 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI HUIUS SAECULI
BEATA MARIA VIRGO « A FATIMA »
IN PRAECIPUAM PATRONAM
UNA CUM SANCTO DOMINICO, CONFESSORE,
ELIGITUR TOTIUS DIOECESIS
S. DOMINICI NOVEM IULII
Ad perpetuam rei memoriam. — Qui huius saeculi caliginosas semitas terunt,
mortales tutam expediunt viam salutis, si Beatam Mariam Virginem colunt ex
animo, si eius Immaculati Cordis regnum pro viribus propagant. Gaudio igitur
afficimur, quod Christifideles dioecesis Sancti Dominici Novem Iulii, anno
MDCCCCLVII a Decessore Nostro imm. mem. Pio PP. XII in Argentina Republica
conditae, in Almam Deiparam a Fatima appellatam praecipua feruntur pietate. Quo
religionis studio permotus, Venerabilis Frater Augustinus Herrera, Episcopus
eiusdem dioecesis, preces ad Nos admovit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo
invocatam, praecipuam Patronam, una cum Sancto Dominico, suae iarisdictionis
renuntiaremus. Quae vota libenti animo implentes, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Beatam Mariam Virginem a Fatima praecipuam apud Deum Patronam, una cum Sancto
Dominico, Confessore, totius dioecesis Sancti Dominici Novem Iulii constituimus
ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis,
principalibus dioecesium Patronis rite competentibus. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Martii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a pnblicis Ecclesiae negotiis
|