The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAGOSENSIS*
(KADUNAňNSIS)

DIOECESIS KADUNAňNSIS
AD GRADUM ET DIGNITATEM
METROPOLITANAE ECCLESIAE ELEVATUR;
NOVA INSUPER PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
ę KADUNAňNSIS Ľ NUNCUPANDA.
 

Qui arcano Dei consilio Patres Pastoresque universi gregis christianorum facti sumus, omni ope contendimus ut catholicae rei gubernationi atque administrationi per terrarum orbem, qua aptiore potest ratione, consulamus. Qua de re, libenti sane animo consilia S. Congregationis Fidei Propagandae accipienda esse arbitramur, cui visum est bene fieri si in Nigeriae Septemtrionalis territorio nova Provincia Ecclesiastica conderetur: magnam enim spem esse ibidem terrarum christianam fidem valde augeri posse. Quae cum ita sint, sententia audita dilecti Filii Vedasti Mojaisky Perrelli, Apostolici in Africa Orientali et Occidentali Britannica Delegati, consensum supplentes eorum, qui in hoc negotio aliquod ius habeamt, vel se putent habere, de Nostra summa et apostolica potestate haec, quae sequuntur, sancimus et iubemus. Ex cathedralibus Ecclesiis Kadunaťnsi, Josensi et Oturkpoťnsi, quas a metropolitico iure Sedium Lagosensis et Onitshaťnsis per has litteras solvimus, novam condimus provinciam ecclesiasticam Kadunaťnrsem appellandam, iisdemque terminandam finibus ac dioeceses e quibus fit. KadunaŽnsem praeterea Sedem ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et honoribus, quae talibus Ecclesiis iure communi debentur; cui ut suffraganeas dioeceses Josensem et OturkpoŽnsem subdimus, quarum Episcopos Kadunaensi Metropolitae obnoxios volumus. Venerabilem autem Fratrem Ioannem Mc Carthy, adhuc KadunaŽnsem Episcopum, eiusque successores gradu et insignibus Archiepiscopi Metropolitae instruimus, cum iuribus et privilegiis, officiis et obligationibus propriis. Inter privilegia vero hoc annumerare placet: posse eum scilicet et crucem ante se ferre intra fines provinciae, et Pallio uti, dum modo in publico Consistorio illud rite impetraverit. Quae omnia religiose perficienda curabit dilectus filius Vedastus Mojaisky Perrelli, quem diximus, cui omnes potestates ad hoc necessarias facimus, cuilibet viro delegandas, si opus fuerit, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto, et onus imponimus peractae rei documenta exarandi eorumque sincera exempla quam primum ad S. Congregationem Fidei Propagandae mittendi. Quodsi tempore exsecutionis alius eidem Delegationi praesit, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; qua immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressžs sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum ex Aree Gandulfi, prope Romam, die decimo sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 33.

 


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 72-73.

 

top