The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TORONTINAE - HAMILTONENSIS*
(S. CATHARINAE IN ONTARIO)

EX ARCHIDIOECESI TORONTINA
ET A DIOECESI HAMILTONENSI
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS NOVA ECCLESIA EFFICITUR,
S. CATHARINAE IN ONTARIO APPELLANDA.
 

Qui Deo volente ac iubente, universorum Conditore hominum, ad summum Apostolicae auctoritatis fastigium evecti sumus, eo praesertim sollicita cura intendimus, ut, uniuscuiusque dioecesis finibus congrue designatis, novisque conditis circumscriptionibus, aequior in dies fiat christiano populo suae religionis augendae condicio. Quam ob reni, cum petitum esset ab hac Apostolica Sede ut in peninsula vulgari nomine Niagara nova dioecesis excitaretur, in qua et magna esset christiani gregis frequentia, et haud minima cepisset res catholica incrementa, Pius XII P. M. Decessor Noster, post auditum dilectum Filium Nostrum Iacobum Carolum S. R. E. Cardinalem McGuigan, Archiepiscopum Torontinum, et venerabilem Fratrem Iosephum Franciscum Ryan, Episcopum Hamiltonensem, rogatamque sententiam venerabilis Fratris Ioannis Panico, Archiepiscopi titulo Iustinianensis et in Dicione Canadensi Apostolici Delegati; de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, censuit bene fieri quae peterentur, admotisque precibus esse accedendum. Cum autem idem Summus Pontifex die nono mensis Octobris, hoc anno, pia morte lumina clauserit, Nos, qui in regimen totius Ecclesiae eidem successimus, ne irrita fierent quae ipse statuisset, haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Torontina regiones, seu comitatus, uti dicunt, Lincoln et Welland separamus; a dioecesi vero Hamiltonensi, comitatum Halimand; quibus territoriis novam efficimus dioecesim, S. Catharinae in Ontario cognominandam, iisdemque finibus terminandam atque comitatus e quibus constat. Huius Ecclesiae Sedem Episcopique domicilium in urbe vulgo St. Catharines collocari volumus, cathedram vero in templo poni eiusdem S. Catharinae, in eadem civitate exstante. Iubemus item ut nova dioecesis Sedi metropolitanae Torontinae subiciatur suffraganea, suisque iuribus fruatur, sive ipsa sive eius Episcopus, qui tamen debita suae dignitatis onera subibit. Praesul, cui nova circumscriptio gubernanda credetur, Seminarium saltem elementarium struet ad iuris normam, Consultoresque dioecesanos in Canonicorum locum ad tempus deliget, ut opera, consilio assint. Canonicorum autem coetu condito iidem a suo munere cessabunt. Ad mensam episcopalem quod attinet, ea sive bonis quae pro rata parte Sedi obvenient, iuxta canonem 1500 C. I. C., efficietur, sive populi collationibus, sive denique Curiae proventibus. Ad clerum autem quod pertinet, decernimus ut, dioecesi constituta, clerici ei circumscriptioni addicantur, in cuius territorio legitime degant. Iubemus postremo ut documenta et acta ad conditam Ecclesiam quovis modo respicientia, quam cito ad eius Curiam episcopalem mittantur, religiosa cura in tabulario asservanda. Ceterum, volumus ut venerabilis Frater Ioannes Panico, quem memoravimus, has Litteras Nostras exsequi curet, eique omnem potestatem in id facimus, quam poterit ipse cuivis viro delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Idem vero documenta exarari iubebit, quae sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem mittet. Quod si eo tempore, quo haec Nostra decreta ad effectum deduci debeant, alius Delegationi Apostolicae in Ditione Canadensi praesit, hic eadem faciet. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae bisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel gnomo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statntas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

 

+EUGENIUS Card. TISSERANT
Sacri Collegii Decanus
pro S. R. E. Cancellario

+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

+Alfonsus Carinci, Archiep. tit. Seleuc. in Isauria, Prot. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Prot. Apost

.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. XCVIII, n. 78.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 252-254.

 

top