The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHANGANACHERRENSIS
ET ALIARUM
*

 DIOECESIS « CHANGANACHERRENSIS » 
IN ORDINEM ARCHIDIOECESIUM REDIGITUR.
NOVA PRAETEREA
PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
EIUSDEM NOMINIS.
 

Regnum caelorum, hoc est Ecclesia, quod Christi ipsius voce grano sinapis assimilatum est, minimo quidem at laetissimae spei semini, Dei munere et apostolicorum praeconum labore ita fines protulit ut nulla iam sit gens, quam non christiana fides renovaverit, populus quem non splendida veritatis fax illuminaverit, natio quam evangelicae praedicationěs virtus non auxerit. Quod culo singulari ratione in regione Indica, quae lierala vocatur, evenerit, censuit atque statuit Pius Pp. XII, venerabilis Decessor Noster, ibi loti novam nonnullarum dioecesium ordinationem esse faciendam, eo sane consilio ut fidelium christianorum chaldaici-malabarici ritus utilitatibus inserviret. Quae cum ita sint, de sententia venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis S. Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis, deque Nostra apostolica auctoritate, post eorum consensum suppletum qui in hac re aliquid iuris haberent, ea quae Decessor Noster decrevit ad exitum adducentes, haec quae sequuntur sancimus et iubemus. Dioecesim Changanacherrensem in ordinem archidioecesium redigimus, cum iuribus et honoribus, oneribus atque obligationibus, quae ad tales Ecclesias respiciumt; simul movam provinciam ecclesiasticam constituimus, cuius caput erit ipsa Changanacherrensis Sedes, suffraganeae vero Palaiensis et Kottajamensis dioeceses. Sacer autem huius archidioecesis Praesul, sive primus sive successores, omnia Tura et onera habebit datae dignitatis propria. Inter privilegia vero hoc annumerare placet; posse eum scilicet et Crucem ante se ferre intra fines provinciae, et Pallio uti, dummodo in publico Consistorio illud impetraverit. Ceterum, haec omnia quae mandavimus dilectus Filius Noster Valerianus S. R. E. Cardinalis Gracias, Archiepiscopus Bombajensis, exsequi curabit vel quem ipse delegaverit, onere facto documenta rei actae conscribendi, quorum sincera exempla ad S. Congregationem pro Ecclesia Orientali cito mittet. Has vero Litteras nurse et in posterum eNeaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vira suaau obtineant. Quarum Litterarum efúcacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos edivimus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nervini praeterea lume voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem (minino habenda erit fides, quae bisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui S\ummorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+EUGENIUS Card. TISSERANT
S. Congr. Congr. pro Ecclesia Orientali
a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. XCLX, n. 78.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 580-581.

 

top