1. Veterum Sapientia, in Graecorum Romanorumque inclusa litteris, itemque clarissima antiquorum populorum monumenta doctrinae, quasi quaedam praenuntia aurora
sunt habenda evangelicae veritatis, quam Filius Dei, gratiae disciplinaeque arbiter et
magister,
illuminator ac deductor generis humani (1), his nuntiavit in terris. Ecclesiae enim Patres et Doctores, in praestantissimis vetustorum illorum temporum memoriis quandam agnoverunt animorum praeparationem ad supernas suscipiendas divitias, quas
Christus Iesus in dispensatione plenitudinis temporum (2) cum mortalibus communicavit; ex
quo illud factum esse patet, ut in ordine rerum christianarum instaurato nihil sane
perierit, quod verum, et iustum, et nobile, denique pulchrum ante acta saecula peperissent.
2. Quam ob rem Ecclesia sancta eius modi sapientiae documenta, et in primis Graecam Latinamque linguas, sapientiae ipsius auream quasi vestem, summo quidem honore coluit: atque etiam venerandos sermones alios, qui in orientis plagis floruerunt, quippe cum ad humani generis profectum et ad mores conformandos haud parum valerent, in usum recepit; iidemque
sive in religiosis caerimoniis sive in Sacrarum Scripturarum interpretatione adhibiti, usque ad praesens tempus in quibusdam regionibus, perinde ac vivacis antiquitatis numquam
intermissae voces, viguerunt.
3. Quarum in varietate linguarum ea profecto eminet, quae primum in Latii finibus exorta, deinde postea mirum quantum ad christianum nomen in occidentis
regiones disseminandum profecit. Siquidem non sine divino consilio illud evenit, ut qui sermo amplissimam
gentium consortionem sub Romani Imperii auctoritate saecula plurima sociavisset, is et proprius Apostolicae Sedis evaderet (3) et, posteritati
servatus, christianos Europae populos alios cum aliis arto unitatis vinculo coniungeret.
Suae enim sponte naturae lingua Latina ad provehendum apud populos quoslibet omnem humanitatis cultum est peraccommodata: cum invidiam
non commoveat, singulis gentibus se aequabilem praestet, nullius partibus faveat,
omnibus postremo sit grata et amica. Neque hoc neglegatur oportet, in sermone
Latino nobilem inesse conformationem et proprietatem; siquidem loquendi
genus pressum, locuples, numerosum, maiestatis plenum et dignitatis (4) habet, quod unice et perspicuitati conducit et gravitati.
4. His de causis Apostolica Sedes nullo non tempore linguam Latinam studiose asservandam
curavit eamque dignam existimavit qua tamquαm magnifica caelestis doctrinae
sanctissimarumque legum veste (5) uteretur ipsa in sui exercitatione magisterii, eademque uterentur
sacrorum administri. Hi namque ecclesiastici viri, ubicumque sunt gentium, Romanorum sermone adhibito, quae
sunt Sanctae Sedis promptius comperire possunt, atque cum ipsa et inter se expeditius habere commercium.
Eam igitur, adeo cum vita Ecclesiae conexam, scientia et usu
habere perceptam, non tam humanitatis et litterarum, quam religionis interest
(6), quemadmodum Decessor Noster imm. mem. Pius XI monuit, qui, rem ratione et via persecutus, tres demonstravit huius linguae
dotes, cum Ecclesiae natura mire congruentes: Etenim Ecclesia, ut quae et nationes
omnes complexu suo contineat, et usque ad consummationem saeculorum sit permansura..., sermonem suapte natura requirit universalem, immutabilem, non
vulgarem (7).
5. Nam cum ad Ecclesiam Romanam necesse sit omnem convenire
ecclesiam (8), cumque Summi Pontifices
potestatem habeant vere episcopalem, ordinariam et immediatam tum in
omnes et singulas Ecclesias, tum in omnes et singulos pastores et fideles
(9) cuiusvis ritus, cuiusvis gentis, cuiusvis linguae, consentaneum omnino videtur ut mutui commercii instrumentum
universale sit et aequabile, maxime inter Apostolicam Sedem et Ecclesias, quae eodem ritu Latino utuntur.
Itaque tum Romani Pontifices, si quid catholicas gentes docere volunt, tum Romanae Curiae Consilia, si qua negotia expediunt, si qua decreta conficiunt, ad universitatem fidelium spectantia, semper linguam Latinam haud secus
usurpant, ac si materna vox ab innumeris gentibus accepta ea sit.
6. Neque solum universalis, sed etiam immutabilis lingua ab Ecclesia adhibita sit oportet. Si enim catholicae Ecclesiae veritates traderentur vel nonnullis vel multis ex mutabilibus linguis recentioribus,
quarum nulla ceteris auctoritate praestaret, sane ex eo consequeretur, ut hinc
earum vis neque satis significanter neque satis dilucide, qua varietate eae sunt, omnibus pateret; ut illinc nulla communis
stabilisque norma haberetur, ad quam ceterarum sensus esset expendendus. Re quidem ipsa, lingua Latina, iamdiu adversus varietates tuta,
quas cotidiana populi consuetudo in vocabulorum notionem inducere solet, fixa quidem censenda est et immobilis; cum novae quorundam verborum Latinorum significationes, quas christianarum doctrinarum progressio, explanatio, defensio postulaverunt, iamdudum firmae eae sint rataeque.
7. Cum denique catholica Ecclesia, utpote a Christo Domino condita, inter omnes humanas societates longe dignitate praestet, profecto
decet eam lingua uti non vulgari, sed nobilitatis et maiestatis plena.
8. Praetereaque lingua Latina, quam dicere catholicam vere possumus (10),
utpote quae sit Apostolicae Sedis, omnium Ecclesiarum matris et magistrae, perpetuo usu consecrata, putanda est et
thesaurus ... incomparandae praestantiae (11), et quaedam quasi ianua, qua aditus omnibus patet ad ipsas christianas
veritates antiquitus acceptas et ecclesiasticae doctrinae monumenta interpretanda (12); et vinculum denique peridoneum, quo praesens Ecclesiae aetas cum superioribus cumque futuris mirifice continetur.
9. Neque vero cuique in dubio esse potest, quin sive Romanorum sermoni sive honestis litteris ea vis insit, quae ad tenera adulescentium ingenia erudienda et conformanda perquam apposita ducatur, quippe qua tum praecipuae mentis animique facultates exerceantur, maturescant,
perficiantur; tum mentis sollertia acuatur iudicandique potestas; tum puerilis intellegentia aptius
constituatur ad omnia recte complectenda et aestimanda; tum postremo summa ratione sive cogitare sive loqui discatur.
10. Quibus ex reputatis rebus sane intellegitur cur saepe et multum Romani Pontifices non solum linguae Latinae momentum praestantiamque in tanta laude posuerint, sed etiam studium et
usum sacris utriusque cleri administris praeceperint, periculis denuntiatis ex eius neglegentia manantibus.
Iisdem igitur adducti causis gravissimis, quibus Decessores Nostri et Synodi Provinciales (13), Nos quoque firma voluntate enitimur, ut huius linguae, in suam dignitatem restitutae,
studium cultusque etiam atque etiam provehatur. Cum enim nostris temporibus sermonis
Romani usus multis locis in controversiam coeptus sit vocari, atque adeo plurimi quid Apostolica Sedes hac de re sentiat exquirant, in
animum propterea induximus, opportunis normis gravi hoc documento editis, cavere ut vetus et numquam intermissa linguae Latinae
retineatur consuetudo, et, sicubi prope exoleverit, plane redintegretur.
Ceterum qui sit Nobismetipsis hac de re sensus, satis aperte, ut Nobis videtur, declaravimus, cum haec verba ad claros Latinitatis studiosos fecimus: Pro dolor, sunt sat multi, qui mira progressione artium abnormiter capti, Latinitatis studia et alias id genus
disciplinas repellere vel coėrcere sibi sumant... Hac ipsa impellente necessitate, contrarium prosequendum iter esse
putamus. Cum prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitate hominis dignum sit, ardentius acquirendum est id, quod animum colat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eae, quas
fabricantur, machinae, algidi, duri et amoris expertes exsistant (14).
11. Quibus perspectis atque cogitate perpensis rebus, certa Nostri muneris conscientia et auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus atque praecipimus.
§ 1. Sacrorum Antistites et Ordinum Religiosorum Summi Magistri parem dent operam, ut vel in suis Seminariis vel in suis Scholis, in quibus adulescentes ad sacerdotium instituantur
hac in re Apostolicae Sedis voluntati studiose obsequantur omnes, et
hisce Nostris praescriptionibus diligentissime pareant.
§ 2. Paterna iidem sollicitudine caveant, ne qui e sua dicione, novarum rerum studiosi, contra linguam Latinam sive in altioribus sacris disciplinis tradendis sive in
sacris habendis ritibus usurpandam scribant, neve praeiudicata opinione Apostolicae Sedis voluntatem hac in re extenuent vel perperam interpretentur.
§ 3. Quemadmodum sive Codicis Iuris Canonici (can. 1364) sive Decessorum Nostrorum praeceptis statuitur, sacrorum alumni, antequam studia proprie ecclesiastica
inchoent, a peritissimis magistris apta via ac ratione congruoque temporis spatio lingua Latina accuratissime imbuantur, hanc etiam ob causam, ne deinde, cum ad maiores disciplinas accesserint... fiat ut prae sermonis inscitia plenam doctrinarum intellegentiam assequi non possint, nedum se
exercere scholasticis illis disputationibus, quibus egregie iuvenum acuuntur ingenia ad defensionem veritatis (15). Quod ad
eos quoque pertinere volumus,qui natu maiores ad sacra capessenda munia divinitus vocati, humanitatis studiis vel nullam vel nimis tenuem tradiderunt operam. Nemini enim faciendus est aditus ad
philosophicas vel theologicas disciplinas tractandas, nisi plane perfecteque hac
lingua eruditus sit, eiusque sit usu praeditus.
§ 4. Sicubi autem, ob assimulatam studiorum rationem in publicis civitatis scholis obtinentem, de linguae Latinae cultu aliquatenus detractum sit, cum germanae firmaeque doctrinae
detrimento, ibi tralaticium huius linguae tradendae ordinem redintegrari omnino censemus;
cum persuasum cuique esse debeat, hac etiam in re, sacrorum alumnorum institutionis
rationem religiose esse tuendam, non tantum ad disciplinarum numerum et genera, sed etiam ad earum docendarum temporis spatia quod attinet. Quodsi, vel temporum vel
locorum postulante cursu, ex necessitate aliae sint ad communes adiciendae disciplinae, tunc ea de causa aut studiorum porrigatur curriculum, aut disciplinae eaedem in breve cogantur,
aut denique earum studium ad aliud reiciatur tempus.
§ 5. Maiores sacraeque disciplinae, quemadmodum est saepius praescriptum, tradendae sunt lingua Latina; quae ut plurium saeculorum usu cognitum habemus,
aptissima existimatur ad difficillimas subtilissimasque rerum formas et notiones valde
commode et perspicue explicandas (16); cum superquam quod propriis ea
certisque vocabulis iampridem aucta sit, ad integritatem catholicae fidei
tuendam accommodatis, etiam ad inanem loquacitatem recidendam sit non
mediocriter habilis. Quocirca qui sive in maximis Athenaeis, sive in Seminariis
has profitentur disciplinas, et Latine loqui tenentur, et libros, scholarum
usui destinatos, lingua Latina scriptos adhibere. Qui si ad hisce Sanctae Sedis praescriptionibus parendum, prae linguae Latinae ignoratione, expediti
ipsi non sint, in eorum locum doctores ad hoc idonei gradatim sufficiantur. Difficultates vero, si quae vel ab alumnis vel a professoribus
afferantur, hinc Antistitum et Moderatorum constantia, hinc bono doctorum animo eae vincantur necesse est.
§ 6. Quoniam lingua Latina est lingua Ecclesiae viva, ad cotidie succrescentes sermonis necessitates comparanda, atque adeo novis iisque aptis et congruis ditanda vocabulis, ratione quidem aequabili, universali et
cum veteris linguae Latinae ingenio consentanea - quam scilicet rationem et Sancti Patres et optimi scriptores, quos
scholasticos
vocant, secuti sunt - mandamus propterea S. Consilio Seminariis Studiorumque Universitatibus
praeposito, ut Academicum Latinitatis Institutum condendum curet. Huic Instituto, in quo corpus Doctorum confletur oportet, linguis Latina et Graeca peritorum, ex variisque terrarum orbis partibus arcessitorum, illud praecipue erit propositum, ut - haud secus atque singularum civitatum Academiae, suae cuiusque nationis linguae
provehendae constitutae - simul prospiciat congruenti linguae Latinae progressioni, lexico
Latino, si opus sit, additis verbis cum eius indole et colore proprio convenientibus; simul scholas habeat de universa cuiusvis aetatis Latinitate, cum primis de christiana. In quibus scholis ad pleniorem linguae Latinae scientiam, ad eius usum, ad genus scribendi proprium et elegans ii informabuntur,
qui vel ad linguam Latinam in Seminariis et Collegiis ecclesiasticis docendam, vel ad decreta et iudicia scribenda, vel ad epistolarum commercium exercendum in Consiliis Sanctae Sedis, in Curiis
dioecesium, in Officiis Religiosorum Ordinum destinantur.
§ 7. Cum autem lingua Latina sit cum Graeca quam maxime coniuncta
et suae conformatione naturae et scriptorum pondere antiquitus traditorum, ad eam idcirco, ut
saepe numero Decessores Nostri praeceperunt,
necesse est qui futuri sunt sacrorum administri iam ab inferioris et medii ordinis scholis instituantur; ut nempe, cum altioribus disciplinis operam dabunt, ac
praesertim sit aut de Sacris Scripturis aut de sacra theologia academicos gradus appetent, sit ipsis facultas, non modo fontes Graecos philosophiae
scholasticae, quam appellant, sed ipsos Sacrarum Scripturarum, Liturgiae, Ss.
Patrum Graecorum primiformes codices adeundi probeque intellegendi(17).
(1) Tertull., Apol. 21; Migne, PL 1, 394.
(2) Eph. 1, 10.
- Textus editus in AAS 54(1962) 129-35; et in L'Oss. Rom. 24
Febbr. 1962, p. 1-2.
(3) Epist. S. Congr. Stud. Vehementer sane, ad Ep. universos, 1
Iul. 1908: Ench. Cler., N. 820. Cfr etiam Epist. Ap. Pii XI,
Unigenitus Dei Filius, 19 Mar. 1924: A.A.S. 16 (1924), 141.
(4) Pius XI, Epist. Ap.
Offιciorum omnium, 1 Aug. 1922: A.A.S.
14 (1922), 452-453.
(5) Pius XI, Motu Proprio Litterarum latinarum, 20 Oct. 1924: A.A.S. 16 (1924), 417.
(6) Pius XI, Epist. Ap. Offιciorum omnium, 1 Aug. 1922: A.A.S.
14 (1922) 452.
(7) Ibidem.
(8) S. Iren., Adv. Haer. 3, 3, 2; Migne, PG 7,
848.
(9) Cfr C. I. C., can. 218, § 2.
(10) Cfr Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 Aug. 1922:
A.A.S.
14
(1922), 453.
(11) Pius XII, Alloc.
Magis quam, 23 Nov. 1951: A.A.S. 43 (1951) 737.
(12) LEO XIII, Epist. Encycl. Depuis le jour, 8
Sept. 1899: Acta Leonis XIII 19 (1899) 166.
(13) Cfr Collectio Lacensis, praesertim: vol. III, 1918s. (Conc. Prov. Westmonasteriense, a. 1859); vol. IV, 29 (Conc. Prov. Parisiense, a. 1849); vol.
IV, 149, 153 (Conc. Prov. Rhemense, a. 1849); vol. IV, 359, 361 (Conc. Prov. Avenionense, a. 1849); vol. IV, 394, 396 (Conc. Prov. Burdigalense, a. 1850); vol. V, 61 (Conc. Strigoniense, a. 1858); vol. V, 664 (Conc. Prov. Colocense, a. 1863) ; vol. VI, 619 (Synod. Vicariatus Suchnensis, a. 1803).
(14) Ad Conventum internat.