The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LULUABURGENSIS*
(LUEBOňNSIS)

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS
VICARIATU APOSTOLICO LULUABURGENSI,
NOVUS VICARIATUS CONSTITUITUR,
LUEBOňNSIS NOMINE

 

Secus ac terrestria regna, quae unum ex alio collabuntur, quorumque opulentiae vix ruinae ad posteros peryenerunt, Christi regnum, id est Ecclesia, non modo non perit, verum etiam uti Ipse praenuntiavit, in dies profet fines, gentes ac nationes divino Conditoris subicit imperio, quas fermento sacrae doctrinae renovatas, aeternae vitae parit Sanctorumque felicitati. Quam ob rem, cum censuerint venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, bonum esse si Luluaburgensi Vicariatu Apostolico diviso, novus excitaretur per hoc enim sive maiora christianae religionis incrementa in spe esse, sive etiam clero indigenae condicionem fieri novae circumscriptionis regendae; Nos, postquam venerabiles Fratres Alfredum Bruniera, Archiepiscopum titulo Claudiopolitanum in Honoriade atque in Congo Belgico et in Ruanda Urundi Apostolicum Delegatum, et Bernardum Mels, Vicarium Apostolicum Luluaburgensem, sententiam rogavimus, de Nostra summa et apostolica potestate haec quae sequuntur decernimus et iubemus. A Vicariatu Apostolico Luluaburgensi, quem Sodales Congregationis Cordis Immaculati Mariae gubernant, partem eam territorii distrahimus, quam mox describemus, ex eoque novum Vicariatum condimus, LueboŽnsem, ab urbe regionis principe Luebo, cognominandum; quem Vicariatum Apostolicum clero indigenae concredimus, certa spe fore ut summo studio atque industria in erudiendo populo in eoque ad Christi praecepta dirigendo incumbant. Fines autem huius circumscriptionis hi erunt: ad septemtrionem, limites inter Vicariatum Apostolicum Luluaburgensem et Praefecturam Apostolicam MvekaŽnsem; ad meridiem, confinia inter Vicariatum Apostolicum Luluaburgensem et Angolam Lusitanam; ad occidentem, fines inter Vicariatum Apostolicum Luluaburgensem et Vicariatus Apostolicos Kikuitensem et Ipamuensem; ad orientem denique solem: a meridie, septemtrionem versus, cursus fiuminis Kassai usque ad fines inter Territoria administrativa, quae dicuntur, de Tshipaka et de Kazumba; illinc, memorati fines usque ad locum quo flumen Luebo tangunt; dein cursus fluminis Luebo usque ad punctum quo flumen Zomba in illud influit, et cursus fluminis Zomba usque ad regionem qua flumen Kele-Kele in illud influit; postea cursus fluminum Kele-Kele et Tshipumba usque ad suos fontes; hinc cursus fluminis Bibombo usque ad locum quo in flumen Lutshatsha infiuit; demum cursus fluminis Lutshatsha usque ad punctum quo flumen Tshilomba in illud influit; insuper cursus fluminis Tshilomba usque ad suos fontes; a fontibus eiusdem fiuminis usque ad fontes fluminum Tshilombela et Tshibashi; flumen Tshibashi usque ad flumen Lulua, hinc Lulua flumen usque ad flumen Lulanga; ab hoc loco usque ad punctum quo confluunt flumina Tembakata et Tshiowa et, semper septemtrionem versus, usque ad fontes fluminis Mulungila; cursus fluminis Mulungila usque ad punctum quo in flumen Mwanzangoma inflnit; et cursus ilnminis Tshaimba usque ad suos fontes; cursus fluminis Biombombo usque ad punctum quo in flumen Mukole influit et cursus fluminis Mukole usque ad punctum quo in flumen Lubudi influit; cursus fluminis Lutaki a suis fontibus usque ad locum quo in flumen Lubuishi influit; denique cursus fluminis Lubuishi usque ad punctum quo fines tangit inter Vicariatum Apostolicum Luluaburgensem et Praefecturam Apostolicam MyekaŽnsem. Ea autem iura, privilegia, honores, quae ex iure et consuetudine congruunt, Apostolico huic Vicariatui eiusque Praesuli facimus; sacro vero Antistiti etiam onera iusta imponimus. Ceterum has Litteras Nostras exsequi studebit venerabilis Frater Alfredus Bruniera, factis ad id necessariis potestatibus, vel quem ille delegaverit, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Cum autem res acta fuerit, idem documenta exarari curabit, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore alius eidem Delegationi Apostolicae praesit, hic mandata Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, arnno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
 S. C. de Prop. Fide Praefectus  

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Franciscus Hannibal Ferretti, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 65.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 796-798.

 

top