The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NZEREKOREENSIS*

APOSTOLICA PRAEFECTURA NZEREKOREENSIS
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR

 

Christi provisio, fore videlicet ut regnum caelorum, quod est Ecclesia, in similitudinem patulae arboris (1), fines proferret in universum orbem terrarum, quotidie vera efficitur, ingredientibus populis ac nationibus in Ecclesiae saepta, ut splendidissimo veritatis lumine fruantur, benignissimamque aeterni Numinis gratiam inveniant. Nos ergo, qui divino consilio christianae rei publicae gubernacula tractamus, omni ope contendimus ut per aptam quoque circumscriptionum ecclesiasticarum dispositionem ingressum hunc gentibus citiorem faciamus. Quapropter, cum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi censuerint ut Praefectura Apostolica Nzerekoreensis, Missionariis Africae, seu Patribus Albis, concredita, ad gradum dioecesis eveheretur: per hoc enim non modo iisdem Sodalibus animum addi ad novos labores, verum etiam, quod maius est, nova ibi loci religiosae rei incrementa certa esse in spe; Nos, consilio audito venerabilis Fratris Marcelli Lefebvre, Archiepiscopi Dakarensis atque in Africa Gallica Apostolici Delegati, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec quae sequuntur decernimus et inbemus. Apostolicam Praefecturam Nzerekoreensem in dioecesis formam redigimus, servato nomine et finibus, quam Konakriensi metropoli tamquam suffraganeam subicimus, id tamen statuentes ut S. Congregationi Fidei Propagandae pergat esse obnoxia. Huius autem dioecesis caput erit urbs, quam populari sermone N'Zrkor cognominant, in qua civitate Episcopus domicilium collocabit cathedramque figet, in templo videlicet Immaculato Cordi Mariae dicato, quod ad cathedralis honorem tollimus, cum debitis privilegiis. Ecclesiam, quam condidimus, iisdem Sodalibus quibus antea ad Nostrum et Apostolicae Sedis nutum regendam committimus, datis scilicet sive dioecesi sive eius Praesuli iuribus, honoribus, privilegiis, impositis quae congruunt oneribus. Sacrorum Antistiti cordi erit Seminarium saltem elementarium struere: id enim ad futuram dioecesis prosperitatem conferet; et Canonicorum Collegium constituere. Quod tamen si statim ad effectum deduci nequeat, curabit sacer Episcopus ut ad tempus Consultores dioecesani deligantur, qui consilio assint, a suo munere cessaturi, Canonicis constitutis. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient: populi collationes, Curiae fructus, bona Praefecturae. Ad regimen autem quod attinet, ad administrationem dioecesis, electionem Avicarii Capitularis, Sede vacante, normae iuris omnino serventur. Ceterum haec Nostra decreta venerabilis Frater Marcellus Lefebvre exsequi curabit, quem diximus, vel qui tempore exsecutionis in eius locum successerit, factis ad id necessariis potestatibus, quas poterit alii quoque delegare, dummodo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Rebus autem peractis, documenta idem exarari studebit, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae mitti curabit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius;

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 54.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 791-793.

Cfr. Mt. 13, 31-33.

 

top