The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« CARITATIS PRAECONIUM »*

VENERABILIS DEI FAMULA
MARIA MARGARITA DUFROST DE LAJEMMERAIS
VIDUA D'YOUVILLE,
CONGREGATIONIS SORORUM
A CARITATE FUNDATRIX
ET PRIMA ANTISTITA GENERALIS,
BEATA RENUNTIATUR.

 

Ad pepetuam rei memoriam. — Caritatis praeconium facere sollemne habet Ecclesia, cum de ea, quae summa est vitae christianae, gravissimum dederit praeceptum Auctor ipsius Divinus, et, qui hac virtute praestiterint, eos honore eximio gaudet ornare ac fidelibus universis, quae imitentur, exempla proponere. Exstitit vero in Canadensi dicione eiusdem Ecclesiae alumna lectissima, quae fulgidum ei addidit decus cantate multiplici, quae, ut ait Sanctus Augustinus, « ad alios se inclinat, ad alios se erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater » (1). Hunc igitur primurn sanctitatis florem, e Canadia exortum, in Petriani templi maiestate, scilicet in fidei catholicae aree ac sede praecipua, hodie Beatorum Caelitum ordinibus Nos iuvat sollemni ritu inserere. A Christophoro Dufrost de Lajemmerais, militum coloniae Gallicae in regione illa ductore, et Maria Renata Gaultier, genere censuque conspicuis, illustrioribus christiana virtute, dio quinto decimo mensis Octobris anno millesimo septingentesimo primo, in urbe « Varennes », quae vulgo appellatur, Margarita progenita, vitam ingressa est lautitiis, ut videbatur, aftluentem, sed e Dei consilio mox doloribus acerbis obnoxiam. Cum enim septimum ageret annum, pater morte occubuit, quem ob casum adversum familia eo fuit a fortuna deiecta, ut, unde viveret, paene non haberet. Puella vero, qua erat animo candido atque industrio, id est assecuta, ut matri iacenti in luctu non modico esset solacio. Cum in domo sacrarum virginum Ursulinarum Quebecensium degeret, ut optimis imbueretur institutis, ad Mensam divinam primum est admissa et Confirma- tionis chrismate uncta, quibus roborata Sacramentis maiores vires collegit ad subsequenda Christi vexilla. Unde devocata, matri auxilium praebuit ad filius, ipsius scilicet fratres atque sorores, educandos. Parente vero secundis nuptiis alligata, vitrici patienter tulit morositatem, iam tum ostendens, qua cum virtute res perpeteretur arduas atque difficiles. Annos nata duodeviginti, Francisco d'Youville, viro humili quidem, sed quem fortuna provexerat, est iuncta matrimonio; in quo multis est liberis aucta, simul vero diuturnis turbata cruciatibus. Coniux enim animo levi et incurioso bona sua laceravit aliisque patratis facinoribus uxori probissimae magnos inussit dolores. Exstincto negritudine viro, Margarita cum duobus filiis, qui e sex, quos pepererat, ei erant superstites, in summas est compulsa angustias et ad rerum omnium adducta egestatem. Tamen caelesti Patri confisa, fratta non est idque fideliter studuit exsequi, quod monet Apostolus: « Quae autem vere vidua est et desolata. speret in Deum et instet obsecrationibus et orationibus notte ac die » (2). Vitam segregem agens, tenuem fecit mercaturam, ut sibi et suis victum quaeritaret simulque haberet quo aliorum sustentaret pauperiem. Cum enim humanitatis ac miserationis non paulum haberet, praecipua ferebatur caritate in quoslibet aerumnosos. Quae ab ineunte aetate religionis fuerat studiosa ac diligens, tune pietatem impensius colere coepit totamque Deo se tradidit, a quo peculiarem accepit « spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater) » (3). Omnes igitur cogitationes suas, studia omnia ad suavissimum hunc Patrem in caelis convertit et ad filios eius inopes et infirmos in terra. Quamquam in rerum difficultatibus versabatur, est tamen dives reddita maxime, cum duo pulcherrima haberet ornamenta matris christianae, filios scilicet, qui, a Deo votati, capessivere sacerdotii munera. Vires igitur iuveniles — maritum enim amiserat, cum esset annos nata undetriginta — totas impendit, familiae cura liberior, in pauperes, infirmos aliusque generis infortunatos. Pietatis magistro suadente, aliquot egenos in domum suam recepit, ut, ad corpus quod attinet, relevaret eorumque animos religionis pabulo innutriret. Cuius tectum primum subiit mulier caeca, quam Dei perculsa amore egregie fovit et quibusvis poterat rebus adiuvit. Ut autem piissimo huic officio satisfaceret aptius, nonnullas virgines, studio miseris opitulandi incensas, congregavit, qui pusillus grex in sodalitatem, numero et operibus insignem, postea excrevit; scilicet Sorores a Caritate constituit, quas popellus conviciis obruens, « grises », id est temulentas, initio per ludibrium vocavit, quemadmodum Apostoli, Spiritus Sancti donati muneribus, « musto pieni » esse dicebantur (4). Famula Dei, cum in pluribus domibus a se conductis cum sociis habitavisset, Marianopolitanum nosocomium, cuius res desperatae tunc temporis erant, administrandum suscepit et, postquam difficultates non leves, qua erat animi fortitudine, qua patientia, evicit, praeclare composuit atque constituit. Praesule Quebecensi probante, religiosam vestem anno millesimo septingentesimo quinquagesimo quinto rite cum parva familia sumpsit, atque adeo evenit, ut Ecclesiae novus in Canadia sacrarum virginum coetus accresceret. Hospitium omnibus, qui egestate premerentur vel infirmitate laborarent aliisve rebus divexarentur adversis, nullo habito discrimine aetatis, nationis, sexus, religionis, patebat, cum Margarita caritatem finibus circumscribendam esse negaret. Quo tempore regionem illam bello conflato strepitus concutiebat armorum, Famula Dei, piam industriam geminans, consauciatos milites excepit, ut iis omne afferret levamentum; exagitatis ab insectatore perfugium praebuit; hominibus fame et inopia discruciatis, interdum prodigiali etiam modo, paravit subsidia; infantibus expositis, quorum numerus valde increverat, pientissimam parentem se praestitit. In omnes igitur amoris superni profundens divitias, meruit « mater caritatis universalis » appellari. Religiosam vero familiam, cuius exstitit auctor et magistra, cum prudentia rexit, incrementis auxit, virtutis disciplina firmavit. Quae sodalitas deinde non solum in Canadensis dicionis plagas prolata est, sed alias etiam regiones pervasit. Deo coniunctissima, sibique, Crucis Dominicae studio infiammata, acriter imperans, calamitates omne genus mulier vere fortis sustinuit. Morbus, bellum, falsa crimina, insectationes aliique casus non fregerunt animum eius, quae soli Deo fidebat; atque eo progressa est, ut, cum nosocomium Marianopolitanum deletum esset incendio, ipsa, a sororibus aerumnosisque ci.rcumfusa hospitibus, ad fumantes domus ruinas hymnum, cui a verbis « Te Deum laudamus » initium est, iusserit contini. Tam praestabiles vero virtutes, quibus inclaruit, tot tantaque opera, quae patravit, a Deo Patre omnipotenti ac misericordi deduxit, quem singulari mentis ardore adoravit. Sacratissimum Cor Iesu, Beatam Mariam Virginem eiusque Sponsum Sanctum Ioseph summa cum pietate consueverat colere. Ecclesiae filia obsequentissima, caelestibus etiam refulsit muneribus, maxime dono prophetiae. Sed iam digna fuit indefatigata miserorum adiutrix, quae acciperet praemium, quod Christus Dominus iis pollicitus est, qui sibi in minimis fratribus bene fecissent. Postquam filias ad consensionem, ad oboedientiam, ad asperitates quasvis Dei gratia libenter tolerandas admonuit, morbi vi oppressa et Ecclesiae recreata Sacramentis, die vicesimo tertio mensis Decembris anno millesimo septingentesimo septuagesimo primo Marianopoli ex huius vitae tenebris ad sempiternam lucem excessit. Exanime corpus in sacello nosocomii conditum est, ut, quae vivens totam se devovisset hominibus dolore cruciatis, ab iis ne mortua quidem seiungeretur. Percrebrescens autem in dies eius fama sanctimoniae caelestibus signis visa est confirmari. Quapropter Causa de Beatorum Caelitum honoribus eidem tribuendis agi coepta est, atque, post ordinarios, quos vocant, processus, Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum Congregationem instituendae, a Leone PP. XIII, Decessore Nostro imm. mem., die duodetricesimo mensis Aprilis anno millesimo octingentesimo nonagesimo, obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus rite absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus Venerabilis Marķae Margaritae Dufrost de Lajemmerais, viduae d'Youville, est disceptatum; quas, omnibus expensis atque perspectis, Pius PP. XII, item Decessor Noster, edito decreto die tertio mensis Maii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto, ab eadem heroum in modum cultas esse, edixit. Exercita postea quaestione de miraculis, quae, Famula Dei deprecante, a Deo ferebantur patrata omnibusque rebus diligenter exquisitis, Nos die undecimo mensis Martii hoc anno de duobus pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, an Serva Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensenda. Hoc autem fieri posse cum Purpurati Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi tum Praelati Officiales Patresque Consultores cunctis suffragiis affirmaverunt. Nos tamen, pro rei magnitudine, mentem Nostram distulimus aperire, quo maiorem caelestis auxilii copiam ad tantam ferendam sententiam enixis ad Deum precibus adm.otis impetraremus. Tandem die decimo nono mensis Aprilis hoc anno ad Venerabilis Famulae Dei Mariae Margaritae Dufrost de Lajemmerais, viduae d'Youville, sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus. Quae cum ita sint, Nos, vota Congregationis Sororum a Caritate aliorumque suffragatorum implentes, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus, ut eadem Venerabilis Famula Dei Maria Margarita Dufrost de Lajemmerais, vidua d'Youville, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque corpus et lipsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae christifidelium venerationi proponantur, atque etiam, ut eiusdem Beatae imagines radiis decorentur. Praetera eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de ea quotannis recitetur Officium de Communi non Virginum cum lectionibus propriis per Nos approbatis et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis item probatis celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in archidioecesi Marianopolitana, cuius intra veteres fines Beata ipsa orta est, et in qua diem obiit supremum, et in dioecesi Sancti Ioannis Quebecensis, ad quam locus eius natalis nunc pertinet, itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Congregatio Sororum a Caritate utitur, ab omnibus christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus, ad tempia seu sacella, in quibus eiusdem Beatae festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Mariae Margaritae Dufrost de Lajemmerais, viduae d'Youville, servatis servandis, supra dictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, intra annum, postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii, in festo Inventionis Sanctae Crucis, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 343-348.

(1) De cat. rud., 15; P. L., 40, 328.

(2) 1 Tim., 5, 5.

(3) Rom., 8, 15.

(4) Cfr. Act. Ap., 2, 18.

 

top