The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« AGNES SEPULCHRUM »*

ECCLESIA S. AGNETIS
EXTRA MOENIA URBIS
AD HONOREM
« TITULI STATIONALIS » EVEHITUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — « Agnes sepulchrum est Romulea in domo, fortis puellae, martyris inclitae » (Prud., Peristeph., 11, 1-2): huius virginis laudes, quae, duplici corona castitatis et martyrii redimita, caliginosum saeculum suavissimo sanctitatis splendore collustrat, omnes celebraverunt aetates, stupentes eam admirati sunt ethnici, infiammatis animis coluere christiani, quorum studium ne hisce quidem temporibus residit, ita ut verum esse videatur, quod ait Sanctus Ambrosius: « Quot homines, tot praecones » (De Virgin., I, 2). Eius honori, ubi condita est sepulchro, Constantinus imperator sacram aedam exstruxit, quae a Sancto Symmacho PP. et Honorio PP. I, Decessoribus Nostris, eleganti manu refecta et ornata, omnium admirationem movere solebat. Quod templum, saeculorum successu, aliorum Summorum Pontificum et Purpuratorum Patrum munificentia, ut res postulabat, iterum iterumque expolitum, denique a Pio PP. IX, Decessore Nostro imm. mem., postquam, in continenti Canonicorum Regularium Lateranensium coenobio pavimenti risina in praeceps delapsus, servatus est incolumis, egregio fuit artificio decoratum. Est quoque prae Nobis ferendum circa Sanctae Agnetis conditorium antiquissimis temporibus sacra hypogea esse effossa, quo illorum illata sunt corpora, qui, spretis ethnicae libertatis irritamentis, christianae militiae signa erant secuti. Inter praeclariores vero reliquias, quae hoc loco asservantur, merito habentur ossa Sanctae Emerentianae, virginis, collactaneae Sanctae Agnetis, quacum uno contecta est sepulchro, cum idem sinus nutricius et amor Christi in vita eas sociassent, eadem martyrii gloria coniunxisset in morte. Itaque hoc Sanctae Agnetis extra moenia templum in Urbis sacris aedibus, antiquitate et religione praestantioribus, numerum obtinet. Quorum templorum non panca sunt, quo per Quadragenarii Ieiunii tempus e priscae pietatis more populus solet accedere; ubi, dura sacrae habentur stationes, supplicationibus et Sanctorum Martyrum cultu ad christianarum virtutum certamina excitetur, et ad paschalia mysteria puris animis celebranda componatur. Quamquam autem harum stationum titulis et privilegiis certae tantum ecclesiae sunt insignes, non raro tamen contigit, ut, cum christifidelium commodum vel sacrarum aedium conditio vel amplificandae huius largitatis voluntas id posceret aut suaderet, alia in locum alius substitueretur aut uova accenseretur ceteris. Dilectus igitur Filius Noster Carolus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Confalonieri, titolo Sanctae Agnetis extra moenia, preces quoque deferens Canonicorum Regularium Lateranensium, eiusdem Basilicae custodum, ac provehendae religio¬mnis studio permotus, quod in perfrequenti fila Urbis regione ecclesia hoc sacrae stationis titulo ornata deesset, Nos rogavit, ut idem templum perpetua huiusmodi pii et frugiferi honoris accessione augeremus. Nos vero, qui laudatae sacrarum stationum consuetudini ampliora cupimus afferre incrementa, supplicationes Ipsi interdum participando, haec vota libenti animo implentes, lectissimae virginis Agnetis Basilicae primam ex quo ad Petrianum Solium arcano Dei consilio sumus elati, hoc spirituale munus statuimus impertire. Quapropter, ecclesiam Sanctae Agnetis extra moenia auctoritate Nostra in perpetuum ad honorem et praerogativam ecclesiarum stationalium evehentes, eamque sacrarum Indulgentiarum concessione ditantes, quibus cetera tempia huiusmodi fruuntur, id quoque decernimus, ut in ea statio quotannis eodem die, quo in titulo Sancti Ioannis ante Portam Latinam, celebretur, hoc est Sabbato post primam Dominicam Passionis. Huius vero celebrationis cura imprimis eorum, quibus officium incumbit, ea diligentia et navitate peragetur, quam rei gravitas et Nostrae liberalitatis gratia postulat. Non obstantibus in contrarium facientibus quibusvis.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Februarii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 415-417.

 

top