Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MINDONIENSIS*
 (FERROLENSIS)

DIOECESI MINDONIENSI
 EIUSQUE ANTISTITI
APPELLATIO IUNGITUR « FERROLENS1S »,
CUIUS CIVITATIS TEMPLUM PRINCEPS
AD DIGNITATEM CONCATHEDRALIS EVEHITUR.
 

Qui tamquam Petrus, Apostolorum Princeps, ad regendum populum christianum eumque incommutabili veritate pascendum vocati sumus, non solum summa contentione studemus ut, singularum gentium necessitatibus servientes, novas circumscriptiones constituamus, verum etiam ut conditas Ecclesias, cum temporum condiciones id exigunt, ita immutemus ut spes certa sit christifidelibus maiora usque augendae religionis commoda esse oritura. Cum igitur venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti, Archiepiscopus titolo Synnadensis in Phrygia et in Hispania Apostolicus Nuntius, rite servatis sollemnibus Conventionibus die septimo et vicesimo mensis Angusti anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio inter S. Sedem et Hispaniam initis, postulaverit ut nomini dioecesis Mindoniensis appellatio « Ferrolensis » adiungeretur: eam enim urbem hac nostra aetate omnis generis incrementa cepisse; simulque ut templum S. Iuliani, in eadem civitate, ad concathedralis dignitatem eveheretur, Nos, censentes id in bonum eius dioecesis recidere posse, admotis precibus concedendum esse arbitramur. Andito ergo venerabili Fratre Hyacintho Argaya Goicoechea, Episcopo Mindoniensi, consensum eorum supplentes qui in hac re aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Ecclesiae Mindoniensi eiusque sacrorum Antistiti Ordinario titulum ac denominationem iungimus « Ferrolensem », ita ut in posterum utraque appellatione cumulate indicentur. Statuimus praeterea ut, servata, dioecesis Mindoniensis cathedrae episcopalis dignitate, templum S. Iuliani, in urbe Ferrol del Caudillo exstans, ad dignitatem concathedralis extollatur, cum debitis honoribus; in qua sacra aede poterunt Canonici ac Beneficiarii, qui eo loti muneris causa versentur, officia eorum propria optimo iure facere ac tueri. Item censemus ut Episcopus Mindoniensis-Ferrolensis possit in hac urbe prosua prudentia commorare, negotiorum suae Ecclesiae explicandornm causa. Ceterum has Litteras Nostras ad exitum adducet venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti vel quem ipse delegaverit, factis ad id necessariis potestatibus. Cum autem res acta fuerit, idem documenta exarari curabit, quorum exempla sincere conscripta ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Si vero fiat ut eo tempore alius eidem Nuntiaturae Apostolicae in Hispania praesit, huic idem onus iniungimus, facultatesque facimus.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum eth cacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditns auctoritate, sive seiens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harem Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habencla erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum lussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

lACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Franciscus H. Ferretti, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 45.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 612-613.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana