et etiam magis manifestarum illius iniustitiarum.

Hac de causa palam fortiterque Ecclesia defendit familiae iura ab intolerabilibus societatis et Civitatis abusibus. Particulatim vero Synodi Patres haec, quae sequuntur, familiae iura, inter alia, memorarunt:

- « Existendi et progrediendi ut familia, i.e. ius omnis hominis, praesertim etiam pauperum ad familiam condendam et aptis subsidiis sustentandam.

- Exercendi suum munus in vita transmittenda atque filios educandi.

- Intimitatis vitae et coniugalis et familiaris.

- Stabilitatis vinculi atque institutionis matrimonialis.

- Credendi et profitendi propriam fidem, eamque propagandi.

- Educandi filios iuxta proprias traditiones et valores religiosos, necnon cnlturales, instrumentis, mediis atque institutionibus necessariis.

- Obtinendi securitatem physicam, socialem, politicam, oeconomicam, praesertim pauperum et infirmorum.

- Ius ad habitationem aptam vitae familiae rite ducendae.

- Expressionis et repraesentationis coram publicis auctoritatibus oeconomicis, socialibus et culturalibus eisque subiacentibus, sive per se, sive ope consociationum.

- Consociationes creandi cum aliis familiis et institutionibus, ut apte et sollerter suum munus adimpleat.
Protegendi minorennes ope adaequatarum institutionum et legislationum, contra nociva pharmaca, pornographiam, alcoholismum, etc.

- Honesti otii quod simul valores familiae foveat.

- Ius senum ad dignam vitam et dignam mortem.

- Ius emigrandi tamquam familia ad meliorem vitam quaerendam » (112).

Apostolicae Sedi, expressam petitionem Synodi obsecundanti, erit curae ut easdem propositiones accurate perpendat atque « Chartam familiae iurium » conficiat, officii sedibus et auctoritatibus publicis, quarum res interest, proponendam.

47. Sociale munus cuiusque familiae proprium novo sane nativoque nomine ad christianam spectat familiam, matrimonii sacramento innixam. Dum enim veritatem human am coniugalis amoris eaque omnia, quae secum fert, amplectitur, sacramentum coniuges ac parentes christianos idoneos reddit et impellit ut e sua laicorum vocatione vivant et ideo valeant « res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere » (113).

Sociale et politicum munus pertinet ad missionem regalem illam seu serviendi, quam christiani coniuges ex matrimonii sacramento communicant, simul recipientes mandatum, quod subterfugere non licet, atque gratiam, quae susten tat eos et incitat.

Hoc pacta vocatur familia christiana ut omnibus praebeat testimonium magni animi et sui cupiditate vacui, quaestionibus socialibus dicatum per « potiorem electionem » egenorum exclusorumque a societate. Quocirca progrediens in Domini sequela per amorem peculiarem in omnes pauperes, familia singulariter famelicis et miseris prospicere debet, senibus, aegrotantibus, toxicorum medicaminum usui deditis, familia carentibus.

48. Perspecta universali magnitudine variarum hodie quaestionum socialium, familia munus suum, ad societatis pertinens progressum, intellegit ratione prorsus nova amplificari: agitur enim etiam adiutrix opera novo ordini inter nationes praestanda, quandoquidem sola in totius mundi solida necessitudine suscipi possunt ac dissolvi ingentes et gravissimae quaestiones iustitiae in orbe terrarum, populorum libertatis, generis hominum pams.

Spiritalis communio familiarum in fide speq ue communi insitarum et caritate vivificatarum quasdam vires efficit internas, quae pariunt, diffundunt, perficiunt iustitiam et reconciliationem, fraternitatem et inter homines pacem. Uti « ecclesiola » familia christiana instar « magnae Ecclesiae » adigitur ut unitatis sit mundo signum et hoc modo sustineat propheticas suas partes testandi Christi Regnum et pacem, ad quae mundus totus contendit.

Hoc autem exsequi poterunt familiae christianae tum per educandi suum opus, praebentes videlicet liberis exemplum vitae in veritatis, libertatis, iustitiae, amoris principiis innixae, tum per actuosum consciumque officium, collocatum in vere humano incremento societatis eiusque institutorum, tum denique per adiumentum variis modis tributum consociationibus, quae nominatim ordinis internationalis quaestionibus student.

49. In praecipuis christianae familiae muneribus etiam ecclesiale officium continetur: ipsa videlicet destinatur uti ministra ad Regnum Dei in saeculorum decursu aedificandum per vitae missionisque Ecclesiae participationem.

Quo melius fundamenta, res ipsa, proprietates huius participationis comprehendantur, altius perspici oportet multiplicia et intima vincula Ecclesiam ac familiam christianam in terse colligantia, quae insuper familiam efficiunt velut « Ecclesiam minutam » (Ecclesiam domesticam) (114), aguntque ut haec suo vicissim modo sit imago viva et historica repraesentatio mysterii ipsius Ecclesiae.

Ante omnia generat, educat, aedificat christianam familiam Mater Ecclesia implendo ergo eam munus salutiferum, quod a Domino suo recepit. Verbum Dei annuntians, Ecclesia patefacit christianae familiae veram eius identitatem, id nempe quod ea est et esse debet secundum Domini consilium; celebrans sacramenta Ecclesia ditat atque roborat christianam familiam Christi gratia ut in Patris gloriam ea sanctificetur; novum caritatis mandatum rursus pronuntians, Ecclesia concitat et dirigit christianam familiam ad amoris ministerium ut eundem imitetur et in vita renovet amorem donationis ac sacrificii, quo Iesus Christus totum hominum genus prosequitur.

Eo usque immittitur vicissim christiana familia in Ecclesiae mysterium ut sua ratione salutis procurandae muneris, Ecclesiae proprii, particeps fiat: sacramenti virtute coniuges parentesque christiani « in suo vitae statu et ordine proprium suum in Populo Dei donum habent » (115). Quamobrem non modo « recipiunt » Christi amorem, cum fiunt communitas « salvata », verum etiam ad eundem Christi amorem fratribus « transmittendum » vocantur, ideoque communitas « salvans » efficiuntur. Eo modo christiana familia — effectus documentumque fecunditatis supernaturalis Ecclesiae — constituitur symbolum, testificatio, communicatio Ecclesiae maternitatis (116).

50. Familia christiana adigitur ut proprio singularique modo actuosas et conscias partes sustineat in Ecclesiae missione, eo scilicet quod serviendo Ecclesiae et societati se ipsam dedit in vita et actione sua tamquam intimam vitae amorisque communitatem.

Si quidem christiana familia est communitas, cuius vincula a Christo renovantur per fidem et sacramenta, eius participatio muneris Ecclesiae contingere debet ratione communitaria: simul igitur coniuges uti par, necnon parentes ac liberi uti familia, erga Ecclesiam et mundum ministerium suum exsequantur oportet. In fide esse debent « cor unum et anima una » (117) per communem spiritum apostolicum, qui eos incendit, ac per consociatam industriam, quae eos ministerii operibus pro ecclesiali civilique communi tate devincit.

Praeterea familia christiana in historia Regnum Dei aedificat per easdem illas res cotidianas, quae eius condicionem vitae tangunt et definiunt: itaque in coniugali familiarique amore — qui secundum insignes suas divitias bonorum et postulatorum universitatis, singularitatis, fidelitatis, fecunditatis impletur (118) — proditur ac perficitur familiae christianae participatio officii sacerdotalis, prophetici, regalis ipsius Iesu Christi eiusque Ecclesiae: arnor idcirco ac vita medullam missionis salvificae familiae christianae in Ecclesia et pro Ecclesia efficiunt.

Hoc commonet Vaticanum Concilium Secundum, ubi scribit: « Familia suas divitias spirituales cum aliis quoque familiis generose communicabit. Proinde familia Christiana, cum e matrimonio, quod est imago et participatio foederis dilectionis Christi et Ecclesiae, exoriatur, vivam Salvatoris in mundo praesentiam atque germanam Ecclesiae naturam omnibus patefaciet, tum coniugum amore, generosa fecunditate, unitate atque fidelitate, tum amabili omnium membrorum cooperatione » (119).

lactis ita fundamentis familiae christianae participationis missionis ecclesialis, iam tempus est illustrare eius elementa in triplici et unica coniunctione cum Iesu Christo Propheta, Sacerdote ac Rege ideoque demonstrare christianam familiam ut 1) communitatem credentem et evangelizantem, 2) communitatem cum Deo colloquentem, 3) communitatem hominibus de servientem.

51. Consors vitae missionisque Ecclesiae, quae verbum Dei religiose auscultat idque firma fiducia enuntiat (120), christiana familia phropheticum suum exsequitur munus suscipiendo ac proferendo Dei verbo: ita magis in dies credens et evangelizans communi tas efficitur .

Oboeditio fidei aequaliter poscitur a coniugibus parentibusque christianis (121): vocantur illi ut verbum Domini recipiant, quod ipsis aperit miranclam novitatem — Bonum Nuntium — eorum vitae coniugalis et familiaris, quam Christus sanctam redclidit ac sanctificantem. Etenim in fide dumtaxat reperire possunt et mirari grato animo laetantes ad quam dignitatern Deus matrimonium familiamque provexerit, eam signum et locum foederis amoris inter Deum et homines, inter Iesum Christum sponsamque eius Ecclesiam constituens.

Iam ipsa matrirnonii christi ani praeparatio quoddam fidei iter censetur: nam praestans offertur occasio ut sponsi iterum detegant altiusque comprehendant fidem baptismo receptam et christiana institutione nutritam. Hoc modo agnoscunt libereque accipiunt vocationem suam ut Christi sequelam et Regni Dei ministerium in conubiali statu viventes exsequantur.

Praecipuum temporis momentum, quo sponsi fidem suam commonstrent, est matrimonii sacramenti celebratio, quae suapte intima natura est proclamatio in Ecclesia Boni Nuntii de coniugali amore: qui est Dei verbum, quod « revelat » et « perficit » sapiens amansque cons ilium Dei de coniugibus, ad arcanam ac veram participationem ipsius Dei amoris erga homines admissis. Si sacramentalis matrimonii celebratio per se est verbi Dei pronuntiatio, in cunctis, qui vario nomine praecipui aetores sunt et celebrantes, eluceat oportet « professio fidei » in et cum Ecclesia, communitate credentium, prolata.

Haec autem fidei professio produci debet in vitae curriculum coniugum atque familiae: Deus enim, qui sponsos « ad » matrimoni um vocavit, eos « in » matrimonio pergit vocare (122).  In factis et per facta et quaestiones, difficultates et eventus cotidianae vitae Deus venit ad illos, ostendit et proponit concretas « postulationes » eorum participationis Christi amoris erga Ecclesiam pro peculiari condicione — familiari, sociali, ecclesiali — in qua versantur.

« Una simul » coniugalis ac familiaris communitas debet invenire consilium Dei eique obtemperare per ipsam experientiam human am amoris, qui in Spiritu Christi inter coniuges, inter parentes ac liberos exercetur.

Quocirca, ut magna Ecclesia, sic parva etiam Ecclesia domestica necesse est perpetuo seduloque evangelizetur: hinc ipsius officium curandae continuae institutionis in fide.

52. Christiana familia quatenus Evangelium amplectitur et ad maturitatem in fide progreditur, eatenus fit evangelizans communitas. Exaudiamus denuo Paulum VI: « Familia, haud secus atque Ecclesia, habenda est campus, quo affertur et unde diffunditur Evangelium. Quamobrem, apud familiam huius muneris consciam, omnia eiusdem familiae membra evangelizant atque evangelizantur. Parentes non tantum communicant cum filiis Evangelium, sed ab ipsis possunt recipere idem Evangelium penitus vita expressum. Eadem familia Evangelii nuntia fit apud alias multas familias, atque circumstantem, cui inseritur, con victum » (123).

Quemadmodum Synodus iterum edixit, sese revocans ad cohortationem, quam in urbe Puebla enuntiavimus, futurum evangelizandi opus maximam partem ex Ecclesia domestica pendet (124). Hoc apostolicum familiae munus in baptismo est insitum novamque vim ex sacramentali gratia matrimonii accipit ad fidem tradendam, ad sanctificandam et transformandam hanc societatem secundum Dei consilium.

Est hodie potissimum christianae familiae officium peculiare eo pertinens ut paschalis Christi foederis ipsa testis sit per continuam propagationem laetitiae amoris sicuraeque spei, de qua rationem reddat oportet: « Familia christiana tum praesentes virtutes Regni Dei tum spem vitae beatae alta voce proclamat » (125).

Summa catechesis familiaris necessitas cum vi quadam erumpit certis in rerum condicionibus, quas Ecclesia pro dolor passim animadvertit: « ubi legibus religioni adversantibus ipsa etiam educatio in fide impeditur, ubi propter pervagatam in credulitatem vel saecularismum, qui dicitur, grassantem reapse facultas non datur in religione vere crescendi, haec veluti Ecclesia domestica unus locus manet, ubi pueri et iuvenes germanam catechesim possint accipere » (126).

53. Evangelizandi ministerium proprium est parentum christianorum nee quidquam pro eo substitui potest: peculiares significationes induit familiaris vitae, veluti intertextae, ut esse debet, amore et simplicitate, efficientia et cotidiana testificatione (127).

Filios formare sic debet familia ad vitam u t suum munus quisque penitus impleat secundum acceptam a Deo vocationem. Nam familia, quae transcendentibus patet bonis, quae fratribus cum laetitia servit, quae magnanima cum fidelitate suis satisfacit officiis sentitque cotidianam suam participationem mysterii gloriosae Crucis Christi, primum fit optimumque seminarium ipsius vocationis ad vitam Regno Dei consecratam.

Evangelizationis et catechesis ministerium parentum comitetur oportet filiorum vitam etiam ipsis annis eorum adulescentiae et iuventutis, cum illi — ut saepius accidit — in controversiam adducunt vel etiam repudiant christianam fidem, teneris suae vitae annis susceptam. Quemadmodum evangelizandi opus in Ecclesia numquam ab apostoli secernitur doloribus, ita parentibus in familia subeundae sunt fortissimo serenissimoque animo difficultates, quibus eorum evangelizationis apostolatus nonnumquam inter ipsos liberos obicitur.

Oblivisci non licet ministerium, a coniugibus parentibusque christianis pro Evangelio exactum, esse natura sua ecclesiale servitium, ingredi scilicet in compagem totius Ecclesiae ut communitatis evangelizatae et evangelizantis. Ex unica Ecclesiae missione promanans in eaque inhaerens atque ad unius Corporis Christi aedificationem ordinatum (128), domesticae Ecclesiae ministerium evangelizationis et catechesis debet intimis vinculis coniungi conscioque officiorum animo componi cum omnibus ceteris ministeriis evangelizationis atque catechesis, quae sunt et geruntur in ecclesiali communi tate tam dioecesana quam paroeciali.

54. Universalitas sine finibus est patens campus evangelizationis proprius, quae studio et ardore missionali intrinsecus animatur: inde enim expresso et ambagibus vacuo iussui Christi respondetur: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae » (129).

Fides quoque evangelizandique munus christianae familiae hunc impulsum missionalem catholicum prae se ferunt. Matrimonii sacramentum, quod renovat repetitque officium in baptismate et chrismate stabilitum (130) defendendi diffundendique fidem, coniuges parentesque christianos constituit Christi testes « usque ad ultimum terrae » (131) necnon veros et germanos amoris vitaeque « missionarios ».

Iam intra familiam ipsam impleri potest genus quoddam actionis missionalis. Hoc fieri contingit, cum aliquod eius membrum fide caret aut eam non congruenter exsequitur. Quo in casu necessarii oportet testimonium fidei suae, vita ipsa comprobatae, ei exhibeant, quod eum exstimulet ac roboret in via, qua eo contend at ut Christo Salvatori prorsus adhaereat (132).

Animo missionali iam intus concitata, Ecclesia domestica impellitur ut splendidum signum sit praesentiae Christi eiusque amoris etiam pro « longinquis », pro familiis non dum credentibus, pro familiis ipsis christianis non amplius viventibus secundum fidem acceptam: vocatur ut « exemplo et testimonio suo» illuminet « eos qui veritatem quaerunt » (133).

Haud secus atque initiis christianae religionis Aquila et Priscilla se coniuges praebebant missionales (134), sic hac aetate Ecclesia suam numquam cessantem novitatem floremque per praesentiam ipsam coniugum ac familiarum christianarum testatur, quae saltem in certum temp oris spatium in terras abeunt missionali opere excolendas, annuntiaturi Evangelium hominibusque Iesu Christi amore servituri.

Peculiari omnino ratione christianae familiae conferunt ad missionalem causam Ecclesiae, cum inter filios filiasque suas missionalem fovent vocationem (135), et magis generatim cum operi institutorio insistunt, quod « filios suos ab ipsa pueritia disponere ad agnoscendum amorem Dei erga universos homines » possit (136).

55. Evangelii nuntiatio eiusque in fide perceptio in sacramentali celebratione plenitudinem consequuntur. Ecclesia enim, credens communitas et evangelizans, est pariter populus sacerdotalis, nempe dignitate ornatus particepsque effectus potestatis Christi Summi Sacerdotis Novi et Aeterni Foederis (137).

Familia quoque christiana Ecclesiae inseritur, sacerdotali populo: per matrimonii sacramentum, ubi fundatur et unde nutritur, perpetuo a Domino Iesu vivificatur ab eoque instigatur et obligatur ad colloquium cum Deo per sacramentalem vitam, per suae vitae oblationem necnon per precationem.

Roc est officium sacerdotale, quod familia christiana potest debetque exercere, cum universa Ecclesia arcte coniuncta in omnibus eventibus cotidianis vitae coniugalis ac familiaris: quo pacta familia christiana vocatur ad se sanctificandam atque etiam ad ecclesialem communitatem ac mundum sanctificandum.

56. Proprius fons et singulare instrumentum sanctificationis coniugum familiaeque christianae est matrimonii sacramentum, quod sanctificantem baptismi gratiam resumit et perficit. Propter mortis et resunectionis Christi mysterium, in quod christianum matrimonium homines denuo immittit, purificatur coniugalis amor et sanctificatur: « Hunc amorem Dominus, speciali gratiae et caritatis dona, sanare, perficere elevare digna tus est » (138).

Iesu Christi donum mlfilme totum positum est in sacramenti matrimonii celebratione verum coniuges fulcit in vitae eorum perpetuitate. Istud nominatim memor'at Concilium Vaticanum Secundum, cum docet: Iesus Christus « manet porro cum eis, ut quemadmodum Ipse dilexit Ecclesiam et Semetipsum pro ea tradidit, ita et coniuges, mutua deditione, se invicem perpetua fidelitate diligant ... Quapropter coniuges Christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari Sacramento roborantur et veluti consecrantur; cuius virtute munus suum coniugale et familiare explentes, spiritu Christi imbuti, quo tota eorum vita, fide, spe et caritate pervaditur, magis ac magis ad propriam suam perfectionem mutuamque sanctificationem, ideoque communiter ad Dei glorificationem accedunt » (139).

Universalis ad sanctitatem vocatio ad coniuges similiter et ad christianos pertinet parentes: pro illis definitur e sacramento celebrato et modo concreto transfertur in res ipsas coniugalis ac familiaris vitae proprias (140). Hinc gratia enascitur et necessitas verae altaeque spiritualitatis coniugalis et familiaris, quae ad argumenta revocatur creationis, foederis, Crucis, resurrectionis necnon signi, in quibus saepenumero Synodus est immorata.

Christianum matrimonium, perinde ac sacramenta cuncta, quae « ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem Corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum » (141), in se ipso est liturgicus actus glorificationis Dei in Christo Iesu et in Ecclesia: eo celebrando profitentur coniuges christiani gratum erga Deum animum suum de praecelso dona sibi concesso ut iterum vivere valeant sua in exsistentia coniugali ac familiari ex ipso Dei amore in omnes homines et in Domini Iesu Ecclesiam, ipsius Sponsam.

Et sicut ex sacramento in coniuges derivatur donum et obligatio, un de sanctificationem acceptam vivendo cotidie experiantur, ita eodem ex sacramento gratia profluit et morale officium universae eorum vitae transformandae in perpetuas « spiritales hostias » (142). Etiam ad coniuges et parentes christianos, praesertim in terrenis his temporariisque rebus, quae eos denotant, verba Concilii adhibentur: « Sic et laici, qua adoratores ubique sanete agentes, ipsum mundum Deo consecrant » (143).

57. Sanctificationis offici urn familiae christianae primas suas habet in baptismo radices supremamque suam in Eucharistia significationem, cui christianum matrimonium intima iungitur ratione. Concilium Vaticanum Secundum peculiarem necessitudinem extollit intercedentem Eucharistiam inter et matrimonium, praecipiens ut « matrimonium ex more intra Missam celebretur » (144):  prorsus est necesse hanc necessitudinem iterum detegi altiusque perspici, si quis comprehendere et in vitae usum traducere exoptet gratias et obligationes matrimonii ac familiae christianae.

Fons ipse christiani matrimonii est Eucharistia. Etenim Sacrificium Eucharisticum refert amoris foedus Christi cum Ecclesia, quod Sanguine est illius Crucis signatum (145). Atque in hoc Novi et Aeterni Testamenti Sacrificio coniuges christiani reperiunt originem, un de promanat interiusque figuratur ac perpetuo vivificatur eorum pactum coniugale. Tamquam Sacrificii am oris Christi in Ecclesiam repraesentatio Eucharistia est fons caritatis. In dona autem eucharistico caritatis familia christiana invenit fundamentum suum ac veluti animam suae « communionis » suaeque « missionis »: efficit enim Eucharisticus Panis variis ex familiaris communitatis membris unum corpus, quod est patefactio et participatio amplioris unitatis Ecclesiae; communicatio deinde Corporis « traditi » et Sanguinis Christi « effusi » fit inexhaustus fons missionalis apostolicaeque navitatis familiae christianae.

58. Necessaria ac perpetua pars muneris sanctificationis in familia christiana est receptio evangelicae provocationis ad conversionem, quae omnibus adhibetur christianis, qui non semper fideles persistunt « novitati » illius baptismi, quo sunt « sancti » effecti. Neque ipsa christiana familia semper cohaeret cum lege gratiae et baptismalis sanctitatis rursus in matrimonii sacramento declaratae.

Paenitudo ac mutua venia intra familiam christianam, quae in vita cotidiana tantopere frequentantur, proprium sacramentale tempus habent in paenitentia christiana. Quod ad coniuges attinet, ita scripsit Paulus VI in Encyclicis Litteris Humanae vitae: « Si autem peccatis adhuc retineantur, ne concidant animo, sed humiles et constantes ad Dei misericordiam confugiant, quam abunde Paenitentiae Sacramentum dilargitur » (146).

Ruius sacramenti celebratio vim specialem accipit ad familiarem vitam: dum per fidem intellegunt quomodo peccatum adversetur non tantum pacta cum Deo inito, sed etiam foederi coniugum familiaeque communioni, coniuges et omnes familiae sodales perducuntur ad congressionem cum Deo, « qui dives est in misericordia » (147) quique amorem suum peccato validiorem (148) impertiens, reficit ac perficit coniugale pactum familiaremque communionem.

59. Ecclesia pro familia christiana preces fundit, quam etiam instituit ut magnanima cum congruentia vivendo impleat donum officiumque sacerdotale, a Christo Summo Sacerdote receptum. Revera sacerdotium fidelium baptismale, vivendo expressum in matrimonio ut sacramento, coniugibus familiaeque fundamentum praebet vocationis et missionis, ob quam ipsa eorum cotidiana vita transit in « spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum » (149): evenit hoc non tantum per Eucharistiae aliorumque sacramentorum celebrationem et per sui ipsius oblationem factam ad Dei gloriam, sed etiam per precandi consuetuclinem perque collocutionem, orationi iunctam, cum Patre per legum Christum in Spiritu Sancto.

Familiaris precatio habet suas proprietates. Nam est oratio communiter facta a marito et uxore simul, a parentibus una cum liberis. Eodem tempore communio in precatione fructus est ac postulatum illius communionis, quae sacramentis baptismi et matrimonii suppeditatur. Ad christianae familiae membra adhiberi particulatim possunt voces, quibus Dominus Jesus praesentiam suam pollicetur: « iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quacumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (150).

Singulare argumentum huiusmodi familiaris precationis est ipsa vita familiae, quae in universis variisque suis adiunctis explicatur tamquam Dei vocatio et tamquam responsio filiorum appellationi eius efficitur: gaudia et dolores, spes et tristitiae, dies natales et anniversarii, nuptiarum iubilaea parentum, profectiones, longinquae commorationes et reversiones, graves et decretoriae electiones, obitus carorum et alii huiusmodi eventus demonstrant Dei amorem in familiae rerum cursu intervenientem ac pariter designare debent tempus aptum ad gratiarum actionem, ad implorationem, ad actum, quo familia fidenter se permittit Patri communi, qui est in caelis. Dignitas autem officiumque christianae familiae ut Ecclesiae domesticae exprimi possunt solum assiduo Dei auxilio, quod sine dubio concedetur, si humiliter fidenterque flagitabitur precatione.

60. Ex eorum dignitate ac sacerdotali missione ad omnes baptizatos pertinente, proprium christianorum parentum munus est liberos instruere ad orandum eosque addu cere paulatim ad mysterium Dei detegendum et ad colloquendum singulariter cum eo: « Maxime vero in Christiana familia, matrimonii Sacramenti gratia et officio ditata, filii iam a prima aetate secundum fidem in Baptismo receptam Deum percipere et colere atque proximum diligere doceantur oportet » (151).

Primaria necessariaque pars educationis ad precandum est concretum exemplum parentum et testimonium, vita comprobatum: dumtaxat una cum liberis orantes pater ac mater, dum suum perficiunt regale sacerdotium, in cordis filiorum veluti penetralia descendunt ibique vestigia relinquunt, quae sequentes vitae eventus exterminare non valebunt. Audiamus denuo Paulum VI parentes exhortantem: « Matres, docetisne liberos vestros christiani hominis precationes? Praeparatisne una cum sacerdotibus filios vestros ad primae aetatis sacramenta, Paenitentiam, Eucharistiam, Confirmationem? Assuefacitisne eos, si aegrotant, ut Christum cogitent perdolentem?, ut Virginis Mariae Sanctorumque invocent auxilia? Persolvitisne in familia marialis Rosarii precationem? Et vos patres, scitisne una cum liberis vestris cum omnique domestica communitate saltem interdum orare? Exemplum enim vestrum, comitante cogitationis actionisque honestate ac suffragante aliqua communi precatione, tantum valet quantum uti lis ad vitam schola, quantum cultus exercipax huic domui!. Reminiscimini: ita aedificatis Ecclesiam! » (152).

61. Inter Ecclesiae precationes ac singulorum fidelium orationes alta vitalisque necessitudo intercedit, sicut liquido confirmavit Concilium Vaticanum Secundum (153). Praecipuum vero quoddam propositum precationis in Ecclesia domestica eo spectat ut filii naturali quodam modo ad orationem liturgicam totius Ecclesiae inducantur, quatenus ii tum componuntur ad eam, tum ambitum vitae personalis, familiaris, socialis illa complectitur. Hinc necesse est omnes christianae familiae sodales pedetemptim participent Eucharistiam, maxime dominicalem et festivam, necnon alia sacramenta, praesertim initiationis christianae filiorum. Directoriae Concilii normae novam opportunitatem familiae christianae praebent, quae inter coetus est annumerata, quibus communitaria celebratio suadetur Liturgiae Horarum (154). Curabit pariter familia christiana ut etiam domi, ratione quidem suis sodalibus idonea, tempora ac liturgici anni festi dies celebrentur.

Ut autem domi praeparetur et continuetur cultus in Ecclesia celebrandus, familia utitur christiana precibus privatis, quarum magna invenitur varietas formarum: haec varietas, immensas testans divitias, secundum quas precationem christianam Spiritus movet, diversis satisfacit postulationibus condicionibusque vitae illius qui ad Dominum dirigit mentem. Praeter preces matutinas ac vespertinas, expressis verbis suadentur secundum Synodi Patrum monitionem : lectio et meditatio verbi Dei, praeparatio sacramentorum, pietas in Sacratissimum Cor Iesu et consecratio ei facta, variae rationes cultus Beatae Mariae Virginis, benedictio mensae, religionis popularis custodia.

Ecclesia, filiorum Dei libertatem plane observans, nonnullas pietatis formas fidelibus peculiari cum cura et instantia proposuit pergitque proponere: inter quas memoretur oportet Marialis Rosarii recitatio: « Nunc autem, Decessorum Nostrorum proposita prosecutis, perplacet Nobis vehementer marialis Rosarii recitationem inter saepta domestica commendare ... dubium non est, quin Beatae Mariae Virginis Corona inter excellentissimas atque efficacissimas communes preces recensenda sit, ad quas fundendas Christiana familia invitatur. Re quidem vera placet Nobis mente eo intendere ac vehementer optamus, ut, cum familiae membra ad precandum una conveniant, Rosarium crebro libenterque eo ipso tempore adhibeatur » (155). Germana sic pietas marialis, quae areta coniunctione et magnanima sequela spiritalium sensuum Virginis Sanctissimae declaratur, praestantissimum quoddam instrumentum est ad alendam amoris communionem familiae provehendamque coniugalem ac familiarem spiritualitatem. Illa enim, Christi Mater et Ecclesiae, insigniter etiam familiarum christianarum Mater est, nempe domesticarum Ecclesiarum.

62. Par non est oblivisci umquam precationem esse vitae christianae constitutivam et necessariam partem secundum suam integram et intimam naturam; quin immo ea pertinet ad ipsam nostram « humanitatem »: est « declaratio prima interioris veritatis hominis, condicio prima germanae libertatis spiritus » (156).

Hac de causa precatio minime significat quasi quandam fugam, quae a cotidianis officiis aliquem abducit, sed vehementiorem impulsum apportat ut christiana familia suscipiat pleneque absolvat munera universa sua tamquam cellulae primae ac fundamentalis humanae societatis. Proinde actuosa communicatio vitae munerisque Ecclesiae in mundo respondet fidelitati atque studio precationis, qua familia christiana fecundae coniungitur Viti, quae Christus est Dominus (157).

Ex vitali cum Christo consociatione, quae Sacra Liturgia nutritur nec non sui ipsius oblatione et oratione, profiuit etiam familiae christianae fecunditas in eius proprio ministerio ad progressionem humanam spectante, quod ex se necessario prodest mundo transformando (158).

63. Ecclesiae, populo scilicet prophetico-sacerdotali-regali, officium est omnes homines perducere ad verbum Dei in fide accipiendum idque celebrandum ac testificandum in sacramentis et in precationibus et demum ad id commonstrandum in vitae rebus concretis secundum donum novumque amoris mandatum.

Familia christiana legem suam reperit non in scripto aliquo codice, verum in Sancti Spiritus actione personali, quae concitat christianum et gubernat; haec est enim « lex ... Spiritus vitae in Christo Iesu » (159): « caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis » (160).

Hoc aequabiliter dicendum est de coniugibus ac familia christiana: eorum moderator et norma est Spiritus Iesu in corda effusus ex sacramenti matrimonii celebratione. Baptismum in aqua et Spiritu prosequens, matrimonium iterum proponit evangelicam amoris legem et Spiritus dona eam altius insculpit in christianorum coniugum animis: amor eorum, purificatus et redemptus, est fructus Spiritus, qui credentium in animis operatur eodemque tempore se veluti praebet principale mandatum moralis vitae, quae ab eorum responsabili libertate deposcitur.

Sic quidem familia christiana animatur et ducitur nova lege Spiritus intimaque in communione cum Ecclesia ipsa, populo regali, et adigitur ut « ministerium » suum amoris erga Deum fratresque exprimat vivendo. Sicut Christus fungitur regali sua potestate, cum se devovet hominum servitio (161), sic et christianus verum consequitur sensum suae participationis dignitatis regalis, Domini sui propriae, cum spiritum eius communicat moremque homini serviendi: hanc « potestatem discipulis communicavit, ut et illi in regali libertate constituantur et sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant (cfr. Rom 6, 12), immo ut Christo etiam in aliis servientes, fratres suos ad Regem, cui servire regnare est, humilitate et patientia perducant. Dominus enim Regnum suum etiam per laicos fideles dilatare cupit, Regnum scilicet veritatis et vitae, Regnum sanctitatis et gratiae, Regnum iustitiae, amoris et pacis; in quo Regno ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (cfr. Rom 8, 21) » (162).

64. Incitata novo amoris mandato ac sustentata, familia christiana in vitae usu servat hospitalitatem et reverentiam et servitutem erga omnem hominem, qui semper pro sua dignitate personae et filii Dei accipitur,

Contingere autem hoc imprimis oportet intra coniuges ac familiam et in utrorumque bonum, videlicet per cotidianum munus germanae provehendae personarum communitatis, innixae in interna amoris communi one et inde augescentis. Id proficere debet intra vastiorem orb em ecclesialis communitatis, cui christiana inserta est familia: propter ipsam familiae caritatem Ecclesia potest et debet magis domesticam induere indolem, nempe familiariorem, genere necessitudinum humaniore magisque fraterno sibi asciscendo.

Caritas vero proprios fidei fratres excedit, quoniam « omnis homo meus est frater »; in unoquoque homine, potissimum egeno et infirmo, dolente iniusteque tractato, caritas detegit Christi vultum necnon fratrem, qui amandus est et cui serviendum.

Ut ministerium hominis a familia impleatur secundum evangelicum morem, diligenter effici oportet, quod Concilium Vaticanum Secundum inculcat: « Quo huiusmodi caritatis exercitium omni exceptione maius sit et tale appareat: in proximo consideretur imago Dei ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur quidquid indigenti donatur » (163).

Familia christiana, dum Ecclesiam in caritate aedificat, se hominum ministerio dicat et mundo illa reapse perficienda « promotione humana », cuius natura his verbis est breviter descripta in Nuntio a Synodo familiis dato: « Aliud munus familiae est homines informare ad amorem pariterque amorem praestare in cunctis rationibus, quae ipsi cum aliis intercedunt, ita ut familia non in se concludatur, sed pateat communitati, quippe cum sensu iustitiae atque reverentia erga alios necnon conscientiae suae officio erga totam hominum societatem permoveatur » (164).

IV

I - 65. Sicut omnis animans, ita et familia progrediatur et crescat oportet. Post sponsalium praeparationem atque celebrationem sacramentalem matrimonii, coniuges cotidianum veluti iter instituunt eo pertinens ut per gradus matrimonii bona consequantur et officia impleant.

Fide illuminata et ob virtutem spei etiam christiana familia, in communione cum Ecclesia, experiendo particeps fit humanae peregrinationis ad plenam revelationem et effectum Regni Dei contendentis.

Quapropter impensius etiam illustrari oportet quantopere interventus pastoralis Ecclesiae ad fovendam familiam urge at. Omnibus est nitendum viribus ut pastoralis cura familiae firmetur ac provehatur, operando in re ceteris vere anteferenda, minime dubitando quin evangelizatio tempore futuro ex Ecclesia domestica pendeat (165).

Sollicitudo pastoralis Ecclesiae non continetur tantum christianis familiis propinquioribus, sed, fines suos dilatans secundum Cordis Christi mensuram, diligentior erit circa omnes familias universe et eas particulatim, quae in difficili vitiataque condicione versantur. Ecclesia oportet ad cunctas familias verba dirigat plena veritatis, humanitatis, bonitatis, spei, impensae participationis difficultatum interdum vere gravissimarum, quibus premuntur; omnibus erit auxilio, sui commodi immemor, ut possint accedere ad illud familiae exemplar, quod Creator voluit usque « a principio » quodque Christus sua gratia redemptrice renovavit.

Actio pastoralis Ecclesiae gradatim fiat oportet, etiam quatenus familiam debet comitari, eam pedetemptim sequens In variis veluti gradibus eius institutionis et progressus.

66. Hisce temporibus magis quam alias necesse est ut iuvenes ad matrimonium atque familiarem vitam praeparentur. In quibusdam regionibus ipsae familiae adhuc iuxta veterem morem iuvenibus tradunt bona ad vitam coniugalem et familiarem spectantia, per progrediens educationis vel initiationis opus. Sed mutationes, quae supervenerunt intra prope omnes nostrorum temporum communitates, postulant ut non solum familia verum etiam human a societas et Ecclesia studiose nitantur ut praeparentur apte iuvenes ad futura officia. Haud paucae res adversae, quae hodie in familiari vita deprehenduntur, ex eo oriuntur quod inter nova rerum adiuncta iuvenes non solum rectum bonorum ordinem obliviscuntur, sed, firmas agendi regulas iam non habentes, nesciunt quomodo possint oppetere novasque expedire difficultates. At experientia docet iuvenes ad familiarem vitam affatim praeparatos universe magis proficere quam ceteros.

Hoc eo magis refertur ad christianum matrimonium, cuius vis sanctitatem tot virorum et mulierum pervadit. Quare Ecclesia aptiores amplioresque rationes praeparationis ad matrimonium provehat oportet ut, quantum fieri possit, amoveantur difficultates, quibus plurimi coniuges premuntur, atque etiam amplius certe foveatur ortus et auctus matrimoniorum, quae felicem exitum habent.

Praeparatio ad matrimonium habeatur ac perficiatur tamquam processus, qui gradatim fit et continenter. Ea enim tres praecipuos postulat gradus: praeparationem remotam, propinquiorem, proximam.

Praeparatio remota ab ipsa infantia incipit, in ea sapienti familiari arte paedagogica, quae dirigere studet pueros ad se ipsos cognoscendos ut homines uberibus et implicatis dotibus psychologicis necnon singularis indole personae praeditos, cum viribus propriis et infirmitatibus. Hoc est temp oris spatium, quo inculcentur oportet existimatio omnis veri humani boni in rationibus sive inter personas intercedentibus sive socialibus; quibus rebus addendum est momentum, quod illud habet ad ingenium formandum, ad dominatum rectumque usum propriarum proclivitatum, ad modum iudicandi de alterius sexus personis cum iisque congrediendi de aliisque hoc genus rebus. Insuper opus est, maxime christianis, valida spiritalis et catechetica institutio, quae matrimonium valeat explicare tamquam veram vocationem et missionem, haud omissa facultate se Deo penitus devovendi in vocatione ad vitam sacerdotalem vel religiosam.

Hoc fundamento innixa, postea praeparatio proxima, fusius pertractanda, instituitur, quae — ab aetate consentanea et congruenti cum catechesi, veluti institutione catechumenorum — magis peculiarem postulat praeparationem ad sacramenta suscipienda, ad novam nempe quasi eorum inventionem. Haec renovata catechesis iuvenum et eorum omnium, qui ad matrimonium christianum se praeparant, est omnino necessaria ut sacramentum necessariis cum animi dispositionibus moralibus et spiritalibus celebretur et ex eo deinde vivatur. Oportet ut institutio religiosa iuvenum, apto tempore ac secundum varias certasque necessitates, compleatur praeparatione ad communem vitam a duobus coniunctim ducendam; qua praeparatione matrimonium tamquam necessitudo inter personas viri et mulieris continenter excolenda proponatur atque animi impellantur ut quaestiones sexualitatis coniugalis et consciae paternitatis altius perspiciant, adiuvantibus praecipuis notionibus medicis-biologicis, quae hisce rebus iunguntur; eadem inducat ad usum idonearum methodorum educationis filiorum necnon elementa primaria curet comparanda, quibus familia consentanee regatur (cuius modi sunt: opus stabile, sufficiens et expedita pecunia, prudens rerum administratio, cognitio disciplinae oeconomicae domesticae et similia).

Denique oportet ne praeparatio neglegatur ad apostolatum familiarem, ad fraternitatem et cooperationem cum aliis familiis, ad partem actuose habendam in coetibus, consociationibus, motibus et inceptis, quae ad bonum humanum et christianum familiae pertinent.

Expedit ut praeparatio proxima ad matrimonii sacramentum celebrandum postremis fiat mensibus et hebdomadibus, quae nuptiis antecedunt, ut nova veluti significatio, novum argumentum et forma tribuantur inquisitioni, quam dicunt, ante matrimonii celebrationem canonico iure postulatae. Hac praeparatione iugiter necessaria quocumque in casu ii magis indigent sponsi, qui adhuc defectus ac difficultates quoad christianam doctrinam vitaeque usum prae se ferunt.

Inter principia, quae tradenda sunt in hoc fidei veluti itinere, catechumenatui simili, oportet etiam altius perspiciatur Christi Ecclesiaeque mysterium, significatio gratiae atque officii matrimonii christiani necnon praeparatio ad actuosam et consciam participationem rituum liturgiae nuptialis.

In variis gradibus praeparationis ad matrimonium — quos tantummodo indicii causa adumbravimus — familia christiana ac tota communitas ecclesialis officio se obstringant oportet. Exoptatur ut Conferentiae episcopales, quemadmodum in idonea incumbunt incepta ad adiuvandos futuros coniuges ut magis sint conscii momenti suae optionis necnon animarum pastores ut de consentaneis illorum dispositionibus ipsi fiant certiores, ita studeant ut Directorium de pastorali cura familiae edatur. In quo imprimis statuenda erunt minima argumentorum elementa, temp ora et methodi « Curriculorum praeparatoriorum », ubi simul variae inter se veluti librandae erunt partes — doctrinales, paedagogicae, iuridicae, medicae — quae ad matrimonium pertinent, et ita disponendae ut quotquot se ad matrimonium componunt, ultra intellectual em perspicientiam, impellantur ut in communitatem ecclesialem inserant se ipsos.

Licet haud minoris aestimanda sit necessitatis et obligationis ratio, praeparationis proximae ad matrimonium propria — quod quidem fieret, si facile ab ea aliquis eximeretur — tamen oportet haec praeparatio semper ita proponatur et ad effectum sic adducatur ut eius praetermissio, si eam fieri contingat, non sit impedimentum nuptiarum celebrandarum.

67. Matrimonium christianum ad normam liturgicam postulat celebrationem, quae ratione sociali et communitaria naturam essentialiter ecclesialem et sacramentalem coniugalis foederis inter baptizatos declaret.

Ut sacramentalis actio sanctificationis, matrimonii celebratio — Liturgiae, culmini actionis Ecclesiae et fonti eius virtutis sanctificantis, illigata (166) — oportet per se sit valida, digna, frugifera. Hic amplus patet campus sollicitae curae pastorali ut postulationes prorsus impleantur, quae e natura foederis coniugalis, sacramenti dignitate aucti, promanant, atque simul disciplina Ecclesiae recte servetur, quod attinet ad liberum consensum, impedimenta, canonicam formam et ipsum celebrationis ritum. Hic simplex et decorus sit iuxta normas competentium auctoritatum Ecclesiae, quarum est etiam —secundum certa et definita adiuncta temporis et loci atque congruenter normis ab Apostolica Sede editis (167) — si forte res ferat, inducere in celebratione liturgica illa cuiusque cultus humani elementa quae ad exprimendam altam significationem humanam et religiosam coniugalis foederis satius valeant, dummodo in iis nihil insit, quod cum fide christianisque moribus parum conveniat.

Ut signum celebratio liturgica ita peragatur ut fiat, etiam quoad exteriorem veri tatem, verbi Dei proclamatio et professio fidei communitatis credentium. Pastorale officium hac in re patescet sapienti diligentique cura « Liturgiae verbi» et institutione fidei, iis tradita, qui adsunt celebrationi, imprimis nuptias facientibus.

Ut sacramentalis actio Ecclesiae, celebratio oportet liturgica matrimonii christianam associet communitatem participatione plena, actuosa et conscia omnium astantium, secundum uniuscuiusque locum et officium: nuptias facientium, sacerdotis, testium, propinquorum, amicorum ceterorumque fidelium, qui omnes coetui intersunt, qui mysterium Christi eiusque Ecclesiae manifestat et exprimit vivendo.

Quod attinet ad celebrationem matrimonii christiani in regionibus propriis cum cultus humani formis vel traditionibus avitis, principia serventur supra enuntiata.

68. Maxime eo quod in celeb ratione sacramenti peculiaris cura impenditur dispositionibus moralibus et spiritalibus matrimonium ineuntium, potissimum vero eorum fidei, hic aggredienda est difficultas, quae non raro contingit et in quam pastores Ecclesiae incidere possunt in hac nostra societate, saecularem formam induta.

Etenim fides eius qui ab Ecclesia petit ut matrimonium possit contrahere, varios habere potest gradus, atque praecipuum est munus pastorum efficere ut ea iterum reperiatur, alatur, ad maturitatem adducatur. Sed oportet quoque ut ii intellegant causas, quae suadent Ecclesiae ut, etiam qui non est perfecte dispositus ad celebrationem, admittatur.

Prae ceteris sacramentis haec sunt eiusdem matrimonii sacramenti peculiaria et propria: est videlicet sacramentum rei, quae iam in creationis dispositione inest, est idem foedus coniugale a Creatore institutum « in principio ». Viri ergo mulierisque propositum matrimonium contrahendi secundum hoc Dei consilium, id est secundum propositum vitam, per ipsorum coniugalem et irrevocabilem consensum, amore indissolubili atque fidelitate sine condicionibus astringendi, revera requirit, etiamsi modo non omnino conscio, animum affatim oboediendi Dei voluntati, qui sine eius gratia non potest haberi. Ii igitur verum propriumque salutis iter sunt ingressi, quod celebratio sacramenti et proxima ad eandem praeparatio complere valent et ad metam adducere, dummodo recta sit eorum intentio.

Ceterum verum est in quibusdam regionibus magis sociales quam reapse religiosas causas impellere sponsos, ut celebrationem matrimonii in Ecclesia petant. Quod non est mirum. Namque matrimonium est eventus, qui non tantummodo facturos nuptias respicit. Suapte enim natura est etiam quiddam sociale, quod sponsos respectu societatis obligato Ex omni tempore celebratio eius dies est festus, quo familiae amicique inter se coniunguntur. Patet ergo sociales causas concurrere cum privatis in petitione matrimonium in ecclesia contrahendi.

Neque obliviscendum est matrimonium inituros huiusmodi, vi sui baptismi, vere iam alligari Foedere sponsali Christi cum Ecclesia atque ob rectam suam intentionem Dei cons ilium de matrimonio se accepisse ideoque, saltem implicite, ei assentiri, quod Ecclesia facere intendat, cum matrimonium celebret. Quamobrem tantummodo eo quod in huiusmodi petitione etiam sociales causae inveniuntur, probari non potest celebrationis recusatio a pastoribus forsitan facta. Ceteroquin, ut Concilium Vaticanum Secundum docuit, Sacramenta verbis et rebus ritualibus fidem alunt et roborant (168):  fidem dicimus, ad quam matrimonium inituri iam contendunt vi rectae suae intentionis, quam gratia Christi sine dubio fovet et firmat.

Praeterea, si aliae rationes circa admission em ad celebrationem ecclesialem matrimonii statuantur, quae gradum fidei nuptias facere volentium respiciant, gravia pericula possunt afferri: imprimis periculum faciendi iudicia fundamento carentia et discriminantia; deinde periculum ingerendi dubia de validitate matrimoniorum iam celebratorum, magno cum detrimento christianarum communitatum cumque novis, non probandis angoribus conscientiae coniugum; periculum impugnandi vel in dubium vocandi indolem sacramentalem multorum matrimoniorum fratrum a plena communione cum Ecclesia catholica seiunctorum, quod ab ecclesiali discrepat traditione.

Cum, contra, omni conatu ad irritum redacto, nuptias facturi aperte et expresse id quod Ecclesia intendit, cum matrimonium baptizatorum celebratur, se respuere fatentur, animarum pastori non licet eos ad celebrationem admittere. Quamvis id aegre ferat, debet id ipsum agnoscere atque iis, quorum interest, persuadere non Ecclesiam in tali rerum statu sed eos ipsos celebrationem, quam quid em petant, impedire.

Etiam instantius hic videtur urgeri necessitas evangelizationis et catechesis ante et post matrimonium tradendarum, quas cuncta christiana communitas exsequatur oportet ea mente ut unusquisque vir et mulier, qui matrimonium contrahunt, sacramentum matrimonii non solum valide celebrent sed etiam fructuose.

69. Cura pastoralis familiae legitime constitutae reapse idem valet atque officium omnium eorum, qui communitatem ecclesialem localem efficiunt, auxilium praebendi coniugibus ut novam suam vocationem et missionem deprehendant et in vitae usum traducant. Quo magis magisque familia vera fiat amoris communitas, oportet universa eius membra adiuventur atque ad sua informentur officia respectu novarum, quae occurrant, difficultatum, ad mutuum servitium, ad vivam in familiari vita partem habendam.

Hoc praesertim novellas familias respicit, quae in novo bonorum novorumque officiorum ambitu versantes, maxime prioribus conubii annis fortasse difficultatibus sunt obnoxiae, veluti iis quae ex accommodatione ad communem vitam agendam filiorumque ortu promanant. Novelli coniuges ex animo suscipiant scienterque adhibeant auxilium prudens, humanum, munificum coniugum aliorum, qui iam a multo tempore vitam matrimonialem familiaremque experiendo noverunt. Sic intra ecclesialem communitatem — familiam magnam e christianis constantem familiis — mutuum assiduitatis commercium auxiliumque inter omnes familias efficietur, dum unaquaeque aliis adest sua cum experientia humana atque etiam fidei et gratiae donis. Vere apostolico spiritu vivificatum, hoc auxilium inter familias e facillimis, validissimis et omnium usui accommodatis erit modis, quo illa praestantia bona christiana longe lateque manantia transfundantur, quae principium et meta sunt cuiusvis ministerii pastoralis. Hac profecto ratione novae familiae non solum accipient sed vicissim, ita adiutae, veluti fons erunt incrementi pro aliis familiis, iampridem constitutis, vitae testimonio suo et opera sua sedulo collata.

Praeterea in pastorali obeundo ministerio, quod novis familiis praebet, Ecclesia oportet peculiariter conitatur ut eas instituat ad amorem coniugalem cum conscientiae officio praestandum respectu eius necessitatum communionis ac servitii vitae impendendi, atque etiam ad intimam domesticae vitae consuetudinem cum communi et generoso opere aedificandae Ecclesiae atque humanae societatis componendam. Cum filiorum ortu bini coniuges omnino proprieque familia efficiuntur, Ecclesia adhuc parentibus aderit ea mente ut filios illi suscipiant ac diligant instar doni a Domino vitae accepti, cum gaudio laborem subeuntes iis opitulandi in humano et christiano progressu.

II - Actio pastoralis semper dynamico modo veram Ecclesiae naturam ostendit, quae missione sua salvifica obstringitur. Etiam pastoralis cura familiae — peculiaris ac praecipua ratio pastoralis ministerii — habet principium suum efficiens principemque auctorem ipsam Ecclesiam per eius structuras perque illos qui in ea operantur.

70. Ecclesia, communitas salvata simul et salvans, hic consideranda est in duplici sua ratione universali et particulari: haec in dioecesana communi tate, modo pastorali in minores communitates divisa, inter quas, suum ob praecipuum pondus, paroecia est insignis, declaratur et ad effectum adducitur.

Communio cum Ecclesia universali non deprimit, quin immo in tuto ponit et promovet stabilitatem et peculiarem inclolem variarum Ecclesiarum particularium; quae esse pergunt subiecta opere valentia et proxima necnon efficientissima ad curam pastoralem familiae peragendam. Ita quaevis Ecclesia localis et peculiari modo quaevis communitas paroecialis oportet sit magis conscia gratiae et officii, quae a Domino accipit ut curam provehat pastoralem. Expedit ne quodlibet pastoralis curae apte dispositae consilium, omnibus in ordinibus, umquam ad curam pastoralem familiae spectare praetermittat.

Huiusce officii habita ratione, intellegitur etiam momentum consentaneae institutionis eorum qui in hoc genus apostolatum modo magis peculiari insistunt. Sacerdotes, religiosi et religiosae, inde a formationis suae tempore, progressione quadam et consentanee ad cuiusque munus implendum dirigantur et instituantur. Inter alia incepta nos iuvat in lumine ponere novum Romae apud Pontificiam Universitatem Lateranensem conditum Altius Institutum studio quaestionum de familia destinatum. Etiam in quibusdam dioecesibus huiusmodi instituta sunt excitata: curent Episcopi ut quam plurimi sacerdotes, antequam paroecialia munia ineant, in his specialia frequentent curricula. Aliis in locis institutoria curricula per intervalla habentur apud Altiora Instituta studiorum theologicorum et pastoralium. Haec incepta fovenda, sustinenda, multiplicanda et aperienda sunt, utliquet, etiam laicis, qui ad utilitatem familiae operam conferant pro munere sibi proprio (medico, iuridico, psychologico, sociali, paedagogico).

71. Sed maxime praecipuus habendus est locus, qui hac in re ad missionem coniugum familiarumque christianarum pertinet, ac quid em vi gratiae in sacramento acceptae. Quae missio est exsequenda ut Ecclesia atque Regnum Dei in rerum humanarum cursu aedificentur. Id postulatur sicut actus promptae obtemperationis Christo Domino. Is enim, virtute matrimonii baptizatorum ad sacramenti dignitatem evecti, coniugibus christianis peculiarem missionem apostolorum impertit, qua ut operarii in vineam eius et, praecipuo modo, in hunc campum familiae mittuntur.

Haec dum faciunt, in communione et sociata opera cum ceteris Ecclesiae membris, quae naviter agunt in bonum familiae, simul dona sua et ministeria fructificando. Talis apostolatus imprimis intra propriam familiam explicabitur, prout testimonium perhibetur vitae actae secundum Dei legem omnibus in eius partibus, christiane instituendo filios, iis praebendo auxilium ut fidem suam ad maturitatem adducant, eos ad castitatem educando, praeparando ad vitam, vigilando ut a periculis ideologicis et moralibus, quibus saepe sunt obnoxii, prohibeantur, eos gradatim cum conscientiae officio inserendo in ecclesialem civilemque communi tatem, iis subveniendo et suadendo in vocatione seligenda, mutuum praebendo auxilium inter membra familiae pro communi auetu humano et christiano aliisque huiusmodi rationibus. Inde apostolatus familiae diffundetur operibus caritatis spiritalis et corporalis ad alias familias, praesertim ad eas quae magis egeant auxilio et fulcimine, ad pauperes, aegrotos, senes, praepeditos, orphanos, viduas, coniuges derelictos, matres innuptas et eas quae in difficilibus rerum adiunctis temptantur ut partum abigant et ad hisce similes.

72. In Ecclesia insuper, quae est subiectum responsabile curae pastoralis familiae, memorandae sunt complures consociationes fidelium, in quibus declaratur Christi Ecclesiae mysterium et aliquomodo vivitur ex eo. Sunt igitur agnoscendae, cuiusque opera expostulata, — omnes quidem secundum proprietates suas, fines, momenta ad rem et methodos — plurimae ecclesiales communitates, varii coetus plurimique motus, quoquo modo, varii generis nomine et gradu, in cura pastorali familiae versantes.

Hac de causa Synodus manifeste comprobavit fructuosam operam huiusmodi consociationum spiritualitati, institutioni et apostolatui deditarum. Earum erit sincerum sensum solidae necessitudinis cum aliis excitare, vitae fovere rationem, quae Evangelium Ecclesiaeque fidem sequatur, conscientias formare iuxta christianas virtutes, non iuxta modos publicae opinionis, aclhortari ad opera caritatis mutuae et erga alios aperto animo, qui christianas familias tamquam verum fontem luminis validumque fermentum pro ceteris efficiat.

Pariter exoptatur ut familiae christianae, communis utilitatis consciae, naviter operentur omnibus in graclibus, etiam in aliis non ecclesialibus consociationibus. Aliae ex his pertinent ad conservanda, tradenda, tuenda praestantia bona ethica et culturalia singulorum, quorum interest, populorum, ad personae humanae progressionem, ad tutelam medicam, iuridicam et social ìem matrum et infantium, ad iustam mulieris promotionem et ad luctationem adversus ea quae eius dignitatem abiciunt, ad auctum mutuae necessitudinis, ad cognitionem quaestionum coniunctarum cum conscia natalium temperatione secundum naturales methodos congruentes cum humana dignitate et Ecclesiae doctrina. Aliae tendunt ad iustiorem humanioremque aedificandam societatem, ad iustas fovendas leges, quae recto sociali ordini faveant, plene observata dignitate omnique legitima libertate uniuscuiusque ac familiae in gradu sive nationali sive internationali, ad cooperationem cum schola aliisque institutis, quae filiorum educationem complent, et ad alias res huiusce generis.

III - Praeter familiam — obiectum videlicet, sed imprimis subiectum eiusdem pastoralis curae familiae — alii etiam sunt memorandi iique praecipui, qui in peculiari hac provincia operantur.

73. Princeps curator et auctor rei pastoralis familiae in dioecesi est episcopus. Ut Pater et Pastor ipse oportet sit peculiari ratione sollicitus de hac parte, sine dubio ceteris praestante, ministerii pastoralis. Ei oportet curam, sollicitudinem, tempus, administros, copias impendat; praesertim vero suum ipsius adiumentum familiis et omnibus, qui in variis dioecesis structuris ei opitulantur in cura pastorali familiae, praebeat. Maxime ei cordi sit ut dioecesis sua magis magisque fiat vera « familia dioecesana », exemplar et fons spei pro tot familiis, ad hanc pertinentibus. Constitutio Pontificii Consilii pro Familia, ad hoc quod attinet, eo putetur spectare ut sit signum momenti, quod nos curae pastorali familiae in mundo tribuimus et ut simul sit efficax instrumentum, quo ea omnibus gradibus adiuvetur. Episcopi praesertim presbyteris utuntur, quorum munus — sicut Synodus aperte illustravit — pars est primaria ministerii Ecclesiae in utilitatem matrimonii atque familiae. Idem dicendum est de iis diaconis, quibus curatio huiusce provinciae pastoralis fortasse concreditur.

Eorum officium non solum quaestiones morales et liturgicas amplectitur, sed etiam personales atque sociales. Ipsi oportet familiam sustineant in eius difficultatibus et angustiis, eiusdem membris se consociantes eamque adiuvantes ut vitam suam, luce Evangelii refulgente, considerent. Non supervacaneum est animadvertere ex hac missione, si exerceatur necessario habito discrimine veroque cum spiritu apostolico, Ecclesiae ministrum nova accipere incitamenta ac spiritales vires pro sua etiam vocatione ipsaque ministerii exercitatione.

Suo tempore intentoque studio ad hunc apostolatum instituti, sacerdos vel diaconus oportet continenter se gerant erga familias tamquam patres, fratres, pastores et magistros, eas gratiae iuvantes subsidiis ac veritatis lumine collustrantes. Necesse igitur est ut institutio, quam tradunt, et consilia eorum plane cum germano Ecclesiae Magisterio congruant ita ut Dei Populo auxilia praebeant ad rectum sensum fidei sibi. comparandum, qui postea ad ipsam vitam oportet aptetur. Haec erga Magisterium fidelitas efficiet quoque ut sacerdotes omni navitate iudiciorum suorum congruentiam curent ea mente ut a fidelibus suis conscientiae auferre valeant formidines.

Pastores et laici in Ecclesia participes sunt propheticae Christi missionis; laici testimonium perhibendo fidei verbis atq ue christiana vita; pastores distinguendo in hoc testimonio, quod ex germana fide oriatur ab eo quod minus congruit cum lumine fidei; familia, ut christiana communitas, sua peculiari fidei participatione ac testimonio. Itaque etiam inter pastores et familias dialogus inchoatur. Theologi et quaestionum familiarium periti possunt magnopere auxilio esse huic collocutioni accurate explanando argumenta sive Ecclesiae Magisterii sive experientiae vitae familiaris. Tali ratione Magisterii doctrina melius intellegitur atque via aperitur ad eius auctum progredientem.Tamen decet monere normam proximam et obstringentem, ad fidei doctrinam quod attinet — etiam quoad quaestiones familiae — ad hierarchicum Magisterium spectare. Rationes inter theologos, quaestionum familiarium peritos et Magisterium sine ambagibus intercedentes haud paulum conferunt ad rectam fidem intellegendam et ad fovendum — intra ipsius fines — legitimum pluralismum, qui dicitur.

74. Partes, quas religiosi ac religiosae necnon in universum fideles Deo consecrati conferre valent ad apostolatum familiae, imprimis ac fundamentali singularique ratione ipsa eorum consecratione Deo facta ostenduntur, quae eos reddit « coram omnibus Christifidelibus» tamquam evocantes « mirabile illud ... connubium a Deo conditum et in futuro saeculo plene manifestandum quo Ecclesia unicum sponsum Christum habet » (169), necnon testes illius caritatis cunctos complectentis, quae per castitatem propter Regnum caelorum susceptam eos efficit usque paratiores ad sese liberaliter devovendos ministerio divino apostolatusque operibus.

Hinc fieri potest ut religiosi ac religiosae, sodales Institutorum saecularium et aliarum perfectionis Institutionum, singillatim vel coniunctim, ministerium factitent in bonum familiarum, peculiarem curam gerentes infantium, praesertim derelictorum, inoptatorum et orphanorum, pauperum vel impeditorum, invisentes familias aegrisque assidentes, excolentes necessitudinem observantiae et caritatis cum familiis semiplenis, versantibus in difficultate aut disiunctis, praebentes propriam docendi et consilia dandi industriam in praeparandis iuvenibus ad matrimonium et in subsidiis praestandis ipsis coniugibus ad procreationem vere responsabilem, pan dentes proprias domos simplici comique hospitalitati ut ibi familiae experiri valeant sensum Dei et spiritalem gustum precationis animique in Deum collecti et verum exemplum vitae transactae in caritate fraternaque laetitia tamquam inter membra amplioris familiae Dei.

His addere libet nobis instantissimam cohortationem, quam praepositis Institutorum vitae Deo consecratae adhibemus ut existiment — proprium et primigenum charisma quoad substantiam semper observantes — apostolatum ad familias directum velut unum ex potioribus officiis magis quidem urgentibus ob hodiernam rerum condicionem.

75. Haud paulum utilitatis afferre familiae possunt laici illi peculiariter instituti (medici, iurisperiti, psychologi, sociales adiutores, consultores aliique consimiles), qui sive singillatim sive variis in consociationibus inceptisque coniunctim operam implent suam illuminancli, consilia dandi, dirigendi, sustentandi. Ad eos recte referri possunt hortativa verba, quibus pro opportunitate allocuti sumus Confoederationem Consultoriorum familiarium mente christiana ductorum: « Vestrum est officium, quod apte sibi missionis nomen meretur; tam enim sublimia sunt proposita, quae illud persequitur, et tantum momentum habent ad bonum societatis ipsiusque christianae communitatis effectus inde man antes ... Quidquid peragere potueritis ad familiam fulciendam, habebit certissime efficacitatem, quae, proprium ambitum transcendens, alios etiam homines attinget afficietque societates. Ventura enim mundi et Ecclesiae aetas per familiam transit » (170). 

76. Aliquid seorsum dicendum est de hominibus accipientibus et curantibus socialem communicationem, quod genus tantum pondus prae se fert in huius temporis vita. Notum enim est communicationis socialis instrumenta « insidere, ac quidem saepe penitus, in animis utentium ipsis respectu tam affectus et intellectus quam doctrinae moralis ac religion is », maxime si adulescentes sunt iidem (171). Quocirca ea salutarem possunt vim habere ad vitam moresque familiae necnon ad filiorum institutionem, at simul in se continent etiam « insidias ac pericula mini me neglegenda » (172) atque — calli de et artificio et via gubernata, sicut pro dolor variis in mundi partibus accidit — fieri possunt instrumenta ideologiarum homines seiungentium ac deformium iudiciorum de vita et familia, de religione et re morali, cum veram dignitatem non reverentur hominisque sortem.

Quod periculum tanto magis instat reapse quanto « saepius hodiernus vitae agendae modus — praesertim apud nationes machinali industria provectiores — saepissime familias adducit ut sua educationis officia deiciant reperiantque in facilibus effugii occasionibus (domi potissimum oblatis per televisificum instrumentum ac per scripta quaedam pervulgata) viam, qua tempus et agendi spatia infantium occupent ac puerorum » (173). Unde exoritur « officium ... defendendi maxime infantes ac pueros ab incursibus, quos ex his communicationis instrumentis patiuntur » necnon curandi ut eorum usus in familia temperetur maxima cum diligentia. Sic etiam interesse debet familiae ut propriis filiis quaerantur alia oblectamenta saniora, utiliora magisque institutoria, ad corpus, mores, animam quod attinet, « ut tempus puerorum vacuum efficacius adhibeatur plurisque aestimetur et ut eorum vires probe dirigantur » (174).

Quoniam vero communicationis socialis instrumenta — perinde ac schola et ambitus vitae — crebro etiam filiorum institutionem insignite afficiunt, parentes tamquam receptores actuosas sibi sum ere partes debent, quoad usum moderatum et censorium, vigilem et prudentem illorum, discernentes qualem effectum habeant in filios, necnon quoad directoriam moderationem, quae faciat « ut liberorum conscientia conformetur ad iudicia serena rebusque congruentia proferenda, quae eam dirigant in eligendis et excludendis spectaculis, quae exhibentur » (175).

Eadem officii ratione agant, in ipsis spectaculis seligendis et apparandis, consuetudinem — per opportuna incepta — habentes cum auctoribus variarum partium effectionis transmissionisque eorundem spectaculorum ut certo videant ne temere praetereantur vel consulto reiciantur illa primaria hominum bona, quibus verum bonum commune societatis continetur, sed ut, contra, diffundantur spectacula idonea ad monstrandas, ut par est, quaestiones familiae earumque rectas solutiones. Hac de re Decessor noster rec. memo Paulus VI scripsit: « cognoscere debent effectores ac revereri familiarum postulata, id quod ab iis nonnumquam veram animi fortitudinem semperque acerrimam officiorum propriorum conscientiam deposcit. Eos enim vitare omnia oportet, quae familiam laedere possint in vita eius et stabilitate necnon aequilibritate et felicitate. Omnis violatio principalium familiae bonorum — sive de re amatoria agitur vel violentia, sive de divortii clefensione vel de iuvenum habitudine societati contraria — est etiam veri boni hominum offensio » (176).

Simili data opportunitate nos ipsi haec verba pronuntiavimus: familiae «( necesse est possint non paulum confidere bonae voluntati et probitati et consciae propriorum munerum fidelitati in iis qui pro munere suo haec communicationis instrumenta procurant: qui sunt editores, scriptores, effectores, moderatores, scaenici auctores, nuntiatores, explanatores, actores » (177). Quapropter par etiam est pergere Ecclesiam omnes curas his destinare generibus opificum, cohortantem simul ac sustentantem catholicos, qui ad illos se sentiant vocari earumque rerum dotes prae se ferant, ut in has magnae prudentiae negotiorum provincias sedulo incumbant.

77. Pastorale studium etiam promptius, sapientius, prudentius ad Boni Pastoris exemplar flagitatur erga illas familias, quae — plerumque praeter suam voluntatem aut ob alias varii generis necessitates, quibus premuntur — condicionibus occurrere debent re ipsa difficilibus.

Ad hoc quod pertinet, animus praesertim attendat oportet ad quosdam or dines peculiares, qui magis non modo auxiliorum egent verum etiam actionis maiorem vim habentis ad publicam opinionem et imprimis ad structuras culturales, oeconomicas, iuridiciales, ut quam maxime earum causae incommoditatum extremae removeantur.

Ruius generis sunt, ut exempla afferamus, familiae operis faciendi causa migrantium; familiae eorum qui diu abesse coguntur, veluti militum, nautarum, iter facientium cuiusvis modi; familiae vinculis detentorum, profugorum et in exilium pulsorum; familiae, quae magnis in urbibus degunt revera sedusae; familiae domo carentes vel sodalibus aut alterutro parente; familiae cum liberis impeditis vel toxicorum medicamentorum vitio infectis; familiae vinolentorum; familiae ex proprio ambitu culturali et sociali evulsae versantesve in periculo ne eum amittant; familiae ob rationes politicas aliasve passae discrimen; familiae ob ideologiam discordes; familiae cum paroecia non facile consuetudinem habentes; familiae vim aut iniustam tractationem ob propriam fidem patientes; familiae ex coniugibus minoris aetatis constantes; senes ipsi, qui haud raro compelluntur ut soli vivant et sine congruentibus subsidiis.

Migrantium familiae, praesertim cum de operariis agitur et agricolis, necesse est ubique in Ecclesia suam invenire possint patriam. Quod est nativum quoddam Ecclesiae munus, quandoquidem unitatis ipsa est signum in diversitate. Quantum fieri potest, iis assistant sacerdotes eiusdem eorum ritus, cultus humani ac sermonis. Praeterea est etiam Ecclesiae provocare conscientiam publicam et eos, quotquot in vita sociali, oeconomica et politica potestatem gerunt, ut opifices sua in regione patriaque opus faciendum reperiant, ut iusta illis retribuatur mercedes, ut quam primum familiae denuo coniungantur, ut ratio habeatur eorum identitatis culturalis, ut pares aliis familiis tractentur utque denique eorum filiis opportunitas praebeatur ediscendae alicuius artis et exercendae professionis, tum etiam terrae possidendae ad opus vitamque necessariae.

Difficilis exsistit quaestio de familiis, quae ideologiis discinduntur. Quibus in casibus peculiaris exposcitur cura pastoralis. Ante omnia oportet colere prudenter necessitudinem personalem talibus cum familiis. In fide credentes sunt confirmandi in vitaque christiana solidandi. Tametsi partem catholico nomini fidelem cedere non licet, semper tamen agitari decet colloquium cum altera parte. Significationes multiplicentur amoris et observationis, dum firmiter speratur unitatem posse servari. Multum etiam pendet e rationibus, quibus parentes ac liberi inter se coniunguntur. Ideologiae fide alienae incitare ceteroquin possunt credentes familiae sodales ut in amore crescant amorisque testificatione.

Alia momenta difficilia, quibus familia communitatis ecclesialis eiusque pastorum eget acliumento, haec possunt esse: filiorum adulescentia inquieta, reclamitans et interdum tumultuosa; conubium eorum, quo a familia pristina abstrahuntur; deficiens indulgentia vel caritas, quae ex carissimis venit familiaribus; desertio alterutri coniugi tribuenda eiusve obitus, qui secum infert acerbum experimentum viduitatis vel mortis alicuius consanguinei, quae mutilat et penitus mutat priscum familiae veluti nucleum.

Pariter ab Ecclesia neglegi nequit tempus aetate provectorum omnibus cum bonis suis malisque rationibus, cuius modi sunt: altior perceptio amoris coniugalis, qui magis semper purificatur et nobilitatur longa neque umquam interrupta fidelitate; voluntas dicandi aliorum servitio, etsi nova forma, bonitatem sapientiamque per annos adeptam necnon vires, quae supersunt; gravans solitudo saepius animae et affectionis quam corporis propter aliquam fortasse desertionem vel curam a filiis et familiaribus haud sufficienter impensam; dolor et aegrotationes vel ex progrediente virium deminutione vel ex deiectione ex eo orta quod quis ex aliis pendet vel ex acerbo sensu, quo quis se videt pondus suis esse forsitan caris, ex accessu postremorum temporum vitae. Hae quidem occasiones sunt, quibus — sicut Synodi Patres significaverunt — facilius illuminari possunt ac vivendo exprimi excellentes illae rationes spiritualitatis matrimonialis ac familiaris, quae ex praestantia manant Crucis et resurrectionis Christi, fontis videlicet sanctificationis magnaeque laetitiae in cotidiana vita, praelucentibus magnis veritatibus eschatologicis vitae aeternae.

His omnibus variis in rebus precatio ne umquam praetermittatur, origo id est solacii ac virium necnon spei christi anae alimentum.

78. Augescens usque matrimonio rum mixtorum numerus inter catholicos et baptizatos christianos non catholicos, sicut inter catholicos quoque et non baptizatos similiter peculiarem diligentiam pastoralem postulat secundum directorias rationes et normas, quae in recentioribus continentur documentis Apostolicae Sedis et Conferentiarum episcopalium, ut variis locorum condicionibus recte possint applicari.

Coniuges, qui in matrimonio mixto versantur, prae se ferunt proprias necessitates, quae ad tria capita praecipua redigi possunt.

Imprimis ante oculos constituenda sunt catholicae parti officia ex fide manantia, quod spectat ad liberam huius exercitationem munusque inde consecutum curandi pro viribus ut filii in catholica fide baptizentur educenturque (178).

Recordari porro oportet de peculiaribus difficultatibus, cohaerentibus cum ipsa ratione necessitudinis inter maritum et uxorem, quod ad libertatem religiosam attinet utriusque, quae violari potest sive iniustis sollicitationibus eo spectantibus ut conubii comparticeps proprium religionis mutet institutum, sive impedimentis allatis liberae eius ostensioni in eiusdem religionis exercitatione.

De forma autem liturgica et canonica matrimonii licet Ordinariis abundanter uti facultatibus propriis, ut variis necessitatibus occurrant.

Cum autem peculiares hae necessitates pertractantur, haec sunt consideranda:

— in praeparatione, ad ipsum hoc genus matrimonium instituenda, omnia rationabiliter conanda sunt ut catholica doctrina de matrimonii proprietatibus et postulationibus perdoceatur utque etiam caveatur ne in posterum tempus incidant sollicitationes illae et obstacula, de quibus modo est dictum;

— summi refert ut, adstipulante communi tate, pars catholica corroboretur in fide sua ac reapse adiuvetur ad maturum eius intellectum usumque consequendum ut intra familiam credibilis testis fiat per vitam ipsam et qualitatem amoris erga alterum coniugem ac liberos.

Mixta inter catholicos aliosque baptizatos matrimonia, quamvis singularem exhibeant speciem, plures tamen ostendunt rationes, quas utile est probe fovere et provehere tum propter interius ipsarum momentum tum propter vim, quam motui oecumenico tribuere valent. Hoc potissimum patet quoties ambo coniuges fideles sunt religiosis officiis suis. Communis enim baptismus ac dynamica gratiae virtus suppeditant coniugibus horum matrimoniorum principium et causam communicandae eorum coniunctionis in bonorum moralium spiritaliumque provincia.

Eius rei gratia atque etiam ut evidenter eluceat oecumenicum pondus talis matrimonii mixti, quod in binorum coniugum christianorum fide plene transigitur, inquiri debet — licet hoc non semper facile sit factu — benigna adiutrix opera inter ministrum catholicum et non catholicum iam inde a primo tempore praeparationis ad matrimonium ipsarumque nuptiarum.

Quod porro coniugis non catholici participationem respicit eucharisticae Communionis, regulae observentur a Secretariatu ad Christianorum unitatem fovendam editae (179).

In variis orbis terrarum partibus augescens numerus matrimoniorum, quae inter catholicos et non baptizatos contrahuntur, animadvertitur In multis ex his coniux non baptizatus aliam profitetur religionem; quae is hac in re sentit, ea sunt reverenter observanda secundum Concilii Oecumenici Vaticani Secundi Declarationem Nostra aetate de Ecclesiae habitudine ad religiones non christianas.

Verumtamen in haud paucis eiusmodi matrimoniis, maxime intra societates saeculari nota insignes, coniux non baptizatus nullam prorsus religionem profitetur. Ad haec quod attinet conubia, necesse est ut Conferentiae episcopales et episcopi singuli congruentibus consiliis pastoralibus utantur eo pertinentibus ut defensioni fidei coniugis catholici ac tuitioni liberae exercitationis eiusdem fidei prospiciatur, praesertim quod ad officium spectat faciendi, quantum potest, ut filii baptizentur et secundum religion em cathoJicam educentur. Praeterea coniux quoquo modo adiuvandus est ad implendum officium intra familiam ipsam sincerum testimonium fidei vitaeque catholicae perhibendi.

79. Diligenter studens familiam omni eius in parte non solum religiosa tutari, Synodus Episcoporum non omisit attento animo perpendere quasdam condiciones ratione religiosa et crebro etiam civili abnormes, quae — velocibus in hodiernis cultus hum ani inmutationibus — pro dolor, etiam inter catholicos increbrescunt, non parvo detrimento ipsi instituto familiari societatique illato, cuius hoc est veluti primaria cellula.

80. Prima condicio aliqua abnormis proficiscitur ex illo matrimonio, quod « experimenti causa initum » appellant et quod plures hodie defendere velint certam ei praestantiam assignantes. At iam ipsa humana ratio suadet accipi illud non posse, cum indicet quantillum deceai fieri « experimentum » de personis humanis, quarum potius postulat dignitas ut semper et solae sint illae finis, ad quem amor se invicem tradendi sine ullis neque temporis neque alterius rei terminis contendat.

Ecclesia sua vicissim ex parte tolerare non potest tale coniunctionis genus propter alias singulares rationes ex fide manantes. Hinc enim donum corporis in consortio sexuali reale signum est donationis totius personae: quae tamen donatio in hac quae viget salutis oeconomia, plena ex veritate effici nequit nisi caritatis amor, a Christo praebitus, concurrat. Illinc autem matrimonium duorum baptizatorum reale est symbolum unitatis Christi cum Ecclesia, quae neque temporaria est neque « ad experim en tum », sed in sem pi tern um fidelis; inter duos igitur baptizatos exsistere non potest matrimonium nisi indissolubile.

Haec rerum condicio plerumque vinci non potest nisi persona humana iam ab infantia gratiae Christi auxilio et sine timore sic est educata ut nascenti dominaretur concupiscentiae cum aliisque contraheret germani amoris necessitudines. Id quod non impetratur sine institutione solid a in sincero amore ac recto usu sexualitatis, quae ad plenitudinem Christi mysterii adducat personam humanam secundum omnes eius rationes et ideo etiam secundum eas quae corpus attingunt.

Valde quidem proderit inquirere in huius rei causas atque etiam in ipsius rationem psychologicam ac sociologicam ut idoneum tandem inveniatur remedium.

81. Exstant pariter liberae illnctiones, sine ullo nempe institutionali vinculo publice agnito aut civili aut religioso. Fieri non potest quin haec etiam res — ipsa quoque usque magis invalescens — considerationem pastorum animarum ad se convertat oportet etiam eo quod subesse illi possunt rationes inter se valde diversae, quae si inspiciantur, fortasse earum consectaria possunt cohiberi.

Aliqui enim se arbitrantur ad illud fere impelli difficilibus condicionibus — oeconomicis, culturalibus, religiosis — quatenus matrimonium ad normam contrahentes exponantur damnis, amissioni oeconomicarum commoditatum, iniustis discriminibus et similibus rebus. In aliis, contra, deprehenditur affectio quaedam despicientiae, reclamationis vel repudiationis societatem, institutum familiare, ordinem socialem-politicum respicientium aut solius voluptatum cupidinis. Alii denique compelluntur extrema quadam ignorantia et paupertate, interdum etiam rerum statu enato ex verae iniustitiae condicionibus aut immaturitate psychologica, un de incerti sunt illi timentque vinculum sibi firmum ac perpetuum imponere. Nonnullis in regionibus traditi mores efficiunt ut verum ac proprium matrimonium dumtaxat post cohabitationis aliquod tempus primumque natum filium ineatur.

Harum rationum unaquaeque Ecclesiae arduas ponit quaestiones pastorales propter graves consecutiones inde defluentes tum religiosas hun morales (quales sunt amissio religiosi sensus, ad matrimonium quod attinet — quatenus instar Foederis Dei cum eius Populo initi consideratur —; gratiae Sacramenti privatio: scandalum grave), tum etiam sociales (ut sunt deletio notionis familiae; imminutio fidelitatis sensus etiam erga societatem; animi fortasse vulnera in filiis; nimii sui ipsius amoris affirmatio).

Pastores curabunt et ecclesialis communitas ut singulis in casibus has condiciones cognoscant verasque earum causas ut cum prudentia et observantia adeant conviventes, ut operentur patienti cum illuminatione, amanti cum correctione, testificatione christianae familiae, quae viam iis expedire possit ad eiusmodi statum ad regulam dirigendum. Ante omnia vero huic difficultati praecaveatur sensu fidelitatis excolendo per omnem moralem religiosamque iuvenum educationem, erudiendis illis de condicionibus ac structuris illi fidelitati faventibus, sine qua nulla datur vera libertas, adiuvanclis iis ut spiritualiter maturescant, dum iis verae divitiae humanae et supernaturales matrimonii sacramenti aperiuntur.

Apud publicas pariter auctoritates enitatur Populus Dei ut illae obsistentes his motibus, ipsam societatem dissolventibus ac dignitati et saluti et prosperitati singulorum civium nocentibus, contendant ne publica opinio inducatur ad minoris aestimandum pondus ipsum instituti matrimonii et familiae. Et quoniam pluribus locis ob permagnam egestatem a structuris socialibus-oeconomicis aut iniustis aut non sufficientibus profectam, iuvenes matrimonium contrahere nequeunt, sicut convenit, societas publicaeque auctoritates prospiciant legitimo matrimonio, praestantes mercedem familiarem, ferentes decreta de habitatione vitae familiari idonea, aptas opportunitates operis ac vitae praebentes.

82. Frequentius usque evenit ut catholici, rationibus ideologicis vel practicis impulsi, solum civile matrimonium contrahere malint, reiecto vel saltem dilato religioso. Eorum autem status aequari simpliciter non potest conclicioni conviventium nullo vinculo iunctorum, cum apud eos saltem certum quoddam officium reperiatur definitum et verisimiliter stabilem vitae cursum tenendi, quamvis hac in re saepe et praevideatur facultas divortii fortasse faciendi. Cum coniuges velint ut a Civitate vinculum pub lice agnoscatur, demonstrant paratos se esse una cum commodis etiam obligationes suscipere. Nihilo setius ne haec quidem condicio accipi ab Ecclesia potest.

Illuc igitur pastoralis industria tendat ut penitus comprehendatur necessitas cohaerentiae inter vitae electionem et fidem, quam quis profitetur; et quantum fieri poterit, conabitur tales adducere homines ut statum suum secundum christiana principia ad regulam dirigant. Quamtumvis magna cum caritate eos tractent atque studio in propriarum communitatum vitam inflamment, Ecclesiae pastoribus, pro dolor, non licet eos ad sacramenta admittere.

83. Causae variae, cuius generis sunt mutuae contentiones aut nulla facultas se aperiendi veris necessitudinis rationibus inter personas intercedentibus hisque similes, acerbe validum matrimonium ad disruptionem saepe insanabilem possunt adducere. Ut patet, separatio habenda est extremum remedium, cum omnis alius conatus fuerit vanus.

Solitudo aliaeque difficultates crebro sunt sors coniugis separati, praesertim si innocens est. Tunc magis quam alias ecclesialis communitas coniugem debet sustinere eique tribuere existimationem et animorum coniunctionem, consensionem et solida auxilia ut in rebus adversis, in quibus versatur, fidelitatem valeat servare; debet insuper coniugem adiuvare ut praescriptam virtu tern veniae colat, propriam christiani amoris, necnon voluntatem promptam ad resumen dam fortasse superiorem vitam coniugalem.

Consimilis est casus coniugis, qui divortium pertulit sed, probe comprehensam habens validi vinculi matrimonialis indissolubilitatem, non se patitur nova coniunctione implicari sed, contra, dumtaxat suis officiis in familia satisfacere vitaeque christianae obligationibus studet. Exemplum itaque eius fidelitatis et constantiae christianae accipit vim peculiarem testificationis coram mundo et Ecclesia et ideoque ab Ecclesia poscit operam magis necessariam et continuam amoris et auxilii, omni submoto obstaculo accession is ad sacramenta.

84. Cotidianum rerum experimentum pro dolor docet eum qui divortium fecerit, plerumque animo intendere novam transire ad convivendi societatem, sine ritu religioso catholicorum, ut patet. Cum de malo agatur, quod, sicut et alia, latius usque inficiat etiam greges catholicos, haec difficultas est cum cura et sine ulla mora omnino aggredienda. Synodi Patres eam data opera investigaverunt. Nam Ecclesia, idcirco instituta ut ad salutem omnes homines imprimisque baptizatos perduceret, non potest sibimet ipsis illos derelinquere, qui — iam sacramentali vinculo matrimonii coniuncti — transire conati sunt ad nuptias novas. Nitetur propterea neque umquam defessa curabit Ecclesia ut iis praesto sint salutis instrumenta.

Noverint pastores ex veritatis amore se bene distinguere debere inter vadas rei condiciones. Etenim aliquid interest inter eos qui sincero animo contenderunt primum matrimonium servare quique prorsus iniuste sunt deserti, atque eos qui sua gravi culpa matrimonium canonice validum everterunt. Sunt denique alii, qui novam inierunt convivendi societatem educationis filiorum gratia atque interdum certi sua in intima conscientia sunt superius matrimonium iam irreparabiliter disruptum numquam validum fuisse.

Una cum Synodo vehementer cohortamur pastores totamque fidelium communitatem ut divortio digressos adiuvent, caventes sollicita cum caritate ne illos ab Ecclesia seiunctos arbitrentur, quoniam iidem possllnt, immo debent ut baptizati vitam ipsius participare. Hortandi praeterea sunt ut verbum Dei exaudiant, sacrificio Missae intersint, preces fundere perseverent, opera carita tis necnon incepta communitatis pro iustitia adiuvent, filios in christiana fide instituant, spiritum et opera paenitentiae colant ut cotidie sic Dei gratiam implorent. Pro illis Ecclesia precetur, eos confirmet, matrem se exhibeat iis misericordem itaque in fide eos speque sustineat.

Nihilominus Ecclesia inculcat consuetudinem suam, in Sacris ipsis Litteris innixam, non admittendi ad eucharisticam communion em fideles, qui post divortium factum novas nuptias inierunt. Ipsi namque impediunt ne admittantur, cum status eorum et condicio vitae obiective dissideant ab illa amoris coniunctione inter Christum et Ecclesiam, quae Eucharistia significatur atque peragitur. Restat praeterea alia peculiaris ratio pastoralis: si homines illi ad Eucharistiam admitterentur, in errorem turbationemque inducerentur tideles de Ecclesiae doctrina super indissolubilitate matrimonii.

Porro reconciliatio in sacramento paenitentiae — quae ad Eucharistiae sacramentum aperit viam — illis unis concedi potest, qui dolentes quod signum violaverint Foederis et fidelitatis Christi, sincere parati sunt vitae formam iam non amplius adversam matrimonii indissolubitati suscipere. Hoc poscit rever a ut, quoties vir ac mulier gravibus de causis — verbi gratia, ob liberorum educationem — non valeant necessitati separationis satisfacere, « officium in se suscipiant omnino continenter vivendi, scilicet se abstinendi ab aetibus, qui solis coniugibus competunt » (180).

Observantia similiter erga matrimonii sacramentum, tum etiam erga coniuges eorumque familiares necnon erg a ipsam fidelium communitatem, vetat quemlibet pastorem ullam propter causam vel praetextum etiam pastoralem ne pro divortio digressis, qui novas nuptias inierunt, ritus cuiusvis generis faciant; hi enim ostenderent novas nuptias sacramentales validas celebrari ac proinde errorem inicerent de indissolubilitate prioris matrimonii valide contracti.

Hoc quidem pacto agens, Ecclesia profitetur fidelitatem suam in Christum eiusque veritatem; simul vero materno affectu se gerit erga hos filios suos, potissimum eos qui nulla propria intercedente culpa a proprio derelicti sunt legitimo coniuge.

Firma insuper cum fiducia Ecclesia credit quotquot a mandato Domini recesserint in eoque etiamnunc statu vivant, a Deo gratiam conversionis ac salutis assequi posse, si in precatione, paenitentia, caritate perseveraverint.

85. Verba denique adiungere cupimus de hominum ordine, quos ob concreta, in quibus degunt, adiuncta — ac saepius praeter meditatam suam voluntatem — nos peculiari ratione prope esse Cor Christi putamus ac dignos affectione actuosaque cura Ecclesiae atque pastorum.

Plurimi in orbe terrarum inveniuntur homines, qui pro dolor nullo modo referri possunt ad eam quam sensu proprio definimus, familiam. Amplissimi numeri hominum in condicionibus immensae egestatis versantur, ubi promiscuum virorum mulierumque commercium, paucitas habitationum, abnormes et in stabiles necessitudines, summa penuria bonorum animi culturae non sinunt reapse ut de vera familia loqui possimus. Alii deinde sunt, qui variis de causis inter homines soli manserunt. Verumtamen pro illis quoque est « bonus de familia nuntius ».

Pro iis qui extremam patiuntur paupertatem, iam locuti sumus affirmantes necesse prorsus esse ut opera fortiter navetur solutionibus reperiendis, etiam in ordine politico, quae eos adiuvent facientes ut inhumanam hanc abiectionis condicionem supervadant. Hoc munus coniuncte universam premit societatem, verum maxime ipsas auctoritates propter obligationem earum atque sequentia inde officia, tum familias etiam, quas prae se ferre oportet magnam humanitatem subveniendique voluntatem.

Illis tandem, qui naturali carent familia latius etiam pandendae sunt portae grandioris familiae, quae Ecclesia est quaeque formam induit quasi corporatam in dioecesana et parocciali familia, in communitatibus ecclesialibus, quae a « basi » appellantur, vel in apostolicis motibus. Nemo hoc in mundo familia privatur: omnibus enim Ecclesia est domus atque familia, iis potissimum, qui « laborant et onerati sunt » (181). Dum huius Adhortationis Apostolicae finem facimus, animus noster cum sollicitudine convertitur ad vos, coniuges, ad vos patres matresque familias;

ad vos, utriusque sexus adulescentes, in quibus sors futura et spes Ecclesiae ac mundi resident quique praecipuum eritis columen, dynamica virtute praeditum, familiae in tertio millennio, quod iam appropinquat;

ad vos, venerandi dilectique Fratres in Episcopatu et in sacerdotio; cari nobis filii religiosi et religiosae, Domino consecrati, qui coniugibus supremam veritatem amoris in Deum testificamini;

ad vos, universi homines integrae mentis, qui quovis nomine de sorte familiae esbs solliciti.

Sors futura hominum generis e familia pendet!

Est ergo omnino necessarium et urgetur ut quivis homo bonae voluntatis officio se astringat praestantia bona et postulata familiae servandi atque provehendi.

Ad hoc quod attinet, peculiaris opera nobis poscenda esse videtur ab Ecclesiae filiis. Qui, in fide admirabile consilium Dei perspicientes, ampliorem habent rationem cur familiae, qualis est reapse, consulant hisce temporibus angustiarum et gratiae.

Hi amore ferantur praesertim oportet in familiam. Hoc iis datur mandatum certum atque severum.

Familiam diligere idem valet ac praestantia bona eius et facultates existimare eaque semper promovere. Amare familiam idem est ac pericula dignoscere et mala, quae ei impendent, eo consilio ut possint superari. Amare familiam idem est ac coniti ut eae condiciones et adiuncta efficiantur, quae eius incrementum et profectum foveant. Estque insuper praecellens ratio amoris, si familiae christianae nostrae aetatis, saepe animi demissione et angore temptatae propter au etas difficultates, iterum praebeantur causae fiduciae, quam in se ipsa collocet, in propriis praesidiis naturae et gratiae, in missione, quam Deus ei tradidit. « Necesse est familiae aetatis nostrae ad pristinum statum revocentur! Necesse est Christum consectentur! » (182).

Est etiam munus christianorum afferre cum gaudio animique sententia « bonum nuntium» de familia, cui modo pernecessario opus est ut iterum iterumque audiat et penitius usque comprehendat germana verba, quae eius identitatem, interiora adminicula, momentum eius missionis in Civitate hominum ac Dei commonstrent.

Ecclesia compertam habet viam, qua familia in ipsas altae veritatis suae penetret medullas. Hanc autem veritatem, quam Ecclesia in schola Christi et in disciplina historiae, Spiritus luce affulgente explicata, didicit, ea non quidem imponit, sed indeficienter impellitur, ut eam cunctis sine timore proponat, quin immo magna cum spe exhibeat, probe sciens « bonum nuntium» continere etiam crucis veluti loquelam. Sed per crucem familia ad plenitudinem eius, quod est « esse » ipsius, et ad perfectionem sui amoris potest pervenire.

Cupimus denique omnes christianos rogare ut ex animo et fortiter cum universis hominibus bonae voluntatis cooperentur, qui ex officio conscientiae servitio familiae mancipantur. Quicumque eius bono in Ecclesiae gremio se devovent, eius nomine atque ab ea inducti, sive sunt singuli sive coetus, sive motus vel consociationes, saepe iuxta se diversos homines vel instituta inveniunt, qui eundem praeclarum finem persequuntur. Haec cooperato velociorem plenioremque promotionem familiae poterit fovere, dummodo fidelitas erga praestantia bona Evangelii et hominis servetur atque legitimi pluralismi, qui dicitur, inceptorum ratio habeatur.

Nunc vero nuntium hunc pastoralem concludentes, qui eo nempe pertinet ut omnium animi excitentur ad attente considerandas quaestiones de familia christiana — graves quidem sed etiam allicientes — praesiclium cupimus sanctae implorare Nazarethanae Familiae.

Arcano enim Dei consilio plures annos in ea Dei Filius absconditus vixit: est proincle ipsa christianarum exemplar familiarum omnium et quasi primigena species. Illa insuper Familia, in orbe terrarum sane unica, vitam sine nomine tacitamque traduxit parvo in Palaestinae oppido; perpessa illa est egestatem et vexationem et exilium; Deum autem ratione incomparabiliter sublimi candidaque honoravit. Non poterit igitur ea christianas familias immo vero universas mundi familias non adiuvare ut fideliter sua cotidiana officia expleant, ut angores vitae resque adversas perferant, ut magno animo necessitatibus consulant aliorum, ut laetae Dei consilia de se ipsis exsequantur.

« Vir iustus » Sanctus Ioseph, opifex indefessus integerrimusque pignorum sibi creditorum custos, tueatur eas ac defendat semperque illuminet.

Virgo Maria, ut Ecclesiae ipsius est Mater, ita pariter « Ecclesiae domesticae » esto Mater et per materna eius subsiclia unaquaeque christiana familia fiat reapse « ecclesiola », in qua mysterium Ecclesiae Christi eluceat et vitae usu exprimatur. Sit Ea, Domini ancilla, exemplum animi humiliter alacriterque voluntatem Dei amplectentis. Adsit Ea, perdolens sub Cruce Mater, ut aerumnas leniat lacrimasque abstergeat eo rum omnium, qui ob suarum familiarum difficultates affliguntur.

Christus Dominus, universorum Rex atque familiarum Rex, praesens sicut Canae adstet omni in christiana domo ut lucem ibi ac laetitiam dispenset, tranquillitatem ac fortitudinem. Ab Ipso expetimus, sollemni Regiae Maiestatis eius die, ut quaeque familia noverit suas proprias conferre partes ut adveniat inter homines illius Regnum, « Regnum veritatis et vitae, Regnum sanctitatis et gratiae, Regnum iustitiae, amoris et pacis » (183), ad quod omne progreditur hominum genus.

Ei demum et Mariae et Ioseph singulas commendamus familias. Eorum etiam curae cordi que hanc committimus Adhortationem: ipsi vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, porrigant eam vestrosque recludant animos lumini illi, quod super omnem familiam Evangelium diffundit.

Universis denique et singulis, dum preces nos fusuros pollicemur, Benedictionem Apostolicam ex animo impertimus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Novembris, in Sollemnitate Domini Nostri Iesu Christi universorum Regis, anno MCMLXXXI, Pontificatus nostri quarto.

 

IOANNES PAULUS PP. II


(1) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 52.

(2) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita ineunte VI Synodo Episcoporum, 2 (26 Sept. 1980): AAS 72 (1980), 1008.

(3) Cfr. Gn 1-2.

(4) Cfr. Eph 5.

(5) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 47; Ioannes Paulus PP. II, Epistula Appropinquat iam, 1 (15 Aug. 1980): AAS 72 (1980), 791.

(6) Cfr. Mt 19, 4.

(7) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 47.

(8) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio Habita ad Consilium Secretariae Generalis Synodi Episcoporum (23 Febr. 1980): Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980), 472-476.

(9)  Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 4.

(10) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 12.

(11) Cfr. 1 Io 2, 20.

(12) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 35.

(13) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 12; Sacra Congregatio pro Docrina Fidei, Declaratio Mysterium Ecclesiae, 2: AAS 65 (1973), 398-400.

(14) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 12; Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 10.

(15) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita ineunte VI Synodo Episcoporum, 3 (26 Sept. 1980): AAS 72 (1980), 1008.

(16) Cfr. S. Augustinus, De Civitate Dei, XIV, 28; CSEL, 40, II, 25 s.

(17) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 15.

(18) Cfr. Eph 3, 8; Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 44; Decretum Ad gentes de activitate missionali Ecclesiae, 15 et 22.

(19) Cfr. Mt 19, 4 ss.

(20) Cfr. Gn 1, 26 s.

(21) 1 Io 4, 8.

(22) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 12.

(23) Cfr. ibid. 48.

(24) Cfr. ex. gr. Os 2, 21; Ier 3, 6-13; Is 54.

(25) Cfr. Ez 16, 25.

(26) Cfr. Os 3.

(27) Cfr. Gn 2, 24; Mt 19, 5.

(28) Cfr. Eph 5, 32 s.

(29) Tertullianns, Ad uxorem, II, VIII, 6·8: CCL, I, 393.

(30) Cfr. Conc. Oec. Trident., Sessio XXIV, can. 1: 1. D. Mansi, Sacrorum Conciliorum Nova et Amplissima Collectio, 33, 149 s.

(31) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 48.

(32) Ioannes Paulus PP. II, Allocutio ad Delegatos instituti appellati « Centre de Liaison des Equipes de Recherche», 3 (3 Nov. 1979): lnsegnamenti di Giovanni Paolo II, II, 2 (1979), 1032.

(33) Ibid., 4: loc. mem., 1032.

(34) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Eeelesia in mundo huius temporis, 50.

(35) Cfr. Gn 2, 24.

(36) Eph 3, 15.

(37) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 78.

(38) S. Ioannes Chrysostomus, De Virginitate, X: PO 48, 540.

(39) Cfr. Mt 22, 30.

(40) Cfr. 1 Cor 7, 32-35.

(41) Conc. Oec. Vat. II, Decretum Perfectae caritatis de accommodata renovatione vitae religiosae, 12.

(42) Cfr. Pius PP. XII, Litt. Enc. Sacra virginitas, II: AAS 46 (1954), 174 ss.

(43) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Epistula Novo incipiente, 9 (8 Apr. 1979): AAS 71 (1979), 410 s.

(44) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 48.

(45)  N. 10: AAS 71 (1979), 274.

(46) Mt 19, 6; cfr. Gn 2, 24.

(47) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad Sponsos, 4 (Kinsasae, 3 Maii 1980): AAS 72 (1980), 426 s .

(48) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 49; cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad Sponsos, 4 (Kinsasae, 3 Maii 1980): loc. mem.

(49) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 48.

(50) Cfr. Eph 5, 25.

(51) Mt 19, 8.

(52) Apc 3, 14.

(53) Cfr. 2 Cor 1, 20.

(54) Cfr. Io 13, 1.

(55) Mt 19, 6.

(56) Rom 8, 29.

(57) S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, IIa-IIae, 14, 2, ad 4.

(58) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11; cfr. Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 11.

(59) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 52.

(60) Cfr. Eph 6, 1-4; Col 3, 20 s.

(61) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 48.

(62) Io 17, 21.

(63) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 24.

(64) Gn 1, 27.

(65) Gal 3, 26. 28.

(66) Cfr. Ioannes Paulus PP.II Litt. Enc. Laborem exercens, 19: AAS 73 (1981), 625.

(67) Gn 2. 18.

(68) Ibid., 2. 23.

(69) S. Ambrosius. Exameron, V, 7. 19: CSEL 32, I, 154.

(70) Paulus PP. VI. Litt. Enc. Humanae vitae, 9: AAS 60 (1968), 486.

(71) Cfr. Eph 5. 25.

(72) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita ad fideles Interamnenses, 3-5 (19 Mar. 1981): AAS 73 (1981), 268-271.

(73) Cfr. Eph 3, 15.

(74) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 52.

(75) Lc 18, 16; cfr. Mt 19, 14; cfr. Mc 10, 14.

(76) Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad Universalem Coetum Nationum Unitarum, 21 (2 Oct. 1979): AAS 71 (1979), 1159.

(77) Lc 2, 52.

(78) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 48.

(79) Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad eos qui interferunt conventui appellato .. International Forum on Active Aging", 5 (5 Sept. 1980): Insegnamenti di Gioranni Paolo II, III. 2 (1980), 539.

(80) Gn 1, 28.

(81) Cfr. Ibid .. 5. 1 ss.

(82) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 59.

(83) Propositio 22. Conclusio n. 11 Litt. Enc. Humanae vitae haec eloquitur verba: « Verumtamen Ecclesia, dum homines commonet de observandis praeceptis legis naturalis, quam constanti sua doctrina interpretatur, id docet necessarium esse, ut quilibet matrimonii usus ad vitam humanam procreandam per se destinatus permaneat »: AAS 60 (1968), 488.

(84) Cfr. 2 Cor I, 19; Apc. 3, 14.

(85) Cfr. Nuntius VI Synodi Episcoporum ad christianas Familias huius temporis, 5 (24 Oct. 1980).

(86) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 53.

(87) Litt. Enc. Humanae vitae. 7: AAS 60 (1968). 485.

(88) Ibid., 12: loc. mem. 488 s.

(89) Ibid., 1-1: loc. mem., 490.

(90) Ibid., 12: loc. mem. 488 s.

(91) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 51.

(92) Paulus PP. VI, Humanae vitae. 29: AAS 60 (1968). 501.

(93) Cfr. Ibid., 25: loc. mem., 498 s.

(94) Ibid., 21: loc. mem., 496.

(95) Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita exeunte VI Synodo Episcoporum, 8 (25 Oct. 1980): AAS 72 (1980), 1083.

(96) Paulus PP. VI, Litt. Enc. Humanae vitae. 28: AAS 60 (1968). 501.

(97) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad Delegatos Instituti appellati « Centre de Linison des Equipes de Recherche ». 9 (3 Nov. 1979): lnsegnamenti di Giovanni Paolo II. II, 2 (1979). 1035; cfr. etiam Allocutio habita ad Participes primi Conventus pro Familia Africae et Europae (15 Ian. 1981): diarium « L'Osservatore Romano » (16 Jan. 1981).

(98) Litt. Enc. Humanae vitae. 28: AAS 60 (1968). 499.

(99) Declaratio Gravissimum educationis de educatione christiana, 3.

(100) Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 35.

(101) S. Thomas Aquinas, Summa contra Gentiles, IV, 58.

(102) Declaratio Gravissimum educationis de educatione christiana, 3.

(103) Adhort. Apost. Evangelii nuntiandi, 71: AAS 68 (1976), 60 s.

(104) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Declaratio Gravissimum educationis de educatione christiana, 3.

(105) Conc. Oec. Vat. II, Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 11.

(106) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 52.

(107) Conc. Oec. Vat. II, Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 11. 

(108) Rom 12, 13.

(109) Mt 10, 42.

(110) Cfr. Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 30.

(111) Conc. Oec. Vat. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa, 5.

(112) Prepositio, 42.

(113) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 31.

(114) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11; Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 11; Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita ineunte VI Synodo Episcoporum, 3 (26 Sept. 1980): AAS 72 (1980), 1008.

(115) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11.

(116) Cfr. Ibid., 41.

(117) Cfr. Act 4, 32.

(118) Cfr. Paulus PP. VI, Litt. Enc. Humanae vitae, 9: AAS 60 (1968), 486 s.

(119) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 48.

(120) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 1.

(121) Cfr. Rom 16, 26.

(122) Cfr. Paulus PP. VI, Litt. Enc. Humanae vitae, 9: AAS 60 (1968), 48.

(123) Adhort. Apost. Evangelii nuntiandi, 71: AAS 68 (1976), 60 s.

(124) Cfr. Allocutio habita ad III Coetum Generalem Episcoporum Americae Latinae, IV, a (28 Ian. 1979): AAS 71 (1979), 204.

(125) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 35.

(126) Ioannes Paulus PP. II, Adhort. Apost. Catechesi tradendae, 68: AAS 71 (1979), 1334.

(127) Cfr. Ibid., 36: loc. mem., 1308.

(128) Cfr. 1 Cor 12, 4 ss.; Eph. 4, 12 s.

(129) Mc. 16, 15.

(130) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11.

(131) Act 1, 8.

(132) Cfr. 1 Fe 3, 1 s.

(133) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 35; Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 11.

(134) Cfr. Act 18; Rom 16, 3 s.

(135) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Decretum Ad gentes de activitate missionali Ecclesiae, 39.

(136) Conc. Oec. Vat. II, Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 30.

(137) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 10.

(138) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 19.

(139) Ibid., 48.

(140) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 41.

(141) Conc. Oec. Vat. II, Const. Sacrosanotum Concilium de Sacra Liturgia, 59.

(142) Cfr. 1 Pe 2, 5; Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 34.

(143) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 34.

(144) Constitutio Sacrosanotum Concilium de Sacra Liturgia, 78.

(145) Cfr. Io 19, 34.

(146) N. 25: AAS 60 (1968), 499.

(147) Eph 2, 4.

(148) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Litt. Enc. Dives in misericordia, 13: AAS 72 (1980), 1218 s.

(149) Cfr. 1 Pe 2, 5.

(150) Mt 18, 19 s.

(151) Conc. Oec. Vat. II, Declaratio Gravissimum educationis de educatione christiana, 3: cfr. Ioannes Paulus PP. II, Adhort. Apost. Catechesi tradendae, 68: AAS 71 (1979), 1308.

(152) Allocutio habita in Admissione generali (11 Aug. 1976): Insegnamenti di Paolo VI. XIV (1976), 640.

(153) Cfr. Constitutio Sacrosanotum Concilium de Sacra Liturgia, 12.

(154) Cfr. Institutio Generalis de Liturgia Horarum, 27.

(155) Paulus PP. VI, Adhort. Apost. Marialis Cultus, 52-54: AAS 66 (1974), 160 s.

(156) Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita in Sanctuario vulgo nuncupato « Mentorella» (29 Oct. 1978): Insegnamenti di Giovanni Paolo II, I (1978), 78 s.

(157) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 4.

(158) Cfr. Ioannes Paulus PP. I, Allocutio habita ad sacrorum Antistites XII Regionis Pastoralis Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis (21 Sept. 1978): AAS 70 (1978), 767.

(159) Rom 8, 2.

(160) Ibid., 5, 5.

(161) Cfr. Mc. 10, 43.

(162) Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 36.

(163) Decretum Apostolicam actuositatem de apostolatu Laicorum, 8.

(164) Nuntius VI Synodi Episcoporum ad christianas Familias huius temporis, 12 (24 Oct. 1980).

(165) Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad III Coetum Generalem Episcoporum Americae Latinae, IV, a (28 Ian. 1979): AAS 71 (1979), 204.

(166) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. Sacrosanotum Concilium de Sacra Liturgia, 10.

(167) Cfr. Ordo celebrandi Matrimonium, 17.

(168) Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. Sacrosanotum Concilium de Sacra Liturgia, 59.

(169) Conc. Oec. Vat. II, Decretum Pertectae caritatis de accommodata renovatione vitae religiosae, 12.

(170) Nn. 3-4 (29 Nov. 1980): Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 2 (1980), 1453 s.

(171) Paulus PP. VI, Nuntius III die recurrente recto instrumentorum communicationis socialis usui provehendo per totum terrarum orbem dicato (7 Apr. 1969): AAS 61 (1969), 455.

(172) Ioannes Paulus PP. II, Nuntius die rccnrrente recto instrumentorum communicationis socialis usui provehendo per totum terrarum orbem dicato 1980 (l Mai.1980): Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980), 1042.

(173) Ioannes Paulus PP. II, Nuntius die recurrente recto instrumentorum communicationis socialis usui provehendo per totum terrarum orbem dicato 1981, 5 (10 Mai.1981): diarium « L'Osservatore Romano » (22 Mai. 1981).

(174) Ibid.

(175) Paulus PP. VI, Nuntius III die recurrente recto instrumentorum communicationis socialis usui provehendo per totum terrarum orbem dicato (7 Apr. 1969): AAS 61 (1969), 456.

(176) Ibid.

(177) Nuntius die recurrente recto instrumentorum communicationis socialis usui provehendo per totum terrarum orbem dicato 1980: Insegnamenti di Giornnni Paolo II, III, 1 (1980), 1044.

(178) Cfr. Paulus PP. VI, Motu Proprio Matrimonia mixta, 4-5: AAS 62 (1970), 257 ss.; cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad participes plenariae sessionis Secretariatus ad Christianorum unitatem fovendam (13 Nov. 1981): diarium « L'Osservatore Romano » (14 Nov. 1981).

(179) Instructio In quibus rerum circumstantiis (15 lun, 1972): AAS 64 (1972). 518-525: Communicatio (17 Oct. 1973): AAS 65 (1973). 616-619.

(180) Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita exeunte VI Synodo Episcoporum, 7 (25 Oct. 1980): AAS 72 (1980), 1082.

(181) Cfr. Mt. 11, 28

(182) Ioannes Paulus PP. II, Epistula Appropinquat iam, 1 (15 Aug. 1980): AAS 72 (1980), 791.

(183) Praefatio, Missae Sollemnitatis Domini Nostri Iesu Christi universorum Regis.

 

Copyright 1981 © Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana