The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EXARCHIA IN GERMANIA*  

IN NATIONE GERMANICA EXARCHIA CONSTITUITUR
PRO FIDELIBUS RUTHENIS BYZANTINI RITUS
IBIDEM COMMORANTIBUS

 

Cum ob immane bellum, quod novissimum per totam fere Europam pervasit, frequentissimi populi agmen Byzantini ritus, relicta patria, e Gallaecia atque Carpathia profugissent, neque iis, bello composito, datum esset in suam terram redire domumque petere, Apostolica haec Sedes non modo hos filios, quos semper carissimos habuit, omnimodis iuvit, sed etiam Apostolicum Visitatorem misit, Petrum videlicet Werhun, eos suo nomine curaturiun. Qui ob integrain atque incontaminatam fidem erga Romanam Ecclesiam est exsilio multatus in Siberiaeque regione, factus laboribus, obiit. Quibus Christi fidelibus, sedem ac domicilium in Germania habentibus, aptiore cupiens providere ratione, Pius XII, Decessor Noster, post auditam sententiam Apostolici Nuntii in Germania atque consilium venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis S. Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis, eensuit magno cum eorum fidelium commodo fieri, si alendae fidei et rituum integritati servandae, simulque necessitudini cum hac Apostolica Sede augendae, Exarchia in ea Natione conderetur. Cum autem idem Summus Pontifex pia morte obiisset, nullis datis de ea re apostolicis Litteris, Nos, ne eius decreta in irritum cadant, quae ipse statuit ad exitum adducentes, ea quae sequuntur decernimus et iubemus. In Natione Germanica Exarchiam constituimus pro fidelibus Ruthenis Byzantini ritus ibidem commorantibus, cuius sedes in urbe Monachio erit, ubi plures tiusmodi ritus cives degunt; in qua civitate Exarchus domicilium suum collocabit, cathedra sui magisterii in templo ibidem struendo posita. Nova circumscriptio Apostolicae Sedi directo subicietur, omniaque iura, honores, privilegia, quae talibus Ecclesiis cedunt, et huic damus; sacrorum vero Antistiti etiam onera iusta imponimus ad normam sacrorum canonum. Ceterum, in hac rerum ordinatione probati usus ac legitimae Orientalis Ecclesiae consuetudines omnino serventur. Quod ad iuvenes educandos attinet, qui sacerdotio initiari cupiant, ii Romam inittantur; ad consultores exarchales autem quod respicit, eo modo eligi statuimus quem legitima fert consuetudo. Exarchalem mensam, quam dicunt, sive populi collationes efficient, sive reditus bonorum Exarchatus. Volumus postremo ut haec Nostra decreta exsequenda curet venerabilis Frater Aloisius Iosephus Muench, ArchiepiscopusEpiscopus Fargensis, idemque in Germania Apostolicus Nuntius, sive per se ipse, sive per alium, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Idem vero peracti negotii documenta exarabit, quorum exempla sincere scripta ad S. Congregationem pro Ecclesia Orientali cito mittet. Quod si eo tempore alius eidem Nuntiaturae praesit, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac os ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit veI quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+ EUGENIUS Card. TISSERANT
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

 

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 35.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 789-791.

 

top