The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

BERGOMENSEM INTER *

BASILICAE MINORIS TITULO
AC DIGNITATE DECORATUR
ECCLESIA PAROECIALIS IN HONOREM
SANCTORUM BARTHOLOMAEI APOST.
ET HIERONYMI AEMILIANI CONF., SOMASCHAE,
INTRA BERGOMENSIS DIOECESIS
FINES, EXSTANS.

 

Ad perpetuam rei memoriam - Bergomensem inter regionem, Nobis, utpote patriam, carissimam, et Venetorum fines, plurimae, cum civiles tum ecclesiasticae, necessitudines intercesserunt. Qua in re memoratu dignum Sancti Hieronymi Aemiliani exemplum: e Venetorum ortus gente, postquam in Bergomenses fines, saeculo XVI, se contulit, apud Somascham diu vixit, multa egregie facta patravit, sancto fine quievit. Nil mirum, si, post sollemnia Beatificationis eiusdem Servi Dei, anno MDCCXXXXVIII, sacrum eiusdem Corpus in pervetustam Ecclesiam paroecialem oppidi Somaschae, Sancto Bartholomaeo Apostolo dicatam, fuerit delatum ibique fidelium venerationi propositum, adeo ut Templum ipsum celebre per continentem regionem evaderet. Inde ab anno MDLXVI, Sancti Caroli Borromaei, Archiepiscopi Mediolanensis, ope, paroeciali honestata titulo, pulchris operibus udo illitis, saeculo XVII, decorata, Rcclesia, quam laudavimus, a Decessore Nostro Clemente PP. VIII fel. rec. Ordini Clericorum Regularium a Somascha, anno MDXCI, in perpetuum concredita, quam plurimos, tamquam peregrinos, ob miracula ibi patrata, attraxit fideles. Denique, refecta et aucta nec non copiosa magnique pretii ditata supellectile, ab Andrea Ferrari, rec. mem., tunc Episcopo Comensi ac deinde Cardinali Archiepiscopo Mediolanensi, sollemni fuit, anno MDCCCXCIII, ritu consecrata. Ut vero hoc monumentum, ob res ibi gestas fideliumque pietatem tam insigne, propensae voluntatis a Nobis acciperet testimonium, dilectus filius hodiernus memorati Ordinis Vicarius Generalis, audito etiam Venerabili Fratre Bergomensium Episcopo, nomine quoque Praepositi Generalis universique Ordinis, humilibus Nos adiit precibus, ut memoratam Ecclesiam paroecialem Somaschae ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaretnur. Nos autem, quibus praeclara illa regio, a Sancto Hieronymo Aemiliani pie exculta, a iuventute Nostra maxime cordi est, huiusmodi preces admittendas perlibenter censuimus. Quare, ex consulto Sacrae Rituum Congregationis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine Nostraque auctoritate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Ecclesiam paroecialem oppidi Somaschae, Deo in honorem Sanctorum Bartholomaei Apostoli et Hieronymi Aemiliani Confessoris dicatam atque intra Bergomensis dioeceseos fines exstantem, honoribus ac privilegiis Basilicae Minoris afficimus ac decoramus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; memorataeque Ecclesiae, nunc et in posterum, pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiemdum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Decembris, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 414-415.

 

top