The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DELHIENSIS ET SIMLENSIS*
(SIMLENSIS)

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS
AB ARCHIDIOECESI DELHIENSI ET SIMLENSI,
NOVA DIOECESIS EFFICITUR,
SIMLENSIS COGNOMINANDA

 

Indicae genti, tantarum gloria rerum insigni, monumentis omne genus illustri, religione celebri, tot denique virorum sapientia ac doctrina nobili, cum iam pridem alma splendidissimaque christianae veritatis claritas illuxisset, quae semper solet, si in vitam et instituta et cultum populorum permanaverit, ad egregia gentes ac nationes movere, tum etiam maxima ad praesens fides nostra, flamte Dei gratia, incrementa cepit. Cuius rei documentum simulque prosperum auspicium sunt preces Nobis admotae, ut ibi loci novam dioecesim constitueremus. Quae cum ita sint, audito consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Fidei Propagandae praepositorum; sententia petita a venerabilibus Fratribus Iacobo Roberto Knox, Archiepiscopo titulo Melitenaeo atque in India Apostolico Internuntio, et Iosepho Alexandro Fernandes, Archiepiscopo Delhiensi et Simlensi, re bene reputata, de Nostra summa et apostolica auctoritate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Delhiensi et Simlensi regiones, seu districtus, uti dicunt, separamus quibus est nomen apud vulgus Ambala, Patiala, Karnal, et eam partem districtus Kangra quae ad praefecturam apostolicam de Iullundur non pertinet, quae territoria omnia in finibus Punjab continentur; praeterea districtus civiles separamus de Mandi, Bilaspur, Mahasu, et Sirmur (vel Sarmour), qui territorio de Himachal Pradesh comprehenduntur. His autem districtibus novam dioecesim condimus, Simlensem nomine, cuius caput urbs Simla erit, in qua Episcopus Sedem ac domicilium collocabit, cathedra episcopali in templo S. Michali et S. Iosepho sacro, in eadem civitate, posita, quod fuit hactenus concathedrale archidioecesis Delhiensis et Simlensis, qnodque in posterum cathedrale novae Sedis habebitur cum inribus et privilegiis. Nova circumscriptio metropolitanae Ecclesiae Delhiensi erit suffraganea; item eius Praesul Antistiti eiusdem archidioecesis oboediet. Episcopus, dioecesis administranda credetur, Seminarium saltem elementarium condat, atque Canonicorum Collegium constituat; quod si praesens fieri nequeat, poterit ad tempus Consultores dioecesanos eligere; qui a munere suo cessabunt, Canonicis renuntiatis. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient bona quae Ecclesiae Simlensi obvenient ad normam canonis 1500 C. I. C.; Curiae proventus; fidelium collationes; pecunia, quam S. Congregatio Fidei Propagandae mittere solet. Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, hisque similia, iure Canonico temperabuntur. Documenta denique et acta, quae ad constitutam dioecesim respiciant, ad eius Curiarn episcopalem cito mittantur, ibique religiosa cura serventur. Ceterum haec omnia quae mandavimus venerabilis Frater exsequetur in India Apostolicus Internuntius, vel quem ipse delegaverit, factis ad id necessariis potestatibus. Acta vero re, documenta idem exarari studeat, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittat. Si autem fiat ut tempore exsecutionis alius eidem Internuntiaturae praesit, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica diginitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quarto mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 84.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.16-17, pp. 884-886.

 

top