The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE DIEGO SUAREZ — TANANARIVENSIS (AMBATONDRAZAKAňNSIS)*

AB ECCLESIIS DE DIEGO SUAREZ ET TANANARIVENSI
QUAEDAM TERRITORIA DETRAITUNTUR,
QUIBUS NOVA QUAEDAM EFFICITUR DIOECESIS,
ę AMBATONDRAZAKAňNSIS Ľ COGNOMINANDA

 

Sublimis atque fecunda arbor, sanctissimae sane Christi Ecclesiae forma et figura, in quam oportet tamquam in salutis refugium et portum tranquillitatis onmes confluere populos (1), ita crescens extulit ramos in auras, ut nullae iam sint gentes, nullae nationes, quae, etsi errori adhuc atque idolis famulatae, non eius opacitate refrigerentur, suavissimis fructibus delectentur. Quod cum singulari modo in finibus insulae Madagascariae evenisset, censuerunt venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, petito ante consilio a venerabili Fratre Marcello Lefebvre, Archiepiscopo Dakarensi, eodemque in Africa Gallica Apostolico Delegato, bono cum animorum fructu fieri cumque religionis christianae incremento, si ibi regionis, detractis quibusdam territoriis ab Ecclesiis De Diego Suarez et Tananarivensi, nova dioecesis efficeretur. Quae cum ita sint, Nos, haec S. Congregationis consilia probantes, eorumque consensum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, suprema Nostra auctoritate haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Civiles regiones de Ambatondrazaka et de Andilamena ab archidioecesi de Diego Suarez separamus, item regionem de Moramanga a metropolitana Sede Tananarivensi distrahimus; quibus territoriis novam dioecesim constituimus, ab urbe principe AmbatondrazakaŽnsem cognominandam, atque sollertibus Sodalibus Ordinis Ssme Trinitatis committendam, ad Nostrum et hnius Apostolicae Sedis inutum. Volumus praeterea ut dioecesis caput urbs Ambatondrazaka sit, in qua civitate Episcopus commorabitur, cathedra episcopalis auctoritatis in templo sacratissimi Cordis Iesu collocata, quod ad cathedralis aedis dignitatem tollimus. Sive Ecclesiae AmbatondrazakaŽnsi sive eius Praesuli iura et onera iusta facimus; in quibus hoc memorare placet: esse videlicet eos metropolitanae Sedi Tananarivensi eiusque sacro Antistiti obnoxios et suffraganeos. Curet huius Ecclesiae Episcopus ut Seminarium saltem elementarium struat, pueris excipiendis, qui sacerdotii dignitatem appetant; item ut Canonicorum Collegium condat; quod si statim fieri nequeat, dioecesani Consultores deligantur, qui suo Antistiti assint sincerae mentis consiliarii. Cum autem Canonici fuerint renuntiati, tunc eo ipso hic virorum coetus a suo munere cessabit. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient: bona quae novae Sedi obvenient e bonorum divisione, iuxta canonem 1500 C. I. C.; populi collationes, Curiae proventus; pecunia quam S. Congregatio Fidei Propagandae mittere solet. Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, hisque similia, iure Canonico temperentur. Documenta denique et acta quae ad conditam circumscriptionem quoquo modo pertimeant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, in tabulario rerum religiosarum magna cura custodienda. Ceterum, volumus ut haec Nostra iussa venerabilis Frater Marcellus Lefebvre ad exitum deducat, vel per se ipse, vel per legatum, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. In quod omnes potestates facimus. Re vero peracta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore alius eidem Delegationi praesit, hic mandata Nostra implenda curabit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sun t ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensi Maii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono. Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 74.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 801-803.

(1) Mt. XIII, 31-32.

 

top