 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
« OPERE NOBILISSIMO »*
INDULGENTIAE PLENARIAE
ET PARTIALES PATRIARCHALI BASILICAE
S. MARCI VENETIIS
CONCEDUNTUR.
Ad pepetuam rei memoriam. —
Opere nobilissimo Venetiis aedificata Basilica Sancti Marci non solum visendi
studiosam allicit multitudinem eique haud modicam inicit admirationem, sed
etiam, quod plurimi sane faciendum est, Christifidelium animos ad se convertit
quasi ad praecipuum quoddam domicilium religionis. Cuius maximi Templi Nos
gratam tenemus memoriam, quippe quibus, cum Venetiarum Ecclesiam, Sancti
Laurentii Iustiniani Protopatriarchae sanctimoniae exemplis collustratam, per
sex regeremus annos, tam arcta cum illo ratio fuerit. Subit quoque mentem
Alexandrum Pp. III et Sanctum Pium Pp. X, Decessores Nostros fel. rec., augustam
hanc Sancti Marci Basilicam spiritualibus muneribus locupletasse. Quorum memores
munificentiae eoque ducti consilio, ut memoriam pastoralis officii Venetiis a
Nobis gesti prorogaremus in aevum, ad dona Summorum Pontificium, quos diximus,
alia, de thesauro Ecclesiae deprompta, addere constituimus, quibus populus simul
ad impensius pietatis studium provocaretur. Itaque Nos, de Omnipotentis Dei
misericordia ac Beatorum eius Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi,
motu proprio, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, memoratam
Sancti Marci Basilicam, Venetiarum Patriarchatus principem, pie invisentibus
hasce statis condicionibus Indulgentias in Domino impertimus: scilicet
I. Indulgentiam plenariam, semel cotidie lucrandam,
Christifidelibus vere paenitentibus et confessis et sacra Communione
refectis, ac preces ad mentem Summi Pontificis fundentibus, servatis de iure
servandis, misericorditer largimur.
II. Iisdem, item paenitentibus et confessis ac Sacra Eucharistia
refectis, et quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in unaquaque visitatione
ad mentem Summi Pontificis recitantibus Indulgentiam plenariam « toties
quoties » hisce per annum diebus benigne concedimus:
a) in omnibus festis I et II classis, sive primariis sive
secundariis, quae in tabellis Constitutioni Apostolicae adiunctis, quam,
a verbis « Divino afflatu » incipientem, idem Decessor Noster Sanctus
Pius Pp. X die I mensis Novembris anno MDCCCCXI expedivit, recensentur;
b) in festis feriatis atque feriis, vigiliis et octavis
privilegiatis;
c) diebus, quibus, secundum Calendarium dioecesanum
Patriarchalis Ecclesiae Venetiarum, stata in loco sollemnia honori
Sanctorum vel Beatorum vel ob peculiaris pietatis causam celebrantur,
prout in Officiis propriis approbatis inveniuntur;
d) die Indulgentiae a Portiuncula appellatae lucrandae
destinato.
III. Praeterea Christifidelibus eandem Basilicam animo contrito
invisentibus et ad Summi Pontificis mentem facientibus precationem
Indulgentiam partialem decem annorum «toties quoties» impertimus, quae
acquiri poterit etiam ab eo, qui Indulgentiam plenariam iam lucratus sit.
Denique pro Nostra benevolentia indulgemus et largimur, ut eiusdem Basilicae
altaria, quae non fuerint privilegiata, hoc spirituali munere in canne
tempus praedita sint. Contrariis quibusvis non obstantibus; ac praesentibus
Litteris perpetuis futuris temporibus valituris.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Ianuarii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII
* AAS vol. LI, 1959, pp. 629-630.
|