The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DURANGENSIS*
(CHIHUAHUENSIS)

E DURANGENSI PROVINCIA ECCLESIASTICA
QUIBUSDAM DETRACTIS DIOECESIBUS,
NOVA EFFICITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA,
« CHIHUAHUENSIS » APPELLANDA.
 

Supremi muneris Nostri esse putamus dioecesium rationes pro rerum temporumque adiunctis ita disponere ut efficacius christiana lex inter homines magis magisque proferatur, iidemque supernorum copia bonorum uberius fruantur. Cum ideo venerabili Fratri Aloisio Raimondi, Archiepiscopo titulo Tarsensi in Ditioneque Mexicana Apostolico Delegato, cum animorum bono maxime congruere visum sit Chihuahuensem dioecesim ad gradum et dignitatem evehi metropolitanae Sedis, novamque ibi locorum provinciam ecclesiasticam constitui, idque ut fieret ab hac Apostolica Sede enixe petierit, Nos andito quid hac super re sentirent venerabiles Fratres Archiepiscopus Durangensis atque Episcopi Chihuahuensis, Civitatis Inarezensis et Sonorensis, consensu eorum suppleto, qui in hac Ecclesiarum ordinatione aliquod ius habeant, de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, deque summa potestate Nostra haec, quae sequuntur decernimus et iubemus. Cathedrales Ecclesias Chihuahuensem, Civitatis Iuarezensis et Sonorensem a metropolitico iure Durangensis Ecclesiae liberamus, ex iisque novam condimus provinciam ecclesiasticam Chihuahuensem appellandam atque iisdem terminandam finibus ac dioeceses e quibus fit. Chihuahuensem Sedem titulo ac dignitate condecoramus metropolitanae archidioecesis, omnibus datis iuribus et privilegiis, quibus eiusdem honoris Sedes lege communi fruuntur; cui ut suffraganeas dioeceses Sonorensem et Civitatis Iuarezensis subdimus; earum vero Episcopos, a metropolitico iure Archiepiscopi Durangensis solutos, Chihuahuensi Metropolitae obnoxios volumus. Sacrum praeterea Chihuahuensem Praesulem, venerabilem sćlicet Fratrem Antonium Guizar Valencia, eiusque successores, gradii et insignibus Archiepiscopi Metropolitae instruimus, cum iuribus et privilegiis, officiis et oneribus propriis. Cui potestatem facimus Crucem ante se ferendi, intra fines tamen suae archidioecesis sacrumque gestandi pallium, postquam tamen in publico Conśstorio illud rite postulaverit et obtinuerit. Quae omnia perficienda curabit venerabilis Frater in Ditione Mexicana Apostolicus Delegatus, quem diximus, cui omnes potestates ad hoc necessarias tribuimus, cuilibet viro, si opus fuerit, delegandas, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto, et onus imponimus peractae rei documenta exarandi, eorumque exempla quam primum ad S. Congregationem Consistorialem mittendi. Quod si fiat ut, quo tempore haec ad effectum deducenda erunt, alius Delegationi in Mexicana Ditione praesit, hic eadem sustinebit onera iisdemque fruetur potestatibus. Has vero Litteras nnnc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta: officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerimt.

Datum Roma, apud S. Petrum, die secundo et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo ottavo, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Albertus Serafini, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

 

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. XCIX, n. 61.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 408-410.

 

top