The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
IN CONCLUSIONE SECUNDAE COETUS GENERALIS
EXTRAORDINARIAE SYNODI EPISCOPORUM

Die VII mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXV

 

Dilectissimi in Domino,

1. Deo gratias ago ob celebratam extraordinariam Synodum viginti post annos, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II est conclusum. Vere debitum est animos gratos et exsultantes ad Deum tollere, quod nobis felicitatem concessit horum dierum, paucorum quidem, sed laboribus confertorum, in quos totus mundus considerationem intendit.

Deinde gratum animum meum aperio omnibus vobis, qui secundae coetus Generalis Extraordinariae Synodi Episcoporum participes fuistis: vobis, Dilectissimi Domini Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi et Sacerdotes, qui secundum praesentes normas Ecclesiae Synodi partem habetis tamquam Membra. Synodum bene confecistis fraterna cum cooperatione, aperta et libera communilcatione, intima communione. Per vos huic Synodo adfuerunt gaudia, spes, luctus et angores hominum huius temporis. De vobis praesertim cogito, Patriarchae et Metropolitae, Archiepiscope Maior et Metropolitae tam dilectarum Ecclesiarum Orientalium. De vobis cogito, Praesides Conferentiarum Episcopalium, qui ex omnibus continentibus convenistis. De vobis cogito, Cardinales Praefecti Dicasteriorum Curiae Romanae, adiutores mei in universali Episcopi Sedis Romanae ministerio. De vobis cogito, Superiores Generales Ordinum et Congregationum Religiosarum; nec excipio Secretarium Generale Commissionis Theologicae Internationalis, nec Secretarium Commissionis Biblicae. Grates persolvo Dominis ipsis Cardinalibus Delegatis Praesidibus, Card. Krol, Card. Malula, Card. Willebrands, quoniam laudabiliter ac solerte officia perfecerunt acri conscientia ipsius natura Synodi sed semper firmo consilio et moderamine.

Peculiares gratias persolvo Domino Cardinali Godefrido Danneels. Uti Relator laboribus Synodi moderatus es operam Membrorum observans, fideliter intellegens patentem opinionum concordiam et progredientem pertractationem quaestionum huic Synodali Coetui propositarum; cum Secretario Speciali, Reverendo Professore Valthero Kasper eiusque adiutoribus, minime labori, promptui et generosae cooperationi pepercistis: ut vere eventui synodali serviretis.

Etiam Religiosos, Religiosas, laicos et laicas, qui interfuerunt, saluto, per quos praesentes fuerunt in hac aula omnes ordines et Ecclesiae vires vivae.

2. Peculiaris gratia pro omnibus fuit fraterna praesentia Observatorum-Delegatorum ceterarum Ecclesiarum et Communitatum orbis terrarum, quibuscum Catholica Ecclesia dialogum theologicum confert, atque praesentia Consilii Mundialis Ecclesiarum. Operam vestram expressistis non solum per vestram benevolam participationem per votum in Synodo nomine omnium prolatum, maxime autem per precationes. Ritum precationis quod simul celebravimus in hac aula, est pignus continuae cooperationis oecumenicae.

Vestra praesentia in memoriam revocat providum actum ecclesialem inter Romam et Constantinopolim, qui abhinc viginti annos evenit confecto Concilio. Per celebrationem parallelam et eodem tempore factam in hac ipsa Basilica et in ecclesia Sancti Georgii ad Fanar, tunc pervulgata est declaratio communis Pontificis Pauli VI et Patriarchae Athenagorae I, f. m., qua decretum est ut a memoria et e sinu Ecclesiae anathematum sententiae extraherentur, anno millesimo quinquagesimo quarto latae, quae signum habebantur schismatis et verum impedimentum ad reconciliationem in caritate.

Ille fuit actus ecclesialis fraternitatis et maxime curae spiritualis. Revera principium fuit magni processus necessitudinum. Gradatim mens se exoneravit tristibus memoriis praeteriti temporis pugnacis et contentiosi, firmius caritas coaluit, confirmatus est spiritus reconciliationis. Omnium harum rationum causa, eventus ille emblematicus manet quod ad voluntatem attinet, quae inspirare debet totam quaestionem unitatis omnium christianorum: mutuam videlicet veniam, quae crescit et exprimitur fraterna caritate. Inde oriuntur omnia incepta indagationis, dialogi, actionis ad plenam unitatem restituendam.

Eius eventus recordatio nos excitat ad instaurandum spiritum primigenium, ut continuemus, amplificemus et augeamus nostrum communem laborem ad unitatem redintegrandam, quo fideles simus voluntati Domini de Ecclesia sua.

3. Si potuimus tam impense in rem iterum adducere condicionem et spiritum Concilii Vaticani II, hoc tribuendum est etiam praesentiae Invitatorum Specialium, qui diverso titulo Concilio Vaticano II implicantur. Vestra opera in disceptationibus in variis sedibus et multimodis navata vinculum visibile fuit cum re ipsa historica Concilii. Erga vos gratus sum, quia invitationem meam accepistis, ut conventum nostrum illustraretis, tamquam “memoriam” viventem eventuum, quibus multi coram adesse non potuerunt.

Gratus sum modo speciali erga Cardinalem Gabrielem Mariam Garrone propter diligentem “Relationem Historicam”.

Nec oblivisci possum eorum omnium, qui variis ministeriis fungentes, se fatigaverunt ut labor sodalium Synodi fieri posset: praesertim Venerabilis Fratris Ioannis Schotte et ministrorum Secretariae Generalis, sacerdotum et seminaristarum, adsignatorum locorum, interpretum, technicorum, addictorum nuntiis: necessitudine viva et continua cum instrumentis communicationis socialis; addictorum Aulae Pauli VI; corporis Vigilum, custodum Helveticorum, et eorum omnium, quos numquam vidimus, sed qui abscondito suo labore per multas diei et noctis horas Synodi fulturam praebuerunt. Denique meum animum gratum aperio Directori et membris Scholae Cantorum, qui nos comitati sunt in nostris precibus.

4. Viginti annis post conclusionem Concilii necessaria, quin etiam omnino requirenda videbatur eiusmodi communis congressio, post illnm et copiosam Concilii Vaticani II hereditatem. Oportebat hoc momento sententias suas dicerent de Concilio ii, qui ante omnes ad hoc vocati erant, praesertim ut dissimiles vitarentur interpretationes.

Haec congressio post hereditatem Concilii Vaticani II brevis fuit, sed simul, in praesentia, sufficiens. Prodesse debebat — et vere profuit — ad exscribendam, aliqua saltem ratione, experientiam annorum, qui interfuerunt inter annum millesimum nongentesimum sexagesimum secundum et millesimum nongentesimum sexagesimum quintum, sed magis etiam ad resumendum officium amplius perficiendi Concilium Vaticanum II.

Ut solet per Synodum, hac quoque vice perutilis fuit mutua experientiarum communicatio, quae cum ea conectuntur. Ita Coetus Synodalis ostendit se necessarium esse quod pertinet ad analysim et synthesim, quae Ecclesiae opus sunt.

5. Priori Synodo Episcoporum extraordinariae, anno millesirro nongentesimo sexagesimo nono celebratae, propositum fuit “naturam circumscribere ac definire potestates Conferentiarum Episcopalium earumque tam cum hac Apostolica Sede quam inter sese coniunctionem” (cf. PAULI VI, Homilia in Missa ad Synodum Episcoporum operiendum, die 11 oct. 1969: Insegnamenti di Paolo VI, VII [1969] 671), non omissa quaestione de indole collegiali Antistitum sacrorum. Haec vero Synodus extraordinaria eo spectavit ut recoleret, recognosceret, promoveret Concilium Vaticanum II, viginti annis elapsis ex quo finem cepit.

Iam in ipso initio huius Synodi manifesto apparuit omnes ad eam vocatos de his propositis consentire. Fructus autem laborum vestrorum, qui in “Nuntio” et in “Relatione finali” continentur, testimonio sunt quam acriter ac diligenter in opus incubueritis et quam alto ducti sitis sensu ecclesiali. Aliud etiam libet animadvertere: scilicet fuisse varietatem in unitate. Patres Synodi sententiam suam libere potuerunt enuntiare. Existimandus est valor interventuum tam in aula quam in circulis. Haec autem libertas non obsistebat substantiali unitati, qua omnes conectuntur. Hoc modo collegialem affectum egregie monstravistis.

Accipio ergo de manibus vestris magno cum gaudio et gratissimo animo “Nuntium” et “Relationem finalem”, quae hanc consensionem ostendunt, quaeque me anuente iuris publici fient. Deum rogo ut ea multiplicem fructum afferant.

Vestrum est nunc officium inferendi in Ecclesiam et Ecclesias vestras particulares et communitates magnum vim et momentum Concilii.

Hic ergo manifestata est catholicitas: homines enim ex omnibus continentibus, qui varias culturae formas sequuntur, unam tamen fidem profitentur, congregati sunt ad nobile opus. Tota Ecclesia magno cum studio hanc Synodum respiciebat eamque precibus suis comitabatur. Magno cum animi gaudio cognovi iuvenes id fecisse; ac peculiari mentione, ad hoc quod attinet, digna est sedes iuventutis ad ecclesiam Sancti Laurentii, Romae. Sub signo crucis, quam expleto Anno Iubilaeo Redemptionis iuventuti tradidi et quae per annum eidem iuventuti dicatum, quasi in sacra peregrinatione circumferebatur, Synodus labores suos exercuit.

Synodus demum, in nomine Domini congregata Deoque prorsus intenta, actioni Spiritus Sancti est obsecuta, qui verus in ea fuit actor.

6. Peculiari modo in hac Synodo altius perspecta est natura Ecclesiae, quatenus mysterium est et communio seu “koinonia”. E responsionibus datis, cum de praeparanda Synodo ageretur, hoc argumentum primarium innotuit: “Ecclesia sub verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi”. Re quidem vera, Ecclesia, corpus Christi mysticum, pro mundo est constituta; nihil cupit quam servire, integram salutem hominum provehere desiderat.

Hac in Synodo in lumine quoque iterum posita est collegialis natura Episcopatus: Episcopi enim, “non solum — ut ait Concilium Vaticanum II — pro aliqua dioecesi, sed pro totius mundi salute consecrati sunt” (Ad Gentes, 38), “Sic episcopale munus extenditur et magis ministerium regendae Ecclesiae universalis quodammodo participat, quatenus Episcopi Romano Pontifici, ab eo asciti, arctius cooperantur in ipsius exercendo officio” (PAULI VI, Allocutio ad sodales Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum, die 27 oct. 1972: Insegnamenti di Paolo VI, X [1972] 1096 s.). Hinc summum momentum huiusmodi coetuum eruitur.

Quod autem attinet ad pretiosas suggestiones, in hac Synodo factas, peculiari modo nonnullas extollere volo:

- desiderium parandi compendium seu catechismum totius doctrinae catholicae, ad quem referantur catechismi seu compendia huiusmodi Ecclesiarum particularium; quod desiderium omnino respondet verae necessitati Ecclesiae Universalis et Ecclesiarum particularium;

- deinde exercendi studium de natura Conferentiarum Episcopalium, quae hac aetate ad vitam Ecclesiae praeclaram operam conferunt;

- denique celeriter perficiendi Codicem Iuris Canonici pro Ecclesiis Orientalibus secundum traditionem earundem Ecclesiarum et normas Concilii Vaticani II.

7. Facere non possum, quin meum gaudium significem meamque participationem pastoralis sollicitudinis, quam hic coetus Synodali ostendit erga fratres qui dolent.

Peculiari modo memorati sunt qui ob violentia patiuntur, imprimis fratres et sorores Libanorum.

His fratribus rebus adversis probatis dicere exopto nos iis adesse. Fides Christi sit eorum vis, spes et amor eos adiuvent, ut omnia conentur, ad pacem obtinendam Venerabilibus Ecclesiis Orientis solidarietatem nostram imo ex corde manifestamus.

Ut scitis, Synodi celebrationem coetus generalis Collegii Patrum Cardinalium antecessit, quo aspectus quidam vitae Ecclesiae, isque magni ponderis, est perpensus, id est nova ordinatio Curiae Romanae, iis attentis, quae experientia sub luce Concilii Vaticani II post editam Constitutionem “Regimini Ecclesiae Universae” docuit. Est ergo nexus quidam inter utrumque coetum.

Hac de re etiam Praesides Conferentiarum Episcopalium consulti sunt; cum enim Curia Romana organicum sit instrumentum Romani Pontificis in exercitio eius pastoralis muneris in bonum et servitium universae Catholicae Ecclesiae, peropportunum visum est sententias consiliaque audire eorum, qui necessitates ac postulata Ecclesiae regionum suarum bene cognita habent. Quae consilia accurate perpensa sunt in eodem coetu Patrum Cardinalium et permagni aestimabuntur ut Romana Curia magis magisque suum munus in aedifocationem Ecclesiae valeat explere.

8. Itaque persuasum est mihi Synodum fecisse opus vere probandum. Merito ergo dici potest Synodum magna attulisse beneficia Concilio Vaticano II; ea enim perficit normas ab illo latas. Profert experientiam Ecclesiae universae per pastores Ecclesiarum particularium. Est etiam instrumentum efficiens ac tractabile, instrumentum tempestivum ac paratum ad ministerium omnium Ecclesiarum localium (cf. IOANNIS PAULI PP. II, Allocutio ad sodales Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum, 2, die 30 apr. 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI/1 [1983] 1100).

Hac de causa expedit ut Synodus ordinaria et, si res postulat, extraordinaria in Ecclesia celebrentur. Ut autem fructus etiam abundantiores percipi possint, pleniore quadam ratione hi coetus praeparentur oportet; scilicet oportet in Ecclesiis localibus, omnibus participantibus, ad hoc opus praeparationis incumbatur: praeparatio enim est tempus peculiare, quod attinet ad rem pastoralem alicuius paroeciae, communitatis religiosae, dioecesis, Synodi orientalis et Conferentiarum Episcopalium.

Non solum autem huiusmodi praeparatio est facienda, sed etiam fructus Synodi in Ecclesias locales portentur oportet. Ita motus vitalis excitabitur, qui catholicitati et unitati mentium et cordium deserviat.

Etiam rationes agendi et methodi erunt semper recognoscendae, ut efficaciores reddantur. Quod quidem continuum poscit studium atque operam.

Quomodo autem curabitur ut haec Synodus applicetur in vita Ecclesiae? Ab omnibus petitur ut magno cum studio et officio haec applicatio fiat, dum nempe orationibus utuntur atque paenitentia, quae sunt res quibus nihil substitui potest si veros spirituales progressus consequi voluerimus. Deinde Episcoporum ut Pastorum animarum est una cum sacerdotibus ipsorum adiutoribus christifideles edocere de rebus, quas Synodus ut salutares proposuit eosque cohortari ut renovato fervore hauriant ex Concilii thesauris incitamentum ad christianam vitam ducendam principiis fidei magis in dies adhaerentem.

Ut notum est ipsi fructus singuli huius Synodi in actum adducentur auxilio Consilii Secretariae Generalis quod electum est anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio. Munus huius Consilii eodem tempore erit ordinariam Synodi proximae sessionem curare ubi de laicis in Ecclesia agentur, anno octogesimo septimo.

9. Crastinus dies octavus mensis Decembris, sollemnitati Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis sacer, vicies anniversarius erit conclusionis Concilii. Vos invito ad concelebrandum in Basilica Sancti Petri in Vaticano, et etiam ad Vesperas in Basilica Sanctae Mariae Maioris ut Deiparae Virgini, Ecclesiae Matri et Apostolorum Reginae, nostram testemur pietatem.

Matri Ecclesiae, dixi: namque Illi, quae peculiariter adest ad mysterium Ecclesiae, quia peculiariter adest ad mysterium Christi, hoc tempus vitae et missionis Ecclesiae volumus commendare.

Missio siquidem Ecclesiae in ipsa eiusdem natura radicatur; melius in ipso Ecclesiae mysterio. Cum enim Ecclesia “in Christo sit quasi sacramentum intimae cum Deo unionis ac totius humanae familiae unitatis” tam evidentes apparent eiusdem relationes et contactus cum omnibus hominibus bonae voluntatis; cum iis qui religiones non christianas colunt; cum iis praesertim qui religionem monotheisticam profitentur (ut musulmani) et speciali modo cum iis qui per revelationem Divinam Veteris Testamenti nobiscum amplius sunt coniuncti.

Credimus divitias mysterii Creationis ad omnes sese extendere. Credimus omnes opere Christi redemptos esse et Spiritus Sancti intimis motionibus subici posse.

10. Ecclesia per Concilium minime voluit se in seipsam abdere, se ad se tantum conferre (quod “Ecclesiae centrismum” vocare possumus), sed contra voluit se latius aperire. Hoc votum nos continuo participamus; hoc est etiam officium nostrum; et ut hoc assequamur, altius mysterium Ecclesiae perspicimus (Cfr. Lumen Gentium, II); ipsa enim est Fons apertionis et missionis (in missione Filii et Spiritus).

Ex cenaculo feriae quintae in Cena Domini redeunt ad nos verba Christi: “Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis . . . Spiritum veritatis . . . ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibebitis . . .” (Cfr. Io. 14, 16-17. 26-27).

Pro certo habemus Concilium Vaticanum II testimonium vere fuisse id generis, ad aetatem nostram accommodatum; testimonium Spiritus Sancti una cum Collegio Apostolico, qui vivit et operatur in eoruln legitimis successoribus.

Est testimonium de Christo, Verbo incarnato, de Christo cruci affixo et a mortuis suscitato; de Christo, in quo Pater “mundum amavit”; de Christo, qui hominem et eius altissimam vocationem homini revelavit (Cfr. Gaudium et Spes); extra quem non est salus.

Hoc testimonium confirmatum et iterum nuntiatum, dare volumus, operam Concilii Vaticani II continuantes in gentibus et nationibus, ad quas missi sumus.

Denique omnibus vobis Benedictionem Apostolicam, dilectionis meae testem, libentissime impertio, simulque tandem Benedictionem collegialem Ecclesiae universali et mundo vobiscum propono et peto.

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top