The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

INCLITAM DEI GENETRICEM *

BEATA MARIA V. A SACR.MO ROSARIO
DE ARMA
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
DIOECESIS SONSONENSIS
IN COLUMBIA CONSTITUITUR.

 

Ad pepetuam rei memoriam. — Inclitam Dei Genetricem, a Sacratissimo Rosario de Arma appellatam, curiati cives loci Rionegro , in finibus dioecesis Sonsonensis, praecipuis, quemadmodum accepimus, obsequiis venerantur et excolunt. Ibi enim eius Imago proposita est, ad quam Christifideles pia cum animorum alacritate accedere solent, laudes Almae Deiparae celebraturi einsque imploraturi opem et solacium. Cuius ut dioecesis sua, recens constituta, materno praesidio obtegeretur, Venerabilis Frater Albertus Uribe Urdaneta, Sonsonensis Episcopus, preces Nobis adhibuit, confirmationem patrocinii Beatae Mariae Virginis, nomine illo insignis, pro iurisdictione eadem a Nobis efilagitans. Quibus votis Nos libenti animo obsecundantes, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a Sacratissimo Rosario de Arma totius dioecesis Sonsonensis, in Columbia, praecipuam caelestem Patronam confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Novembris, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri primo.

D. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*   AAS vol. LI, 1959, pp. 256-257.

 

top