The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUKAVUENSIS* 
(GOMAňNSIS)

E VICARIATO APOSTOLICO BUKAVUENSI,
IN CONGO BELGICO,
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS
NOVUS EFFICITUR
VICARIATUS APOSTOLICUS
GOMAňNSIS APPELLANDUS.
IOANNES EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Qui hominum, quos omnes vult Deus salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (1 Tim. 2, 4), cunctarumque Ecclesiarum curam et regimen obtinemus, sane laetamur cum, novis conditis ecclesiasticis circumscriptionibus, spe optima ducimur fidelium necessitatibus per id aptius consuli posse. Quapropter cum Sacrum Christiano Nomini Propagando Consilium opportune fieri aestimaverit si, diviso in Congo Belgico Apostolico Vicariatu Bukavuensi, Missionariis Africae concredito, novus alius excitaretur: per hoc enim frequentes ibi iuvari christifideles et indigenae clero iustam tribui potestatem; volentes Nos eiusdem Congregationis coeptis concedere, post auditos venerabiles Fratres Alfredum Bruniera, Archiepiscopum titulo Claudiopolitanum in Honoriade atque iam in Ruanda Urundi et Congo Belgico Apostolicum Delegatum, et Ludovicum Van Steene, Vicarium Apostolicum Bukavuensem, quae idem Sacrum Consilium, vi facultatum olim a Nobis concessarum, egit omnino ratum habentes, ea quae sequuntur decernžmus ac iubemus. A Vicariatu Apostolico Bukavuensi quaedam territoria distrahimus, ex iisque novum Vicariatum Apostolicum condimus, GomaŽnsem appellandum atque indigenarum sacerdotum curis concredendum. Ita ut hi novae circumscriptionis sint fines: ad septemtrionem, fines inter Vicariatum Apostolicum Bukavuensem et Vicariatum Apostolicum Benensem in Congo Belgico; ad orientem solem, fines qui dividunt Vicariatum Apostolicum Bukavuensem a dioecesi Mbararaťnsi et a Vicariatu Apostolico Ngoziensi; ad occidentem solem, fines inter Vicariatum Apostolicum Bukavuensem et Vicariatus Apostolicos Stanleypolitanum et Kinduensem; ad meridiem denique, a fontibus fiuminis Utsu linea recta, orientem solem versus, usque ad secundum gradum circuli paralleli et ad punctum quo fiumen Luka tangit; illinc cursus fiuminis Luka usque ad punctum quo tangit limites Territorii Civilis de Walikale; dein limites Territorii Civilis de Walikale usque ad punctum quo flumen Lutungule tangunt; postea cursus fluminis Lutungule usque ad punctum quo fiumen Lufufu in illud influit et linea recta, semper orientem solem versus, usque ad centesimum octavum kilometrum, uti vulgo dicitur, viae quae a civitate Bukavuensi Gomam ducit; ab hoc loco linea quae transit ad septemtrionem insulae Idjwi et aliarum insularum lacus Kivu et tangit limites civiles inter Congum Belgicum et Ruanda Urundi. Cui novo Vicariatui ea omnia iura facimus, onera imponimus quae aliis eiusdem ordinis Ecclesiis. Sacrorum vero administros, ex loci incolis deligendos, quibus ad Nostrum et Apostolicae Sedis nutum GomaŽnsis Vicariatus curam, regimen et administrationem committimus, paterne hortamur ut, ad gloriam Dei unice respicientes, nihil intentatum omittant ut magis magisque christianae rei fines summa diligentia ac labore proferant. Ceterum volumus ut has Litteras Nostras exsequendas curet Apostolicus in Ruanda Urundi et Congo Belgico Delegatus, vel quem ipse delegaverit, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum, factis ad id necessariis agendae rei facultatibus. Cum vero negotium actum fuerit, idem documenta exarari iubebit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittere curabit. Has vero Litteras nune et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos Ťdiximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, die tricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Albertus Serafini, Proton. Apost.
Iacobus Martin, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 15.

 


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 70-71.

 

top