The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TANANARIVENSIS*
 (DE DIEGO SUAREZ ET ALIARUM)

 IN INSULA MADAGASCARIA
DUAE NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE
CONSTITUUNTUR, QUARUM EST APPELLATIO:
« DE DIEGO SUAREZ » ET
« FIANARANTSOAĖNSIS »;
APOSTOLICA INSUPER
PRAEFECTURA TSIROANOMANDIDYENSIS
AD GRADUM DIOECESIS TOLLITUR.
 

Qui benignissima Dei voluntate ideo ad summum Ecclesiae Pontifica¬tum evecti sumus ut et universi gregis necessitatibus inserviremus et eum sincere veritatis nutrimento pasceremus, in id et mente et animo usquequaque insistimus ut quod bonum christiano populo esse intellexerimus, hoc pro viribus provideamus. Cum ergo preces admotae sint huic Apostolicae Sedi ut in Insula Madagascaria nova fieret rerum ecclesiasticarum dispositio, Nos hoc ad christianae rei incrementum conducere posse iudicantes, auditis venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, S. Congregationi Fidei Propagandae praepositis, adhibitae expostulationi accedendum esse arbitramur. Quam ob rem, consensum omnium supplentes qui in hac re aliquod ius habeant, de Nostra apostolica auctoritate haec statuimus et iubemus. Ecclesiasticam provinciam Tananarivensem, quae adhuc omnes Insulae Madagascariae dioeceses complectebatur, dividimus, ita ut tres omnino in eadem Insula ecclesiasticae provinciae exsistant: Tananarivensis, nempe, Fianarantsoaėnsis et de Diego Suarez; insuper apostolicam praefecturam Tsiroanomandķdyensem ad gradum dioecesis evehimus, immutato nomine et finibus; cuius dioecesis urbs caput et Episcopi domicilium Tsiroanomandidy erit, templum cathedrale autem, quod B. M. V. de Remedio est dicatum, in eadem civitate princeps. Provincia ecclesiastica Tananarivensis has Ecclesias comprehendet: Tananarivensem ipsam, Antsirabensem, Miarinarivensem, Tamatavensem et novam dioecesim Tsiroanomandidyensem. Altera provincia, haec est Fianarantsoaėnsis, his constabit Ecclesiis: eiusdem nominis dioecesi, Arcis Delphini, Morondavensi, Farafanganaėnsi, et Tulearensi. Tertiam denique provinciam hae circumscriptiones efficient: de Diego Suarez, Majungaėnsis, et Ambanjaensis. Quarum omnium Ecclesiarum Tananarivensis, Fianarantsoaėnsis, et de Diego Suarez metropolitanae Sedes erunt, ceterae suffraganeae, cum iuribus et honoribus debitis; sacrorum vero Praesulibus, qui novas circumscriptiones administrabunt, una cum iuribus suae dignitati congruis, etiam onera imponimus. Inter iura vero et honores illud memorare placet; posse eos scilicet sive Crucem ante se ferre in sacris caerimoniis, sive pallium gestare, intra fines tamen suae cuiusque provinciae, dummodo illud in sacro Consistorio impetraverint. Similiter et Episcopus Tsiroanomandidyensis sua iura et obligationes habebit. Ad archidioeceses autem Fianarantsoaėnsem et de Diego Suarez quod attinet, censemus ut Xaverius Thoyer et Ioannes Wolff, hactenus singuli earum Episcopi, easdem metropolitica, dignitate primi regant; quibus omnem administrationem damus sive rerum religiosarum sive bonorum quae archidioeceses habeant. Curet Episcopus novae dioecesis Tsiroanomandidyensis ut Seminarium saltem elementarium struat, Canonicorumque Collegium, si fieri potest, constituat; sin, Consultores dioecesanos eligat, qui consilio iuvare possint. Mensam episcopalem dioecesis efficient: bona quae adhuc praefecturae apostolicae fuerunt, si qua sint; pecunia quam S. Congregatio Fidei Propagandae mittere solet; Curiae proventus. Ea postremo quae ad dioecesis regimen respiciant, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, ad clerum populumque, hisque similia, omnino iure communi temperentur. Ceterum volumus ut ea quae per has Litteras Nostras iubemus venerabilis Frater Marcellus Lefebvre, Archiepiscopus Dakarensis atque in Africa Gallica Apostolicus Delegatus exsequenda curet, sive per se ipse sive per legatum, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum. Cum vero eadem ad effectum deducta fuerint, documenta exarari curet, quarum exempla sincere scripta ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore alius eidem Delegationi praesit, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die undecimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Hannibal Ferretti, Prot. Apost.
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. XCIX n. 64.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 449-451.

 

top