The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RHODESIAE SEPTEMTRIONALIS
ET NYASSALAND
*

IN AFRICA DUAE NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE
 CONSTITUUNTUR QUIBUS NOMINA ERUNT:
RHODESIAE SEPTEMTRIONALIS ET DE NYASSALAND

 

Cum christiana fides his praesertim temporibus magna cepisset in Rhodesiae Septemtrionalis oris atque in Nyassaland incrementa, visum est S. Congregationi Fidei Propagandae preces admittere quas dilectus Filius Vedastus Mojaisky Perrelli, Apostolicus in Africa orientali et occidentali Britannica Delegatus, admoverat, ut videlicet ibi loei sacram et episcopalem. Hierarchiam constitueremus. Quae Nos S. Congregationis consilia ominino probantes, post rem bene animo reputatam consensumque suppletum eorum qui censeant se in hoc negotio aliquod ius habere, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec quae sequuntur decernimus et inbemus. In eo Africae territorio duas Provincias ecclesiasticas condimus Rhodesiae Septemtrionalis et de Nyassaland quarum prior his, quae numerantur, circumscriptionibus ecclesiasticis efformabitur, quas per has Litteras in dioecesium formam redigimus, servato uniuscuiusque nomine ac finibus Lusakensi, quae erit ceterarum metropolitana, cuius sedes in Lusaka urbe erit, in qua civitate sacer Praesul domicilium collocabit, cathedramque ponet, in templo scilicet B. M. V. in caelum Assumptae; Abercornensi, cum sede ac domicilio episcopali in urbe Abercorn, cathedra episcopi in templo Ascensionis D. N. I. C.; Fort Jameson, quae dioecesis Arcis Iamesonensis appellabitur, cuius sedes in hac eadem urbe erit, cathedra vero in templo S. Annae; Kasamansi, cuius Ecclesiae caput urbs Kasama erit, in qua Episcopus commorabitur, cathedra magisterii in sacris aedibus Mariae Auxilii christianorum collocata; Livingstonensi, cuius urbs Livingston princeps erit, templum autem S. Teresiae a Iesu Infante cathedram episcopalem continebit; Ndolansi denique, cuius dioecesis sedes urbs erit Ndola, in qua sacer Antistes cathedram ponet, in templo Christi Regis. Alteram autem Provinciam, haec est de Nyassaland, efficient vicariatus apostolici sequentes, quos item in ordinem dioecesium redigimus: Blantyrensis, quam ad dignitatem Ecclesiae metropolitanae tollimus eius sedem in urbe eiusdem nominis statui censemus, cathedram vero episcopalem in sacris aedibus Mariae Ssmae Reginae cordium poni; Dedzansis, cuius erit urbs princeps Dedza, in qua civitate Praesul sedem ac domicilium habebit cathedrale autem templum id erit, quod S. Familiae Nazarethanae sacrum est; Lilongwensis denique et Zombansis, quarum circumscriptionum sedes Lilongw et Zomba urbes erunt, cathedralia templa ea, quae S. Mariae Dominae Africae, et Sacmo Cordi Iesu dicata sunt. Quod ad eircumscriptiones ecclesiasticas attinet Nyassae Septemtrionalis, Arcis Rosebery, et De Solwezi, etsi ad nullam provinciam pertinent, poterunt tamen earum Antistites conventibus episcopalibus interesse. Omnes autem cathedrales Sedes, quas supra recensuimus, S. Congregationi Fidei Propagandae obnoxiae esse pergent; quarum Ordinarios Anstistites hoc modo transferimus: venerabilem Fratrem Adam Cozlowiecki S. I., ab Ecclesia titulo Diospolitana inferiori ad archiepiscopalem Sedem Lusakensem; venerabilem Fratrem Adolfum Frstenberg M. A., ab Ecclesia titulo Termessensi ad episcopalem Sedem Abercornensem; venerabilem Fratrem Firminum Courtemanche M. A., ab Ecclesia titulo Carystensi ad Sedem Arcis Iamesonensis; venerabilem Fratrem Marcellum Daubechies M. A., ab Ecclesia titulo Regiensi ad Sedem episcopalem Kasamansem; venerabilem Fratrem Timotheum Fedliminum O'Shea O. F. M. Cap., ab Ecclesia titulo Hierocaesariensi ad Sedem Livingstonensem; venerabilem Fratrem Franciscum Constantinum Mazzieri O. F. M. Conv., ab Ecclesia titulo Coelianensi ad Sedem episcopalem Ndolansem; venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Ubertum Thenissen S. M., ab Ecclesia titulo Giufitana ad cathedralem Sedem metropolitanam Blantyrensem; venerabilem Fratrem Cornelium Citsulo, e clero indigena Nyassae, ab Ecclesia titulo Bonitzensi ad Sedem episcopalem Dedzansem; venerabilem Fratrem Iosephum Fady M. A., ab Ecclesia titulo Abaradirensi ad Sedem episcopalem Lilongwensem; venerabilem denique Fratrem Laurentium Hardman, ab Ecclesia titulo Attanansensi ad Sedem Zombansem. Sive autem Ecclesiis, quas fundavimus, sive earum Praesulibus, ea iura, honores, privilegia concedimus, quae sui cuiusque ordinis sunt; item congrua onera imponimus. inter vero privilegia quae sacris duarum provinciarum Metropolitis facimus, haec memorare placet: posse scilicet eos in suae dicionis territorio et Crucem ferre in sacris caerimoniis peragendis, et pallio uti, postquam in sacro Consistorio illud impetraverint. Curent Ordinarii Antistites ut in sua quisque Sede Seminarium saltem elementarium, si desit, construat, pueris excipiendis iisque ad sacerdotium conformandis. Similiter Canonicorum Collegium condat; quod si statim fieri nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui consilio et opera Episcopo praesto sint. Canonicis autem constitutis, ii a suo officio cessabunt. Ad mensam quod respicit singularum Ecclesiarum, eam efficient: populi collationes, Curiae proventus, bona, si qua sint, quae possident, pecunia, tandem quam solet S. Congregatio Fidei Propagandae mittere. Regimen, administratio dioecesium, electio Vicarii Capitularis, Sedibus vacantibus, aliaque huiusmodi, iure Canonico temperentur. Ceterum haec Nostra decreta exsequi curabit dilectus Filius Vedastus Mojaisky Perrelli, vel quilibet, quem ipse delegaverit, factis ad id necessariis potestatibus. Re vero acta, idem documenta exarari iubebit atque sinceris exemplis ad S. Congregationem de Propaganda Fide cito mittet. Si autem eo tempore alius eidem Delegationi praesit, hic mandata Nostra omnia faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritnm atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius;

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 55.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 793-796.

 

top